De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  2. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  3. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  4. incolumisque venit per res atque integra transit
  5. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  6. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  7. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  8. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  9. conferve facit, e parvis quia facta minute
  10. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  11. quae facile insinuantur et insinuata repente
  12. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  13. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  14. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  15. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  16. frigore enim desunt ignes ventique calore
  17. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  18. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  19. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  20. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  21. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  22. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  23. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  24. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  25. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  26. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  27. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  28. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  29. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  30. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  31. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  32. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  33. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  34. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  35. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  36. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  37. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  38. indicia occultae divum perquirere mentis,
  39. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  40. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  41. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  42. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  43. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  44. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  45. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  46. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  47. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  48. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  49. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  50. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  51. turbine caelesti subito correptus et igni?
  52. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  53. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  54. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  55. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  56. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  57. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  58. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  59. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  60. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  61. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  62. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  63. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  64. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  65. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  66. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  67. et simul in multas partis qui credere possis
  68. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  69. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  70. at saepest numero factum fierique necessest,
  71. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  72. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  73. postremo cur sancta deum delubra suasque
  74. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  75. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  76. demit imaginibus violento volnere honorem?
  77. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  78. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  79. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  80. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  81. in mare qua missi veniant ratione superne.
  82. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  83. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  84. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  85. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  86. navigia in summum veniant vexata periclum.
  87. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  88. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  89. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  90. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  91. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  92. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  93. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  94. versabundus enim turbo descendit et illam
  95. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  96. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  97. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  98. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  99. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  100. vertex conradens ex semina nubis
  101. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  102. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  103. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  104. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  105. officere in terris, apparet crebrius idem
  106. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  107. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  108. hoc super in caeli spatio coiere repente
  109. asperiora, modis quae possint indupedita
  110. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  111. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  112. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  113. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  114. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  115. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  116. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  117. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  118. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  119. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  120. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  121. hic demum fit uti turba maiore coorta
  122. et condensa queant apparere et simul ipso
  123. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  124. nam loca declarat sursum ventosa patere
  125. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  126. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  127. corpora naturam declarant litore vestis
  128. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  129. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  130. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  131. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  132. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  133. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  134. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  135. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  136. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  137. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  138. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  139. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  140. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  141. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  142. esse infinitam docui, quantaque volarent
  143. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  144. immemorabile per spatium transire solerent.
  145. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  146. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  147. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  148. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  149. et quasi per magni circum spiracula mundi
  150. exitus introitusque elementis redditus extat.
  151. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  152. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  153. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  154. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  155. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  156. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  157. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  158. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.