De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  2. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  3. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  4. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  5. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  6. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  7. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  8. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  9. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  10. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  11. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  12. tantus discidio nubis ventique procella
  13. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  14. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  15. incidit in validam maturo culmine nubem;
  16. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  17. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  18. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  19. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  20. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  21. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  22. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  23. atque alia ex ipso conradens portat
  24. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  25. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  26. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  27. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  28. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  29. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  30. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  31. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  32. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  33. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  34. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  35. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  36. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  37. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  38. nec temere omnino plane vis frigida venti
  39. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  40. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  41. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  42. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  43. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  44. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  45. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  46. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  47. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  48. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  49. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  50. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  51. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  52. non igitur multis offensibus in remorando
  53. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  54. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  55. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  56. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  57. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  58. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  59. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  60. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  61. et validas auget viris et roborat ictum;
  62. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  63. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  64. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  65. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  66. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  67. incolumisque venit per res atque integra transit
  68. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  69. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  70. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  71. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  72. conferve facit, e parvis quia facta minute
  73. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  74. quae facile insinuantur et insinuata repente
  75. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  76. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  77. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  78. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  79. frigore enim desunt ignes ventique calore
  80. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  81. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  82. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  83. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  84. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  85. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  86. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  87. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  88. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  89. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  90. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  91. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  92. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  93. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  94. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  95. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  96. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  97. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  98. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  99. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  100. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  101. indicia occultae divum perquirere mentis,
  102. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  103. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  104. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  105. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  106. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  107. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  108. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  109. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  110. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  111. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  112. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  113. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  114. turbine caelesti subito correptus et igni?
  115. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  116. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  117. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  118. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  119. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  120. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  121. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  122. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  123. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  124. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  125. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  126. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  127. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  128. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  129. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  130. et simul in multas partis qui credere possis
  131. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  132. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  133. at saepest numero factum fierique necessest,
  134. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  135. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  136. postremo cur sancta deum delubra suasque
  137. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  138. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  139. demit imaginibus violento volnere honorem?
  140. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  141. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  142. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  143. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  144. in mare qua missi veniant ratione superne.
  145. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  146. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  147. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  148. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  149. navigia in summum veniant vexata periclum.
  150. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  151. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  152. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  153. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  154. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  155. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  156. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  157. versabundus enim turbo descendit et illam
  158. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  159. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  160. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  161. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  162. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  163. vertex conradens ex semina nubis
  164. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  165. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  166. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  167. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  168. officere in terris, apparet crebrius idem
  169. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  170. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  171. hoc super in caeli spatio coiere repente
  172. asperiora, modis quae possint indupedita
  173. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  174. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  175. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  176. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  177. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  178. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  179. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  180. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  181. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  182. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  183. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  184. hic demum fit uti turba maiore coorta
  185. et condensa queant apparere et simul ipso
  186. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  187. nam loca declarat sursum ventosa patere
  188. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  189. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  190. corpora naturam declarant litore vestis
  191. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  192. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  193. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  194. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  195. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  196. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  197. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  198. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  199. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  200. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  201. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  202. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  203. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  204. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  205. esse infinitam docui, quantaque volarent
  206. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  207. immemorabile per spatium transire solerent.
  208. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  209. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  210. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  211. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  212. et quasi per magni circum spiracula mundi
  213. exitus introitusque elementis redditus extat.
  214. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  215. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  216. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  217. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  218. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  219. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  220. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  221. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  222. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  223. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  224. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  225. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  226. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  227. multa modis multis convenere undique adaucta,
  228. confertae nubes umorem mittere certant
  229. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  230. copia nimborum turba maiore coacta
  231. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  232. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  233. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  234. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  235. cera super calido tabescens multa liquescat.
  236. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  237. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  238. at retinere diu pluviae longumque morari
  239. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  240. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  241. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  242. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  243. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  244. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  245. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  246. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  247. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  248. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  249. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  250. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  251. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  252. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  253. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  254. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  255. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  256. supter item ut supera ventosis undique plenam
  257. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  258. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  259. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  260. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  261. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  262. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  263. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  264. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  265. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  266. concussu late disserpunt inde tremores.
  267. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  268. tecta viam propter non magno pondere tota,
  269. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  270. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  271. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  272. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  273. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  274. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  275. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  276. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  277. collectus parte ex una procumbit et urget
  278. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  279. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  280. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  281. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  282. inclinata minent in eandem prodita partem
  283. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  284. et metuunt magni naturam credere mundi
  285. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  286. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  287. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  288. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  289. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  290. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  291. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  292. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  293. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  294. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  295. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  296. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  297. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  298. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  299. in loca se cava terrai coniecit ibique
  300. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  301. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  302. exagitata foras erumpitur et simul altam
  303. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  304. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  305. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  306. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  307. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  308. motibus in terris et multae per mare pessum
  309. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  310. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  311. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  312. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  313. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  314. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  315. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  316. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  317. terrai ne dissoluat natura repente,
  318. neu distracta suum late dispandat hiatum
  319. idque suis confusa velit complere ruinis.
  320. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  321. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  322. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  323. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  324. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  325. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  326. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  327. ---
  328. Principio mare mirantur non reddere maius
  329. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  330. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  331. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  332. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  333. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  334. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  335. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  336. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  337. quippe videmus enim vestis umore madentis
  338. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  339. at pelage multa et late substrata videmus.
  340. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  341. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  342. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  343. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  344. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  345. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  346. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  347. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  348. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  349. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  350. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  351. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  352. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  353. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  354. in terras itidem manare ex aequore salso;
  355. percolatur enim virus retroque remanat
  356. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  357. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  358. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  359. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  360. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  361. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  362. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  363. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  364. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  365. cernentes pavida complebant pectora cura,
  366. quid moliretur rerum natura novarum.
  367. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  368. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  369. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  370. et videas caelum summai totius unum
  371. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  372. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  373. quod bene propositum si plane contueare
  374. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  375. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  376. accepit calido febrim fervore coortam
  377. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  378. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  379. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  380. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  381. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  382. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  383. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  384. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  385. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  386. ex infinito satis omnia suppeditare,
  387. unde repente queat tellus concussa moveri
  388. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  389. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  390. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  391. et tempestates pluviae graviore coortu
  392. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  393. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  394. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  395. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  396. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  397. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  398. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  399. nil sint ad summam summai totius omnem.
  400. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  401. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  402. expediam. primum totius subcava montis
  403. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  404. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  405. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  406. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  407. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  408. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  409. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  410. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  411. differt et crassa volvit caligine fumum
  412. extruditque simul mirando pondere saxa;
  413. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  414. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  415. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  416. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  417. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  418. ---
  419. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  420. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  421. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  422. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  423. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  424. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  425. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  426. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  427. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  428. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  429. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  430. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  431. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  432. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  433. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  434. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  435. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  436. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  437. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  438. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  439. cogentes sursus replent coguntque manere.
  440. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  441. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  442. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  443. inter nigra virum percocto saecla colore
  444. exoriens penitus media ab regione diei.
  445. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  446. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  447. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  448. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  449. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  450. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  451. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  452. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  453. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  454. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  455. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  456. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  457. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  458. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  459. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  460. expediam, quali natura praedita constent.
  461. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  462. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  463. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  464. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  465. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  466. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  467. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  468. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  469. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  470. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  471. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  472. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  473. cornices, non cum fumant altaria donis;
  474. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  475. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  476. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  477. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  478. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  479. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  480. manibus ut si sint divis mactata repente.
  481. omnia quae naturali ratione geruntur,
  482. et quibus e fiant causis apparet origo;
  483. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  484. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  485. ducere forte deos manis inferne reamur,
  486. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  487. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  488. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  489. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  490. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  491. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  492. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  493. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  494. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  495. res ad vitai rationem ostendimus ante
  496. propter dissimilem naturam dissimilisque
  497. texturas inter sese primasque figuras.
  498. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  499. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  500. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  501. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  502. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  503. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  504. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  505. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  506. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  507. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  508. floris odore hominem taetro consueta necare.
  509. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  510. multa modis multis multarum semina rerum
  511. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  512. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  513. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  514. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  515. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  516. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  517. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  518. multaque praeterea languentia membra per artus
  519. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  520. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  521. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  522. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  523. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  524. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  525. at cum membra domans percepit fervida febris,
  526. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  527. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  528. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  529. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  530. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  531. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  532. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  533. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  534. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  535. quam soleant et quam vitai copia desit,
  536. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  537. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  538. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  539. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  540. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  541. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  542. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  543. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  544. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  545. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  546. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  547. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  548. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  549. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  550. propterea quod magna mali fit copia circum.
  551. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  552. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  553. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  554. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  555. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  556. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  557. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  558. scilicet in terram delabi pondere cogit
  559. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  560. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  561. ---
  562. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  563. arescit quia terra calore et semina si qua
  564. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  565. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  566. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  567. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  568. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  569. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  570. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  571. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  572. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  573. sole putant subter terras fervescere partim,
  574. nox ubi terribili terras caligine texit.
  575. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  576. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  577. non quierit calidum supera de reddere parte,
  578. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  579. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  580. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  581. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  582. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  583. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  584. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  585. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  586. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  587. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  588. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  589. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  590. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  591. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  592. et rare fecit calido miscente vapore,
  593. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  594. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  595. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  596. praeterea solis radiis iactatur aquai
  597. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  598. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  599. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  600. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  601. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  602. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  603. taedaque consimili ratione accensa per undas
  604. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  605. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  606. semina de terraque necessest funditus ipsa
  607. ignis corpora per totum consurgere fontem
  608. et simul exspirare foras exireque in auras,
  609. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  610. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  611. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  612. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  613. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  614. et multis aliis praebet regionibus aequor
  615. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  616. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  617. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  618. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  619. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  620. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  621. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  622. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  623. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  624. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  625. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  626. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  627. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  628. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  629. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  630. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  631. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  632. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  633. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  634. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  635. ordine demisso levibus iactarier auris,
  636. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  637. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  638. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  639. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  640. ipsius rei rationem reddere possis,
  641. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  642. quo magis attentas auris animumque reposco.
  643. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  644. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  645. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  646. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  647. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  648. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  649. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  650. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  651. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  652. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  653. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  654. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  655. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  656. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  657. cernere odorari licet et sentire sonare.
  658. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  659. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  660. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  661. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  662. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  663. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  664. principio fit ut in speluncis saxa superna
  665. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  666. manat item nobis e toto corpore sudor,
  667. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  668. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  669. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  670. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  671. sentimus, sentimus item transire per aurum
  672. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  673. denique per dissaepta domorum saxea voces
  674. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  675. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  676. denique qua circum caeli lorica ,
  677. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  678. et tempestate in terra caeloque coorta
  679. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  680. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  681. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  682. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  683. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  684. principio terram sol excoquit et facit are,
  685. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  686. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  687. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  688. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  689. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  690. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  691. at coria et carnem mollit durata calore.
  692. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  693. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  694. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  695. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  696. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  697. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  698. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  699. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  700. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  701. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  702. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  703. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  704. dissimili inter se natura praedita debent
  705. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  706. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  707. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  708. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  709. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  710. scilicet id fieri cogit natura viarum
  711. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  712. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  713. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  714. argentoque foras aliud vitroque meare;
  715. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  716. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  717. scilicet id fieri cogit natura viarum
  718. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  719. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  720. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  721. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  722. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  723. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  724. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  725. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  726. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  727. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  728. in medio locus, extemplo primordia ferri
  729. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  730. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  731. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  732. indupedita suis arte conexa cohaeret
  733. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  734. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  735. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  736. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  737. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  738. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  739. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  740. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  741. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  742. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  743. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  744. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  745. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  746. quod, simul a fronte est anelli rarior
  747. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  748. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  749. a tergo quasi provehat atque propellat.
  750. semper enim circum positus res verberat ;
  751. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  752. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  753. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  754. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  755. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  756. denique res omnes debent in corpore habere
  757. , quandoquidem raro sunt corpore et
  758. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  759. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  760. sollicito motu semper iactatur eoque
  761. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  762. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  763. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  764. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  765. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  766. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  767. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  768. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;
  769. usque adeo fugere a saxo gestire videtur.
  770. aere interposito discordia tanta creatur
  771. propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris
  772. praecepit ferrique vias possedit apertas,
  773. posterior lapidis venit aestus et omnia plena
  774. invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
  775. cogitur offensare igitur pulsareque fluctu
  776. ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se
  777. atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet.
  778. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus
  779. non valet e lapide hoc alias impellere item res.
  780. pondere enim fretae partim stant, quod genus aurum;
  781. at partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus
  782. pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam,
  783. lignea materies in quo genere esse videtur.
  784. interutrasque igitur ferri natura locata
  785. aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
  786. inpellant ut eo Magnesia flumine saxa.
  787. nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena,
  788. ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur,
  789. quae memorare queam inter se singlariter apta.
  790. saxa vides primum sola colescere calce.
  791. glutine materies taurino iungitur una,
  792. ut vitio venae tabularum saepius hiscant
  793. quam laxare queant compages taurea vincla.
  794. vitigeni latices aquai fontibus audent
  795. misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom.
  796. purpureusque colos conchyli iungitur uno
  797. corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam,
  798. non si Neptuni fluctu renovare operam des,
  799. non mare si totum velit eluere omnibus undis.
  800. denique res auro non aurum copulat una,
  801. aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo?
  802. cetera iam quam multa licet reperire! quid ergo?
  803. nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam
  804. nec me tam multam hic operam consumere par est,
  805. sed breviter paucis praestat comprendere multa.
  806. quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
  807. ut cava conveniant plenis haec illius illa
  808. huiusque inter se, iunctura haec optima constat.
  809. est etiam, quasi ut anellis hamisque plicata
  810. inter se quaedam possint coplata teneri;
  811. quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
  812. Nunc ratio quae sit morbis aut unde repente
  813. mortiferam possit cladem conflare coorta
  814. morbida vis hominum generi pecudumque catervis,
  815. expediam, primum multarum semina rerum
  816. esse supra docui quae sint vitalia nobis,
  817. et contra quae sint morbo mortique necessest
  818. multa volare; ea cum casu sunt forte coorta
  819. et perturbarunt caelum, fit morbidus .
  820. atque ea vis omnis morborum pestilitasque
  821. aut extrinsecus ut nubes nebulaeque superne
  822. per caelum veniunt aut ipsa saepe coorta
  823. de terra surgunt, ubi putorem umida nactast
  824. intempestivis pluviisque et solibus icta.
  825. nonne vides etiam caeli novitate et aquarum
  826. temptari procul a patria qui cumque domoque
  827. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  828. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  829. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  830. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  831. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  832. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  833. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  834. tum color et facies hominum distare videntur
  835. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  836. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  837. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  838. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  839. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  840. partibus ac membris; varius concinnat id .
  841. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  842. commovet atque inimicus serpere coepit,
  843. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  844. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  845. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  846. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  847. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  848. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  849. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  850. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  851. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  852. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  853. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  854. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  855. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  856. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  857. an caelum nobis ultro natura corumptum
  858. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  859. quod nos adventu possit temptare recenti.
  860. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  861. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  862. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  863. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  864. permensus multum camposque natantis,
  865. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  866. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  867. principio caput incensum fervore gerebant
  868. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  869. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  870. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  871. atque animi interpres manabat lingua cruore
  872. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  873. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  874. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  875. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  876. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  877. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  878. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  879. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  880. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  881. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  882. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  883. corripere adsidue nervos et membra coactans
  884. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  885. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  886. corporis in summo summam fervescere partem,
  887. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  888. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  889. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  890. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  891. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  892. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  893. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  894. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  895. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  896. multi praecipites nymphis putealibus alte
  897. inciderunt ipso venientes ore patente:
  898. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  899. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  900. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  901. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  902. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  903. lumina versarent oculorum expertia somno.
  904. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  905. perturbata animi mens in maerore metuque,
  906. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  907. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  908. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  909. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  910. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  911. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  912. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  913. a pedibusque minutatim succedere frigus
  914. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  915. conpressae nares, nasi primoris acumen
  916. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  917. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  918. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  919. octavoque fere candenti lumine solis
  920. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  921. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  922. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  923. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  924. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  925. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  926. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  927. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  928. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  929. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  930. et graviter partim metuentes limina leti
  931. vivebant ferro privati parte virili,
  932. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  933. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  934. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  935. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  936. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  937. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  938. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  939. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  940. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  941. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  942. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  943. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  944. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  945. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  946. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  947. incomitata rapi certabant funera vasta
  948. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  949. nam quod ali dederat vitalis auras
  950. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  951. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  952. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  953. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  954. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  955. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  956. funera respectans animam amittebat ibidem.
  957. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  958. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  959. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  960. idque vel in primis cumulabat funere funus
  961. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  962. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  963. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  964. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  965. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  966. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  967. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  968. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  969. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  970. et robustus item curvi moderator aratri
  971. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  972. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  973. exanimis pueris super exanimata parentum
  974. corpora non numquam posses retroque videre
  975. matribus et patribus natos super edere vitam.
  976. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  977. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  978. copia conveniens ex omni morbida parte.
  979. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  980. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  981. multa siti prostrata viam per proque voluta
  982. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  983. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  984. multaque per populi passim loca prompta viasque
  985. languida semanimo cum corpore membra videres
  986. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  987. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  988. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  989. omnia denique sancta deum delubra replerat
  990. corporibus mors exanimis onerataque passim
  991. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  992. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  993. nec iam religio divom nec numina magni
  994. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  995. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  996. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  997. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  998. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  999. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  1000. namque suos consanguineos aliena rogorum
  1001. insuper extructa ingenti clamore locabant
  1002. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  1003. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  1004. inque aliis alium populum sepelire suorum
  1005. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  1006. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  1007. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  1008. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.