De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  2. non igitur multis offensibus in remorando
  3. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  4. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  5. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  6. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  7. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  8. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  9. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  10. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  11. et validas auget viris et roborat ictum;
  12. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  13. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  14. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  15. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  16. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  17. incolumisque venit per res atque integra transit
  18. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  19. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  20. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  21. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  22. conferve facit, e parvis quia facta minute
  23. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  24. quae facile insinuantur et insinuata repente
  25. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  26. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  27. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  28. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  29. frigore enim desunt ignes ventique calore
  30. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  31. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  32. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  33. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  34. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  35. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  36. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  37. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  38. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  39. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  40. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  41. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  42. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  43. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  44. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  45. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  46. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  47. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  48. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  49. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  50. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  51. indicia occultae divum perquirere mentis,
  52. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  53. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  54. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  55. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  56. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  57. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  58. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  59. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  60. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  61. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  62. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  63. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  64. turbine caelesti subito correptus et igni?
  65. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  66. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  67. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  68. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  69. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  70. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  71. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  72. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  73. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  74. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  75. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  76. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  77. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  78. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  79. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  80. et simul in multas partis qui credere possis
  81. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  82. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  83. at saepest numero factum fierique necessest,
  84. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  85. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  86. postremo cur sancta deum delubra suasque
  87. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  88. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  89. demit imaginibus violento volnere honorem?
  90. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  91. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  92. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  93. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  94. in mare qua missi veniant ratione superne.
  95. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  96. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  97. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  98. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  99. navigia in summum veniant vexata periclum.
  100. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  101. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  102. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  103. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  104. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  105. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  106. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  107. versabundus enim turbo descendit et illam
  108. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  109. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  110. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  111. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  112. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  113. vertex conradens ex semina nubis
  114. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  115. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  116. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  117. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  118. officere in terris, apparet crebrius idem
  119. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  120. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  121. hoc super in caeli spatio coiere repente
  122. asperiora, modis quae possint indupedita
  123. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  124. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  125. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  126. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  127. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  128. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  129. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  130. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  131. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  132. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  133. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  134. hic demum fit uti turba maiore coorta
  135. et condensa queant apparere et simul ipso
  136. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  137. nam loca declarat sursum ventosa patere
  138. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  139. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  140. corpora naturam declarant litore vestis
  141. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  142. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  143. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  144. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  145. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  146. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  147. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  148. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  149. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  150. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  151. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  152. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  153. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  154. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  155. esse infinitam docui, quantaque volarent
  156. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  157. immemorabile per spatium transire solerent.
  158. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  159. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  160. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  161. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  162. et quasi per magni circum spiracula mundi
  163. exitus introitusque elementis redditus extat.
  164. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  165. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  166. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  167. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  168. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  169. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  170. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  171. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  172. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  173. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  174. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  175. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  176. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  177. multa modis multis convenere undique adaucta,
  178. confertae nubes umorem mittere certant
  179. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  180. copia nimborum turba maiore coacta
  181. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  182. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  183. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  184. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  185. cera super calido tabescens multa liquescat.
  186. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  187. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  188. at retinere diu pluviae longumque morari
  189. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  190. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  191. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  192. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  193. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  194. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  195. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  196. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  197. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  198. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  199. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  200. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  201. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  202. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  203. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  204. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  205. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  206. supter item ut supera ventosis undique plenam
  207. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  208. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  209. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  210. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  211. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  212. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  213. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  214. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  215. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  216. concussu late disserpunt inde tremores.
  217. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  218. tecta viam propter non magno pondere tota,
  219. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  220. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  221. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  222. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  223. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  224. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  225. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  226. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  227. collectus parte ex una procumbit et urget
  228. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  229. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  230. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  231. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  232. inclinata minent in eandem prodita partem
  233. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  234. et metuunt magni naturam credere mundi
  235. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  236. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  237. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  238. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  239. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  240. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  241. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  242. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  243. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  244. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  245. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  246. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  247. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  248. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  249. in loca se cava terrai coniecit ibique
  250. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  251. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  252. exagitata foras erumpitur et simul altam
  253. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  254. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  255. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  256. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  257. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  258. motibus in terris et multae per mare pessum
  259. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  260. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  261. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  262. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  263. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  264. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  265. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  266. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  267. terrai ne dissoluat natura repente,
  268. neu distracta suum late dispandat hiatum
  269. idque suis confusa velit complere ruinis.
  270. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  271. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  272. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  273. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  274. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  275. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  276. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  277. ---
  278. Principio mare mirantur non reddere maius
  279. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  280. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  281. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  282. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  283. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  284. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  285. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  286. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  287. quippe videmus enim vestis umore madentis
  288. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  289. at pelage multa et late substrata videmus.
  290. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  291. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  292. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  293. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  294. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  295. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  296. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  297. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  298. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  299. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  300. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  301. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  302. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  303. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  304. in terras itidem manare ex aequore salso;
  305. percolatur enim virus retroque remanat
  306. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  307. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  308. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  309. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  310. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  311. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  312. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  313. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  314. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  315. cernentes pavida complebant pectora cura,
  316. quid moliretur rerum natura novarum.
  317. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  318. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  319. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  320. et videas caelum summai totius unum
  321. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  322. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  323. quod bene propositum si plane contueare
  324. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  325. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  326. accepit calido febrim fervore coortam
  327. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  328. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  329. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  330. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  331. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  332. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  333. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  334. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  335. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  336. ex infinito satis omnia suppeditare,
  337. unde repente queat tellus concussa moveri
  338. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  339. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  340. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  341. et tempestates pluviae graviore coortu
  342. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  343. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  344. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  345. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  346. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  347. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  348. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  349. nil sint ad summam summai totius omnem.
  350. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  351. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  352. expediam. primum totius subcava montis
  353. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  354. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  355. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  356. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  357. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  358. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  359. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  360. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  361. differt et crassa volvit caligine fumum
  362. extruditque simul mirando pondere saxa;
  363. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  364. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  365. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  366. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  367. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  368. ---
  369. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  370. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  371. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  372. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  373. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  374. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  375. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  376. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  377. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  378. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  379. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  380. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  381. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  382. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  383. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  384. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  385. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  386. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  387. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  388. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  389. cogentes sursus replent coguntque manere.
  390. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  391. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  392. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  393. inter nigra virum percocto saecla colore
  394. exoriens penitus media ab regione diei.
  395. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  396. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  397. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  398. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  399. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  400. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  401. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  402. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  403. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  404. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  405. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  406. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  407. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  408. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  409. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  410. expediam, quali natura praedita constent.
  411. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  412. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  413. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  414. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  415. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  416. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  417. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  418. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  419. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  420. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  421. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  422. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  423. cornices, non cum fumant altaria donis;
  424. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  425. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  426. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  427. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  428. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  429. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  430. manibus ut si sint divis mactata repente.
  431. omnia quae naturali ratione geruntur,
  432. et quibus e fiant causis apparet origo;
  433. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  434. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  435. ducere forte deos manis inferne reamur,
  436. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  437. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  438. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  439. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  440. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  441. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  442. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  443. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  444. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  445. res ad vitai rationem ostendimus ante
  446. propter dissimilem naturam dissimilisque
  447. texturas inter sese primasque figuras.
  448. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  449. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  450. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  451. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  452. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  453. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  454. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  455. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  456. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  457. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  458. floris odore hominem taetro consueta necare.
  459. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  460. multa modis multis multarum semina rerum
  461. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  462. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  463. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  464. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  465. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  466. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  467. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  468. multaque praeterea languentia membra per artus
  469. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  470. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  471. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  472. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  473. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  474. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  475. at cum membra domans percepit fervida febris,
  476. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  477. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  478. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  479. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  480. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  481. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  482. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  483. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  484. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  485. quam soleant et quam vitai copia desit,
  486. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  487. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  488. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  489. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  490. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  491. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  492. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  493. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  494. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  495. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  496. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  497. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  498. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  499. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  500. propterea quod magna mali fit copia circum.
  501. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  502. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  503. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  504. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  505. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  506. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  507. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  508. scilicet in terram delabi pondere cogit
  509. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  510. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  511. ---
  512. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  513. arescit quia terra calore et semina si qua
  514. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  515. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  516. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  517. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  518. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  519. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  520. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  521. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  522. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  523. sole putant subter terras fervescere partim,
  524. nox ubi terribili terras caligine texit.
  525. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  526. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  527. non quierit calidum supera de reddere parte,
  528. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  529. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  530. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  531. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  532. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  533. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  534. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  535. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  536. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  537. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  538. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  539. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  540. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  541. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  542. et rare fecit calido miscente vapore,
  543. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  544. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  545. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  546. praeterea solis radiis iactatur aquai
  547. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  548. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  549. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  550. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  551. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  552. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  553. taedaque consimili ratione accensa per undas
  554. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  555. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  556. semina de terraque necessest funditus ipsa
  557. ignis corpora per totum consurgere fontem
  558. et simul exspirare foras exireque in auras,
  559. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  560. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  561. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  562. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  563. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  564. et multis aliis praebet regionibus aequor
  565. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  566. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  567. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  568. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  569. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  570. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  571. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  572. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  573. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  574. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  575. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  576. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  577. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  578. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  579. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,