De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  2. frigore enim desunt ignes ventique calore
  3. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  4. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  5. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  6. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  7. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  8. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  9. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  10. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  11. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  12. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  13. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  14. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  15. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  16. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  17. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  18. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  19. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  20. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  21. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  22. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  23. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  24. indicia occultae divum perquirere mentis,
  25. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  26. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  27. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  28. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  29. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  30. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  31. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  32. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  33. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  34. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  35. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  36. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  37. turbine caelesti subito correptus et igni?
  38. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  39. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  40. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  41. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  42. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  43. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  44. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  45. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  46. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  47. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  48. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  49. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  50. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  51. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  52. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  53. et simul in multas partis qui credere possis
  54. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  55. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  56. at saepest numero factum fierique necessest,
  57. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  58. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  59. postremo cur sancta deum delubra suasque
  60. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  61. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  62. demit imaginibus violento volnere honorem?
  63. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  64. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  65. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  66. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  67. in mare qua missi veniant ratione superne.
  68. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  69. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  70. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  71. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  72. navigia in summum veniant vexata periclum.
  73. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  74. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  75. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  76. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  77. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  78. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  79. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  80. versabundus enim turbo descendit et illam
  81. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  82. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  83. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  84. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  85. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  86. vertex conradens ex semina nubis
  87. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  88. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  89. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  90. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  91. officere in terris, apparet crebrius idem
  92. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  93. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  94. hoc super in caeli spatio coiere repente
  95. asperiora, modis quae possint indupedita
  96. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  97. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  98. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  99. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  100. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  101. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  102. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  103. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  104. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  105. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  106. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  107. hic demum fit uti turba maiore coorta
  108. et condensa queant apparere et simul ipso
  109. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  110. nam loca declarat sursum ventosa patere
  111. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  112. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  113. corpora naturam declarant litore vestis
  114. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  115. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  116. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  117. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  118. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  119. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  120. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  121. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  122. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  123. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  124. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  125. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  126. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  127. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  128. esse infinitam docui, quantaque volarent
  129. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  130. immemorabile per spatium transire solerent.
  131. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  132. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  133. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  134. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  135. et quasi per magni circum spiracula mundi
  136. exitus introitusque elementis redditus extat.
  137. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  138. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  139. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  140. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  141. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  142. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  143. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  144. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  145. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  146. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  147. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  148. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  149. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  150. multa modis multis convenere undique adaucta,
  151. confertae nubes umorem mittere certant
  152. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  153. copia nimborum turba maiore coacta
  154. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  155. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  156. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  157. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  158. cera super calido tabescens multa liquescat.
  159. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  160. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  161. at retinere diu pluviae longumque morari
  162. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  163. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  164. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  165. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  166. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  167. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  168. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  169. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  170. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  171. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  172. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  173. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  174. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  175. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  176. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  177. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  178. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  179. supter item ut supera ventosis undique plenam
  180. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  181. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  182. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  183. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  184. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  185. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  186. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  187. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  188. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  189. concussu late disserpunt inde tremores.
  190. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  191. tecta viam propter non magno pondere tota,
  192. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  193. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  194. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  195. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  196. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  197. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  198. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  199. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  200. collectus parte ex una procumbit et urget
  201. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  202. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  203. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  204. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  205. inclinata minent in eandem prodita partem
  206. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  207. et metuunt magni naturam credere mundi
  208. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  209. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  210. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  211. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  212. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  213. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  214. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  215. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  216. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  217. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  218. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  219. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  220. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  221. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  222. in loca se cava terrai coniecit ibique
  223. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  224. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  225. exagitata foras erumpitur et simul altam
  226. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  227. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  228. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  229. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  230. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  231. motibus in terris et multae per mare pessum
  232. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  233. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  234. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  235. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  236. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  237. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  238. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  239. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  240. terrai ne dissoluat natura repente,
  241. neu distracta suum late dispandat hiatum
  242. idque suis confusa velit complere ruinis.
  243. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  244. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  245. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  246. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  247. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  248. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  249. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  250. ---
  251. Principio mare mirantur non reddere maius
  252. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  253. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  254. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  255. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  256. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  257. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  258. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  259. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  260. quippe videmus enim vestis umore madentis
  261. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  262. at pelage multa et late substrata videmus.
  263. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  264. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  265. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  266. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  267. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  268. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  269. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  270. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  271. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  272. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  273. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  274. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  275. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  276. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  277. in terras itidem manare ex aequore salso;
  278. percolatur enim virus retroque remanat
  279. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  280. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  281. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  282. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  283. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  284. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  285. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  286. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  287. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  288. cernentes pavida complebant pectora cura,
  289. quid moliretur rerum natura novarum.
  290. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  291. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  292. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  293. et videas caelum summai totius unum
  294. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  295. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  296. quod bene propositum si plane contueare
  297. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  298. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  299. accepit calido febrim fervore coortam
  300. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  301. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  302. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  303. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  304. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  305. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  306. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  307. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  308. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  309. ex infinito satis omnia suppeditare,
  310. unde repente queat tellus concussa moveri
  311. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  312. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  313. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  314. et tempestates pluviae graviore coortu
  315. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  316. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  317. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  318. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  319. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  320. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  321. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  322. nil sint ad summam summai totius omnem.
  323. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  324. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  325. expediam. primum totius subcava montis
  326. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  327. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  328. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  329. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  330. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  331. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  332. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  333. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  334. differt et crassa volvit caligine fumum
  335. extruditque simul mirando pondere saxa;
  336. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  337. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  338. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  339. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  340. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  341. ---
  342. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  343. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  344. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  345. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  346. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  347. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  348. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  349. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  350. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  351. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  352. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  353. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  354. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  355. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  356. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  357. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  358. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  359. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  360. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  361. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  362. cogentes sursus replent coguntque manere.
  363. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  364. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  365. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  366. inter nigra virum percocto saecla colore
  367. exoriens penitus media ab regione diei.
  368. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  369. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  370. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  371. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  372. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  373. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  374. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  375. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  376. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  377. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  378. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  379. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  380. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  381. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  382. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  383. expediam, quali natura praedita constent.
  384. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  385. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  386. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  387. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  388. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  389. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  390. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  391. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  392. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  393. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  394. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  395. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  396. cornices, non cum fumant altaria donis;
  397. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  398. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  399. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  400. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  401. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  402. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  403. manibus ut si sint divis mactata repente.
  404. omnia quae naturali ratione geruntur,
  405. et quibus e fiant causis apparet origo;
  406. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  407. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  408. ducere forte deos manis inferne reamur,
  409. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  410. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  411. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  412. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  413. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  414. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  415. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  416. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  417. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  418. res ad vitai rationem ostendimus ante
  419. propter dissimilem naturam dissimilisque
  420. texturas inter sese primasque figuras.
  421. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  422. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  423. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  424. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  425. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  426. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  427. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  428. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  429. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  430. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  431. floris odore hominem taetro consueta necare.
  432. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  433. multa modis multis multarum semina rerum
  434. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  435. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  436. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  437. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  438. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  439. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  440. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  441. multaque praeterea languentia membra per artus
  442. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  443. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  444. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  445. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  446. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  447. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  448. at cum membra domans percepit fervida febris,
  449. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  450. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  451. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  452. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  453. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  454. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  455. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  456. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  457. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  458. quam soleant et quam vitai copia desit,
  459. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  460. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  461. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  462. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  463. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  464. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  465. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  466. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  467. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  468. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  469. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  470. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  471. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  472. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  473. propterea quod magna mali fit copia circum.
  474. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  475. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  476. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  477. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  478. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  479. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  480. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  481. scilicet in terram delabi pondere cogit
  482. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  483. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  484. ---
  485. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  486. arescit quia terra calore et semina si qua
  487. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  488. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  489. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  490. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  491. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  492. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  493. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  494. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  495. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  496. sole putant subter terras fervescere partim,
  497. nox ubi terribili terras caligine texit.
  498. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  499. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  500. non quierit calidum supera de reddere parte,
  501. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  502. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  503. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  504. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  505. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  506. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  507. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  508. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  509. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  510. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  511. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  512. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  513. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  514. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  515. et rare fecit calido miscente vapore,
  516. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  517. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  518. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  519. praeterea solis radiis iactatur aquai
  520. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  521. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  522. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  523. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  524. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  525. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  526. taedaque consimili ratione accensa per undas
  527. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  528. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  529. semina de terraque necessest funditus ipsa
  530. ignis corpora per totum consurgere fontem
  531. et simul exspirare foras exireque in auras,
  532. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  533. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  534. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  535. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  536. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  537. et multis aliis praebet regionibus aequor
  538. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  539. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  540. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  541. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  542. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  543. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  544. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  545. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  546. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  547. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  548. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  549. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  550. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  551. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  552. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  553. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  554. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  555. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  556. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  557. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  558. ordine demisso levibus iactarier auris,
  559. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  560. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  561. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  562. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  563. ipsius rei rationem reddere possis,
  564. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  565. quo magis attentas auris animumque reposco.
  566. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  567. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  568. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  569. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  570. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  571. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  572. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  573. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  574. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  575. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  576. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  577. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  578. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  579. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  580. cernere odorari licet et sentire sonare.
  581. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  582. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  583. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  584. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  585. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  586. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  587. principio fit ut in speluncis saxa superna
  588. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  589. manat item nobis e toto corpore sudor,
  590. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  591. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  592. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  593. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  594. sentimus, sentimus item transire per aurum
  595. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  596. denique per dissaepta domorum saxea voces
  597. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  598. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  599. denique qua circum caeli lorica ,
  600. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  601. et tempestate in terra caeloque coorta
  602. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  603. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  604. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  605. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  606. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  607. principio terram sol excoquit et facit are,
  608. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  609. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  610. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  611. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  612. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  613. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  614. at coria et carnem mollit durata calore.
  615. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  616. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  617. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  618. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  619. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  620. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  621. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  622. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  623. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  624. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  625. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  626. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  627. dissimili inter se natura praedita debent
  628. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  629. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  630. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  631. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  632. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  633. scilicet id fieri cogit natura viarum
  634. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  635. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  636. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  637. argentoque foras aliud vitroque meare;
  638. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  639. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  640. scilicet id fieri cogit natura viarum
  641. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  642. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  643. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  644. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  645. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  646. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  647. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  648. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  649. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  650. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit