De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  2. nec temere omnino plane vis frigida venti
  3. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  4. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  5. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  6. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  7. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  8. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  9. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  10. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  11. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  12. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  13. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  14. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  15. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  16. non igitur multis offensibus in remorando
  17. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  18. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  19. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  20. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  21. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  22. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  23. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  24. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  25. et validas auget viris et roborat ictum;
  26. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  27. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  28. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  29. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  30. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  31. incolumisque venit per res atque integra transit
  32. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  33. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  34. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  35. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  36. conferve facit, e parvis quia facta minute
  37. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  38. quae facile insinuantur et insinuata repente
  39. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  40. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  41. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  42. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  43. frigore enim desunt ignes ventique calore
  44. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  45. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  46. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  47. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  48. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  49. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  50. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  51. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  52. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  53. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  54. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  55. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  56. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  57. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  58. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  59. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  60. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  61. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  62. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  63. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  64. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  65. indicia occultae divum perquirere mentis,
  66. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  67. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  68. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  69. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  70. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  71. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  72. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  73. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  74. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  75. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  76. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  77. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  78. turbine caelesti subito correptus et igni?
  79. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  80. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  81. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  82. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  83. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  84. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  85. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  86. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  87. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  88. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  89. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  90. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  91. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  92. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  93. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  94. et simul in multas partis qui credere possis
  95. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  96. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  97. at saepest numero factum fierique necessest,
  98. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  99. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  100. postremo cur sancta deum delubra suasque
  101. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  102. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  103. demit imaginibus violento volnere honorem?
  104. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  105. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  106. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  107. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  108. in mare qua missi veniant ratione superne.
  109. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  110. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  111. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  112. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  113. navigia in summum veniant vexata periclum.
  114. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  115. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  116. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  117. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  118. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  119. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  120. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  121. versabundus enim turbo descendit et illam
  122. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  123. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  124. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  125. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  126. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  127. vertex conradens ex semina nubis
  128. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  129. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  130. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  131. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  132. officere in terris, apparet crebrius idem
  133. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  134. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  135. hoc super in caeli spatio coiere repente
  136. asperiora, modis quae possint indupedita
  137. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  138. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  139. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  140. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  141. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  142. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  143. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  144. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  145. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  146. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  147. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  148. hic demum fit uti turba maiore coorta
  149. et condensa queant apparere et simul ipso
  150. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  151. nam loca declarat sursum ventosa patere
  152. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  153. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  154. corpora naturam declarant litore vestis
  155. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  156. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  157. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  158. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  159. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  160. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  161. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  162. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  163. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  164. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  165. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  166. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  167. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  168. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  169. esse infinitam docui, quantaque volarent
  170. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  171. immemorabile per spatium transire solerent.
  172. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  173. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  174. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  175. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  176. et quasi per magni circum spiracula mundi
  177. exitus introitusque elementis redditus extat.
  178. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  179. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  180. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  181. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  182. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  183. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  184. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  185. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  186. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  187. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  188. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  189. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  190. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  191. multa modis multis convenere undique adaucta,
  192. confertae nubes umorem mittere certant
  193. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  194. copia nimborum turba maiore coacta
  195. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  196. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  197. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  198. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  199. cera super calido tabescens multa liquescat.
  200. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  201. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  202. at retinere diu pluviae longumque morari
  203. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  204. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  205. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  206. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  207. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  208. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  209. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  210. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  211. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  212. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  213. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  214. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  215. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  216. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  217. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  218. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  219. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  220. supter item ut supera ventosis undique plenam
  221. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  222. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  223. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  224. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  225. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  226. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  227. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  228. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  229. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  230. concussu late disserpunt inde tremores.
  231. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  232. tecta viam propter non magno pondere tota,
  233. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  234. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  235. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  236. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  237. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  238. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  239. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  240. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  241. collectus parte ex una procumbit et urget
  242. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  243. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  244. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  245. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  246. inclinata minent in eandem prodita partem
  247. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  248. et metuunt magni naturam credere mundi
  249. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  250. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  251. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  252. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  253. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  254. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  255. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  256. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  257. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  258. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  259. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  260. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  261. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  262. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  263. in loca se cava terrai coniecit ibique
  264. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  265. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  266. exagitata foras erumpitur et simul altam
  267. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  268. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  269. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  270. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  271. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  272. motibus in terris et multae per mare pessum
  273. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  274. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  275. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  276. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  277. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  278. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  279. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  280. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  281. terrai ne dissoluat natura repente,
  282. neu distracta suum late dispandat hiatum
  283. idque suis confusa velit complere ruinis.
  284. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  285. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  286. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  287. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  288. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  289. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  290. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  291. ---
  292. Principio mare mirantur non reddere maius
  293. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  294. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  295. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  296. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  297. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  298. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  299. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  300. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  301. quippe videmus enim vestis umore madentis
  302. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  303. at pelage multa et late substrata videmus.
  304. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  305. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  306. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  307. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  308. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  309. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  310. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  311. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  312. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  313. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  314. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  315. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  316. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  317. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  318. in terras itidem manare ex aequore salso;
  319. percolatur enim virus retroque remanat
  320. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  321. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  322. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  323. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  324. expirent ignes inter dum turbine tanto,