De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  2. quod fieret naturali varieque volaret
  3. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  4. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  5. et genus humanum frustra plerumque probavit
  6. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  7. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  8. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  9. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  10. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  11. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  12. non radii solis nec lucida tela diei
  13. discutiant, sed naturae species ratioque.
  14. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  15. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  16. esse et nativo consistere corpore caelum,
  17. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  18. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  19. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  20. ---
  21. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  22. currenti spatium praemonstra, callida musa
  23. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  24. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  25. ---
  26. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  27. ---
  28. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  29. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  30. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  31. et faciunt animos humilis formidine divom
  32. depressosque premunt ad terram propterea quod
  33. ignorantia causarum conferre deorum
  34. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  35. quorum operum causas nulla ratione videre
  36. possunt ac fieri divino numine rentur.
  37. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  38. si tamen interea mirantur qua ratione
  39. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  40. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  41. rursus in antiquas referuntur religionis
  42. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  43. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  44. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  45. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  46. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  47. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  48. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  49. delibata deum per te tibi numina sancta
  50. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  51. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  52. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  53. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  54. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  55. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  56. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  57. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  58. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  59. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  60. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  61. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  62. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  63. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  64. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  65. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  66. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  67. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  68. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  69. quorum operum causas nulla ratione videre
  70. possunt ac fieri divino numine rentur.
  71. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  72. propterea quia concurrunt sublime volantes
  73. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  74. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  75. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  76. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  77. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  78. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  79. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  80. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  81. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  82. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  83. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  84. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  85. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  86. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  87. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  88. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  89. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  90. verberibus venti versant planguntque per auras.
  91. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  92. frontibus adversis possint quam de latere ire
  93. diverso motu radentes corpora tractim,
  94. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  95. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  96. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  97. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  98. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  99. cum subito validi venti conlecta procella
  100. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  101. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  102. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  103. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  104. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  105. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  106. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  107. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  108. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  109. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  110. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  111. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  112. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  113. perscindat nubem perfringens impete recto;
  114. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  115. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  116. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  117. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  118. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  119. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  120. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  121. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  122. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  123. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  124. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  125. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  126. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  127. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  128. turbine ventorum comburens impete magno;
  129. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  130. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  131. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  132. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  133. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  134. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  135. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  136. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  137. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  138. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  139. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  140. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  141. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  142. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  143. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  144. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  145. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  146. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  147. e simili causa, concursu natus eodem.
  148. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  149. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  150. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  151. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  152. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  153. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  154. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  155. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  156. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  157. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  158. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  159. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  160. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  161. extructis aliis alias super impete miro.
  162. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  163. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  164. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  165. nubila portabunt venti transversa per auras,
  166. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  167. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  168. in statione locata sepultis undique ventis;
  169. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  170. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  171. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  172. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  173. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  174. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  175. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  176. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  177. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  178. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  179. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  180. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  181. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  182. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  183. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  184. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  185. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  186. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  187. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  188. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  189. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  190. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  191. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  192. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  193. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  194. Quod superest, quali natura praedita constent
  195. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  196. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  197. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  198. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  199. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  200. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  201. constituit natura minutis mobilibusque
  202. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  203. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  204. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  205. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  206. curat item vasis integris vina repente
  207. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  208. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  209. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  210. mobiliter soluens differt primordia vini.
  211. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  212. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  213. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  214. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  215. fiant ut possint ictu discludere turris,
  216. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  217. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  218. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  219. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  220. expediam neque te in promissis plura morabor.
  221. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  222. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  223. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  224. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  225. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  226. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  227. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  228. adeo tetra nimborum nocte coorta
  229. inpendent atrae formidinis ora superne,
  230. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  231. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  232. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  233. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  234. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  235. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  236. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  237. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  238. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  239. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  240. multa forent multis exempto nubila sole;
  241. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  242. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  243. si non extructis foret alte nubibus aether.
  244. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  245. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  246. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  247. semina habere cavas nubes et multa necessest
  248. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  249. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  250. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  251. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  252. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  253. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  254. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  255. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  256. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  257. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  258. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  259. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  260. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  261. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  262. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  263. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  264. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  265. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  266. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  267. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  268. tantus discidio nubis ventique procella
  269. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  270. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  271. incidit in validam maturo culmine nubem;
  272. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  273. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  274. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  275. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  276. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  277. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  278. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  279. atque alia ex ipso conradens portat
  280. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  281. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  282. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  283. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  284. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  285. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  286. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  287. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  288. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  289. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  290. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  291. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  292. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  293. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  294. nec temere omnino plane vis frigida venti
  295. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  296. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  297. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  298. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  299. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  300. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  301. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  302. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  303. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  304. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  305. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  306. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  307. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  308. non igitur multis offensibus in remorando
  309. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  310. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  311. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  312. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  313. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  314. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  315. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  316. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  317. et validas auget viris et roborat ictum;
  318. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  319. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  320. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  321. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  322. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  323. incolumisque venit per res atque integra transit
  324. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  325. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  326. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  327. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  328. conferve facit, e parvis quia facta minute
  329. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  330. quae facile insinuantur et insinuata repente
  331. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  332. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  333. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  334. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  335. frigore enim desunt ignes ventique calore
  336. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  337. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  338. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  339. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  340. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  341. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  342. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  343. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  344. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  345. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  346. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  347. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  348. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  349. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  350. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  351. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  352. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  353. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  354. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  355. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  356. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  357. indicia occultae divum perquirere mentis,
  358. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  359. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  360. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  361. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  362. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  363. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  364. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  365. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  366. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  367. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  368. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  369. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  370. turbine caelesti subito correptus et igni?
  371. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  372. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  373. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  374. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  375. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  376. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  377. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  378. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  379. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  380. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  381. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  382. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  383. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  384. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  385. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  386. et simul in multas partis qui credere possis
  387. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  388. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  389. at saepest numero factum fierique necessest,
  390. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  391. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  392. postremo cur sancta deum delubra suasque
  393. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  394. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  395. demit imaginibus violento volnere honorem?
  396. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  397. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  398. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  399. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  400. in mare qua missi veniant ratione superne.
  401. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  402. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  403. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  404. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  405. navigia in summum veniant vexata periclum.
  406. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  407. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  408. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  409. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  410. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  411. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  412. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  413. versabundus enim turbo descendit et illam
  414. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  415. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  416. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  417. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  418. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  419. vertex conradens ex semina nubis
  420. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  421. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  422. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  423. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  424. officere in terris, apparet crebrius idem
  425. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  426. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  427. hoc super in caeli spatio coiere repente
  428. asperiora, modis quae possint indupedita
  429. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  430. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  431. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  432. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  433. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  434. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  435. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  436. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  437. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  438. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  439. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  440. hic demum fit uti turba maiore coorta
  441. et condensa queant apparere et simul ipso
  442. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  443. nam loca declarat sursum ventosa patere
  444. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  445. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  446. corpora naturam declarant litore vestis
  447. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  448. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  449. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  450. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  451. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  452. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  453. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  454. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  455. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  456. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  457. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  458. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  459. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  460. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  461. esse infinitam docui, quantaque volarent
  462. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  463. immemorabile per spatium transire solerent.
  464. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  465. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  466. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  467. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  468. et quasi per magni circum spiracula mundi
  469. exitus introitusque elementis redditus extat.
  470. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  471. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  472. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  473. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  474. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  475. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  476. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  477. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  478. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  479. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  480. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  481. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  482. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  483. multa modis multis convenere undique adaucta,
  484. confertae nubes umorem mittere certant
  485. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  486. copia nimborum turba maiore coacta
  487. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  488. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  489. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  490. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  491. cera super calido tabescens multa liquescat.
  492. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  493. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  494. at retinere diu pluviae longumque morari
  495. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  496. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  497. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  498. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  499. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  500. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  501. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  502. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  503. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  504. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  505. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  506. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  507. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  508. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  509. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  510. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  511. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  512. supter item ut supera ventosis undique plenam
  513. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  514. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  515. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  516. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  517. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  518. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  519. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  520. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  521. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  522. concussu late disserpunt inde tremores.
  523. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  524. tecta viam propter non magno pondere tota,
  525. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  526. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  527. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  528. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  529. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  530. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  531. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  532. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  533. collectus parte ex una procumbit et urget
  534. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  535. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  536. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  537. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  538. inclinata minent in eandem prodita partem
  539. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  540. et metuunt magni naturam credere mundi
  541. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  542. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  543. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  544. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  545. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  546. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  547. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  548. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  549. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  550. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  551. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  552. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  553. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  554. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  555. in loca se cava terrai coniecit ibique
  556. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  557. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  558. exagitata foras erumpitur et simul altam
  559. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  560. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  561. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  562. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  563. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  564. motibus in terris et multae per mare pessum
  565. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  566. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  567. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  568. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  569. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  570. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  571. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  572. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  573. terrai ne dissoluat natura repente,
  574. neu distracta suum late dispandat hiatum
  575. idque suis confusa velit complere ruinis.
  576. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  577. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  578. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  579. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  580. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  581. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  582. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  583. ---
  584. Principio mare mirantur non reddere maius
  585. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  586. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  587. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  588. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  589. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  590. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  591. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  592. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  593. quippe videmus enim vestis umore madentis
  594. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  595. at pelage multa et late substrata videmus.
  596. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  597. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  598. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  599. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  600. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  601. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  602. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  603. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  604. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  605. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  606. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  607. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  608. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  609. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  610. in terras itidem manare ex aequore salso;
  611. percolatur enim virus retroque remanat
  612. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  613. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  614. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  615. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  616. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  617. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  618. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  619. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  620. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  621. cernentes pavida complebant pectora cura,
  622. quid moliretur rerum natura novarum.
  623. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  624. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  625. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  626. et videas caelum summai totius unum
  627. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  628. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  629. quod bene propositum si plane contueare
  630. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  631. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  632. accepit calido febrim fervore coortam
  633. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?