De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  2. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  3. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  4. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  5. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  6. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  7. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  8. nec temere omnino plane vis frigida venti
  9. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  10. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  11. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  12. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  13. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  14. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  15. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  16. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  17. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  18. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  19. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  20. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  21. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  22. non igitur multis offensibus in remorando
  23. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  24. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  25. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  26. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  27. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  28. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  29. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  30. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  31. et validas auget viris et roborat ictum;
  32. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  33. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  34. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  35. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  36. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  37. incolumisque venit per res atque integra transit
  38. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  39. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  40. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  41. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  42. conferve facit, e parvis quia facta minute
  43. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  44. quae facile insinuantur et insinuata repente
  45. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  46. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  47. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  48. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  49. frigore enim desunt ignes ventique calore
  50. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  51. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  52. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  53. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  54. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  55. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  56. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  57. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  58. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  59. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  60. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  61. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  62. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  63. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  64. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  65. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  66. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  67. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  68. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  69. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  70. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  71. indicia occultae divum perquirere mentis,
  72. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  73. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  74. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  75. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.