De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  2. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  3. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  4. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  5. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  6. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  7. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  8. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  9. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  10. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  11. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  12. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  13. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  14. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  15. nec temere omnino plane vis frigida venti
  16. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  17. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  18. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  19. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  20. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  21. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  22. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  23. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  24. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  25. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  26. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  27. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  28. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  29. non igitur multis offensibus in remorando
  30. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  31. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  32. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  33. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  34. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  35. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  36. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  37. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  38. et validas auget viris et roborat ictum;
  39. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  40. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  41. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  42. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  43. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  44. incolumisque venit per res atque integra transit
  45. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  46. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  47. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  48. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  49. conferve facit, e parvis quia facta minute
  50. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  51. quae facile insinuantur et insinuata repente
  52. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  53. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  54. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  55. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  56. frigore enim desunt ignes ventique calore
  57. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  58. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  59. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  60. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  61. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  62. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  63. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  64. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  65. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  66. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  67. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  68. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  69. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  70. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  71. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  72. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  73. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  74. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  75. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  76. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  77. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  78. indicia occultae divum perquirere mentis,
  79. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  80. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  81. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  82. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  83. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  84. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  85. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  86. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  87. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  88. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  89. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  90. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  91. turbine caelesti subito correptus et igni?
  92. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  93. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  94. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  95. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  96. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  97. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  98. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  99. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  100. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  101. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  102. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  103. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  104. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  105. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  106. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  107. et simul in multas partis qui credere possis
  108. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  109. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  110. at saepest numero factum fierique necessest,
  111. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  112. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  113. postremo cur sancta deum delubra suasque
  114. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  115. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  116. demit imaginibus violento volnere honorem?
  117. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  118. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  119. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  120. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  121. in mare qua missi veniant ratione superne.
  122. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  123. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  124. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  125. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  126. navigia in summum veniant vexata periclum.
  127. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  128. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  129. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  130. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  131. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  132. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  133. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  134. versabundus enim turbo descendit et illam
  135. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  136. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  137. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  138. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  139. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  140. vertex conradens ex semina nubis
  141. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  142. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  143. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  144. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  145. officere in terris, apparet crebrius idem
  146. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  147. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  148. hoc super in caeli spatio coiere repente
  149. asperiora, modis quae possint indupedita
  150. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  151. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  152. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  153. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  154. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  155. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  156. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  157. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  158. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  159. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  160. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  161. hic demum fit uti turba maiore coorta
  162. et condensa queant apparere et simul ipso
  163. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  164. nam loca declarat sursum ventosa patere
  165. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  166. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  167. corpora naturam declarant litore vestis
  168. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  169. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  170. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  171. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  172. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  173. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  174. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  175. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  176. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  177. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  178. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  179. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  180. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  181. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  182. esse infinitam docui, quantaque volarent
  183. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  184. immemorabile per spatium transire solerent.
  185. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  186. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  187. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  188. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  189. et quasi per magni circum spiracula mundi
  190. exitus introitusque elementis redditus extat.
  191. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  192. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  193. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  194. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  195. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  196. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  197. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  198. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  199. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  200. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  201. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  202. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  203. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  204. multa modis multis convenere undique adaucta,
  205. confertae nubes umorem mittere certant
  206. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  207. copia nimborum turba maiore coacta
  208. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  209. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  210. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  211. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  212. cera super calido tabescens multa liquescat.
  213. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  214. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  215. at retinere diu pluviae longumque morari
  216. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  217. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  218. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  219. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  220. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  221. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  222. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  223. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  224. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  225. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  226. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  227. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  228. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  229. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  230. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  231. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  232. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  233. supter item ut supera ventosis undique plenam
  234. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  235. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  236. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  237. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  238. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  239. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  240. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  241. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  242. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  243. concussu late disserpunt inde tremores.
  244. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  245. tecta viam propter non magno pondere tota,
  246. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  247. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  248. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  249. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  250. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  251. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  252. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  253. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  254. collectus parte ex una procumbit et urget
  255. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  256. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  257. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  258. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  259. inclinata minent in eandem prodita partem
  260. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  261. et metuunt magni naturam credere mundi
  262. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  263. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  264. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  265. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  266. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  267. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  268. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  269. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  270. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  271. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  272. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  273. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  274. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  275. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  276. in loca se cava terrai coniecit ibique
  277. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  278. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  279. exagitata foras erumpitur et simul altam
  280. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  281. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  282. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  283. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  284. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  285. motibus in terris et multae per mare pessum
  286. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  287. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  288. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  289. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  290. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  291. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  292. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  293. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  294. terrai ne dissoluat natura repente,
  295. neu distracta suum late dispandat hiatum
  296. idque suis confusa velit complere ruinis.
  297. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  298. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  299. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  300. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  301. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  302. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  303. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  304. ---
  305. Principio mare mirantur non reddere maius
  306. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  307. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  308. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  309. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  310. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  311. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  312. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  313. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  314. quippe videmus enim vestis umore madentis
  315. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  316. at pelage multa et late substrata videmus.
  317. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  318. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  319. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  320. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  321. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  322. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  323. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  324. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  325. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  326. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  327. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  328. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  329. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  330. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  331. in terras itidem manare ex aequore salso;
  332. percolatur enim virus retroque remanat
  333. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  334. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  335. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  336. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  337. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  338. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  339. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  340. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  341. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  342. cernentes pavida complebant pectora cura,
  343. quid moliretur rerum natura novarum.
  344. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  345. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  346. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  347. et videas caelum summai totius unum
  348. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  349. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  350. quod bene propositum si plane contueare
  351. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  352. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  353. accepit calido febrim fervore coortam
  354. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  355. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  356. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  357. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  358. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  359. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  360. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  361. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  362. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  363. ex infinito satis omnia suppeditare,
  364. unde repente queat tellus concussa moveri
  365. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  366. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  367. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  368. et tempestates pluviae graviore coortu
  369. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  370. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  371. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  372. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  373. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  374. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  375. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  376. nil sint ad summam summai totius omnem.
  377. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  378. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  379. expediam. primum totius subcava montis
  380. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  381. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  382. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  383. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  384. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  385. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  386. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  387. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  388. differt et crassa volvit caligine fumum
  389. extruditque simul mirando pondere saxa;
  390. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  391. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  392. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  393. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  394. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  395. ---
  396. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  397. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  398. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  399. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  400. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  401. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  402. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  403. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  404. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  405. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  406. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  407. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  408. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  409. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  410. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  411. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  412. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  413. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  414. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  415. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  416. cogentes sursus replent coguntque manere.
  417. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  418. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  419. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  420. inter nigra virum percocto saecla colore
  421. exoriens penitus media ab regione diei.
  422. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  423. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  424. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  425. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  426. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  427. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  428. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  429. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  430. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  431. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  432. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  433. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  434. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  435. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  436. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  437. expediam, quali natura praedita constent.
  438. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  439. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  440. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  441. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  442. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  443. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  444. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  445. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  446. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  447. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  448. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  449. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  450. cornices, non cum fumant altaria donis;
  451. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  452. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  453. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  454. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  455. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  456. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  457. manibus ut si sint divis mactata repente.
  458. omnia quae naturali ratione geruntur,
  459. et quibus e fiant causis apparet origo;
  460. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  461. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  462. ducere forte deos manis inferne reamur,
  463. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  464. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  465. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  466. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  467. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  468. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  469. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  470. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  471. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  472. res ad vitai rationem ostendimus ante
  473. propter dissimilem naturam dissimilisque
  474. texturas inter sese primasque figuras.
  475. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  476. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  477. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  478. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  479. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  480. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  481. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  482. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  483. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  484. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  485. floris odore hominem taetro consueta necare.
  486. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  487. multa modis multis multarum semina rerum
  488. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  489. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  490. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  491. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  492. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  493. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,