De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  2. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  3. conferve facit, e parvis quia facta minute
  4. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  5. quae facile insinuantur et insinuata repente
  6. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  7. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  8. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  9. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  10. frigore enim desunt ignes ventique calore
  11. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  12. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  13. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  14. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  15. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  16. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  17. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  18. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  19. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  20. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  21. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  22. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  23. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  24. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  25. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  26. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  27. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  28. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  29. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  30. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  31. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  32. indicia occultae divum perquirere mentis,
  33. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  34. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  35. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  36. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  37. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  38. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  39. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,