De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  2. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  3. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  4. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  5. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  6. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  7. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  8. et validas auget viris et roborat ictum;
  9. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  10. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  11. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  12. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  13. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  14. incolumisque venit per res atque integra transit
  15. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  16. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  17. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  18. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  19. conferve facit, e parvis quia facta minute
  20. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  21. quae facile insinuantur et insinuata repente
  22. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  23. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  24. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  25. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  26. frigore enim desunt ignes ventique calore
  27. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  28. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  29. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  30. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  31. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  32. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  33. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  34. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  35. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  36. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  37. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  38. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  39. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  40. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  41. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  42. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  43. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  44. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  45. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  46. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  47. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  48. indicia occultae divum perquirere mentis,
  49. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  50. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  51. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  52. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  53. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  54. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  55. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  56. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  57. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  58. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  59. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  60. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  61. turbine caelesti subito correptus et igni?
  62. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  63. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  64. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  65. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  66. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  67. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  68. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  69. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  70. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  71. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  72. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  73. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  74. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  75. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  76. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  77. et simul in multas partis qui credere possis
  78. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  79. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  80. at saepest numero factum fierique necessest,
  81. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  82. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  83. postremo cur sancta deum delubra suasque
  84. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  85. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  86. demit imaginibus violento volnere honorem?
  87. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  88. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  89. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  90. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  91. in mare qua missi veniant ratione superne.
  92. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  93. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  94. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  95. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  96. navigia in summum veniant vexata periclum.
  97. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  98. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  99. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  100. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  101. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  102. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  103. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  104. versabundus enim turbo descendit et illam
  105. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  106. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  107. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  108. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  109. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  110. vertex conradens ex semina nubis
  111. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  112. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  113. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  114. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  115. officere in terris, apparet crebrius idem
  116. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  117. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  118. hoc super in caeli spatio coiere repente
  119. asperiora, modis quae possint indupedita
  120. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  121. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  122. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  123. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  124. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  125. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  126. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  127. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  128. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  129. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  130. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  131. hic demum fit uti turba maiore coorta
  132. et condensa queant apparere et simul ipso
  133. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  134. nam loca declarat sursum ventosa patere
  135. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  136. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  137. corpora naturam declarant litore vestis
  138. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  139. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  140. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  141. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  142. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  143. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  144. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  145. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  146. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  147. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  148. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  149. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  150. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  151. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  152. esse infinitam docui, quantaque volarent
  153. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  154. immemorabile per spatium transire solerent.
  155. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  156. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  157. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  158. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  159. et quasi per magni circum spiracula mundi
  160. exitus introitusque elementis redditus extat.
  161. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  162. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  163. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  164. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  165. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  166. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  167. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  168. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  169. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  170. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  171. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  172. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  173. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  174. multa modis multis convenere undique adaucta,
  175. confertae nubes umorem mittere certant
  176. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  177. copia nimborum turba maiore coacta
  178. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  179. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  180. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  181. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  182. cera super calido tabescens multa liquescat.
  183. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  184. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  185. at retinere diu pluviae longumque morari
  186. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  187. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  188. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  189. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  190. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  191. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  192. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  193. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  194. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  195. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  196. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  197. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  198. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  199. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  200. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  201. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  202. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  203. supter item ut supera ventosis undique plenam
  204. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  205. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  206. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  207. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  208. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  209. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  210. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  211. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  212. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  213. concussu late disserpunt inde tremores.
  214. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  215. tecta viam propter non magno pondere tota,
  216. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  217. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  218. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  219. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  220. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  221. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  222. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  223. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  224. collectus parte ex una procumbit et urget
  225. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  226. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  227. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  228. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  229. inclinata minent in eandem prodita partem
  230. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  231. et metuunt magni naturam credere mundi
  232. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  233. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  234. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  235. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  236. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  237. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  238. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  239. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  240. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  241. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  242. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  243. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  244. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  245. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  246. in loca se cava terrai coniecit ibique
  247. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  248. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  249. exagitata foras erumpitur et simul altam
  250. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  251. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  252. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  253. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  254. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  255. motibus in terris et multae per mare pessum
  256. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  257. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  258. et fera vis venti per crebra foramina terrae