De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  2. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  3. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  4. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  5. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  6. non radii solis nec lucida tela diei
  7. discutiant, sed naturae species ratioque.
  8. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  9. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  10. esse et nativo consistere corpore caelum,
  11. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  12. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  13. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  14. ---
  15. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  16. currenti spatium praemonstra, callida musa
  17. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  18. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  19. ---
  20. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  21. ---
  22. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  23. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  24. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  25. et faciunt animos humilis formidine divom
  26. depressosque premunt ad terram propterea quod
  27. ignorantia causarum conferre deorum
  28. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  29. quorum operum causas nulla ratione videre
  30. possunt ac fieri divino numine rentur.
  31. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  32. si tamen interea mirantur qua ratione
  33. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  34. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  35. rursus in antiquas referuntur religionis
  36. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  37. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  38. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  39. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  40. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  41. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  42. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  43. delibata deum per te tibi numina sancta
  44. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  45. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  46. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  47. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  48. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  49. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  50. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  51. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  52. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  53. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  54. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  55. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  56. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  57. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  58. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  59. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  60. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  61. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  62. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  63. quorum operum causas nulla ratione videre
  64. possunt ac fieri divino numine rentur.
  65. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  66. propterea quia concurrunt sublime volantes
  67. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  68. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  69. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  70. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  71. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  72. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  73. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  74. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  75. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  76. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  77. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  78. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  79. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  80. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  81. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  82. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  83. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  84. verberibus venti versant planguntque per auras.
  85. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  86. frontibus adversis possint quam de latere ire
  87. diverso motu radentes corpora tractim,
  88. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  89. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  90. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  91. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  92. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  93. cum subito validi venti conlecta procella
  94. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  95. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  96. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  97. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  98. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  99. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  100. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  101. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  102. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  103. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  104. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  105. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  106. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  107. perscindat nubem perfringens impete recto;
  108. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  109. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  110. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  111. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  112. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  113. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  114. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  115. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  116. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  117. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  118. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  119. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  120. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  121. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  122. turbine ventorum comburens impete magno;
  123. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  124. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  125. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  126. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  127. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  128. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  129. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  130. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  131. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  132. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  133. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  134. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  135. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  136. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  137. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  138. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  139. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  140. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  141. e simili causa, concursu natus eodem.
  142. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  143. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  144. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  145. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  146. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  147. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  148. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  149. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  150. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  151. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  152. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  153. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  154. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  155. extructis aliis alias super impete miro.
  156. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  157. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  158. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  159. nubila portabunt venti transversa per auras,
  160. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  161. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  162. in statione locata sepultis undique ventis;
  163. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  164. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  165. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  166. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  167. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  168. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  169. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  170. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  171. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  172. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  173. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  174. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  175. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  176. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  177. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  178. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  179. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  180. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  181. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  182. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  183. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  184. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  185. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  186. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  187. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  188. Quod superest, quali natura praedita constent
  189. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  190. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  191. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  192. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  193. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  194. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  195. constituit natura minutis mobilibusque
  196. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  197. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  198. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  199. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  200. curat item vasis integris vina repente
  201. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  202. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  203. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  204. mobiliter soluens differt primordia vini.
  205. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  206. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  207. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  208. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  209. fiant ut possint ictu discludere turris,
  210. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  211. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  212. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  213. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  214. expediam neque te in promissis plura morabor.
  215. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  216. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  217. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  218. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  219. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  220. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  221. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  222. adeo tetra nimborum nocte coorta
  223. inpendent atrae formidinis ora superne,
  224. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  225. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  226. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  227. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  228. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  229. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  230. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  231. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  232. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  233. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  234. multa forent multis exempto nubila sole;
  235. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  236. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  237. si non extructis foret alte nubibus aether.
  238. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  239. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  240. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  241. semina habere cavas nubes et multa necessest
  242. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  243. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  244. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  245. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  246. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  247. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  248. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  249. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  250. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  251. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  252. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  253. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  254. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  255. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  256. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  257. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  258. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  259. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  260. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  261. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  262. tantus discidio nubis ventique procella
  263. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  264. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  265. incidit in validam maturo culmine nubem;
  266. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  267. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  268. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  269. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  270. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  271. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  272. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  273. atque alia ex ipso conradens portat
  274. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  275. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  276. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  277. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  278. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  279. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  280. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  281. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  282. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  283. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  284. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  285. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  286. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  287. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  288. nec temere omnino plane vis frigida venti
  289. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  290. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  291. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  292. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  293. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  294. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  295. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  296. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  297. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  298. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  299. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  300. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  301. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  302. non igitur multis offensibus in remorando
  303. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  304. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  305. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  306. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  307. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  308. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  309. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  310. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  311. et validas auget viris et roborat ictum;
  312. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  313. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  314. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  315. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  316. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.