De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  2. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  3. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  4. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  5. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  6. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  7. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  8. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  9. multa forent multis exempto nubila sole;
  10. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  11. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  12. si non extructis foret alte nubibus aether.
  13. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  14. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  15. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  16. semina habere cavas nubes et multa necessest
  17. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  18. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  19. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  20. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  21. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  22. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  23. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  24. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  25. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  26. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  27. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  28. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  29. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  30. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  31. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  32. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  33. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  34. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  35. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  36. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  37. tantus discidio nubis ventique procella
  38. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  39. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  40. incidit in validam maturo culmine nubem;
  41. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  42. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  43. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  44. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  45. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  46. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  47. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  48. atque alia ex ipso conradens portat
  49. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  50. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  51. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  52. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  53. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  54. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  55. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  56. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  57. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  58. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  59. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  60. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  61. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  62. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  63. nec temere omnino plane vis frigida venti
  64. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  65. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  66. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  67. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  68. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  69. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  70. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  71. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  72. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  73. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  74. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  75. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  76. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  77. non igitur multis offensibus in remorando
  78. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  79. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  80. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  81. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  82. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  83. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  84. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  85. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  86. et validas auget viris et roborat ictum;
  87. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  88. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  89. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  90. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  91. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  92. incolumisque venit per res atque integra transit
  93. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  94. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  95. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  96. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  97. conferve facit, e parvis quia facta minute
  98. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  99. quae facile insinuantur et insinuata repente
  100. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  101. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  102. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  103. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  104. frigore enim desunt ignes ventique calore
  105. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  106. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  107. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  108. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  109. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  110. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  111. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  112. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  113. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  114. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  115. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  116. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  117. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  118. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  119. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  120. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  121. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  122. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  123. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  124. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  125. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  126. indicia occultae divum perquirere mentis,
  127. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  128. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  129. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  130. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  131. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  132. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  133. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  134. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  135. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  136. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  137. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  138. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  139. turbine caelesti subito correptus et igni?
  140. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  141. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  142. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  143. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  144. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  145. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  146. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  147. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  148. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  149. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  150. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  151. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  152. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  153. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  154. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  155. et simul in multas partis qui credere possis
  156. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  157. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  158. at saepest numero factum fierique necessest,
  159. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  160. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  161. postremo cur sancta deum delubra suasque
  162. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  163. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  164. demit imaginibus violento volnere honorem?
  165. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  166. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  167. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  168. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  169. in mare qua missi veniant ratione superne.
  170. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  171. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  172. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  173. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  174. navigia in summum veniant vexata periclum.
  175. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  176. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  177. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  178. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  179. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  180. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  181. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  182. versabundus enim turbo descendit et illam
  183. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  184. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  185. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  186. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  187. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  188. vertex conradens ex semina nubis
  189. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  190. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  191. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  192. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  193. officere in terris, apparet crebrius idem
  194. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  195. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  196. hoc super in caeli spatio coiere repente
  197. asperiora, modis quae possint indupedita
  198. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  199. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  200. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  201. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  202. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  203. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  204. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  205. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  206. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  207. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  208. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  209. hic demum fit uti turba maiore coorta
  210. et condensa queant apparere et simul ipso
  211. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  212. nam loca declarat sursum ventosa patere
  213. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  214. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  215. corpora naturam declarant litore vestis
  216. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  217. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  218. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  219. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  220. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  221. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  222. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  223. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  224. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  225. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  226. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  227. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  228. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  229. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  230. esse infinitam docui, quantaque volarent
  231. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  232. immemorabile per spatium transire solerent.
  233. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  234. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  235. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  236. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  237. et quasi per magni circum spiracula mundi
  238. exitus introitusque elementis redditus extat.
  239. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  240. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  241. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  242. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  243. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  244. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  245. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  246. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  247. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  248. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  249. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  250. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  251. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  252. multa modis multis convenere undique adaucta,
  253. confertae nubes umorem mittere certant
  254. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  255. copia nimborum turba maiore coacta
  256. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  257. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  258. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  259. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  260. cera super calido tabescens multa liquescat.
  261. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  262. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  263. at retinere diu pluviae longumque morari
  264. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  265. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  266. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  267. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  268. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  269. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  270. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  271. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  272. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  273. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  274. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  275. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  276. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  277. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  278. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  279. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  280. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  281. supter item ut supera ventosis undique plenam
  282. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  283. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  284. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  285. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  286. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  287. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  288. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  289. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  290. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  291. concussu late disserpunt inde tremores.
  292. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  293. tecta viam propter non magno pondere tota,
  294. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  295. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  296. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  297. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  298. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  299. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  300. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  301. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  302. collectus parte ex una procumbit et urget
  303. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  304. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  305. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  306. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  307. inclinata minent in eandem prodita partem
  308. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  309. et metuunt magni naturam credere mundi
  310. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  311. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  312. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  313. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  314. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  315. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  316. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  317. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  318. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  319. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  320. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  321. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  322. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  323. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  324. in loca se cava terrai coniecit ibique
  325. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  326. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  327. exagitata foras erumpitur et simul altam
  328. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  329. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  330. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  331. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  332. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  333. motibus in terris et multae per mare pessum
  334. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  335. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  336. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  337. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  338. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  339. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  340. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  341. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  342. terrai ne dissoluat natura repente,
  343. neu distracta suum late dispandat hiatum
  344. idque suis confusa velit complere ruinis.
  345. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  346. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  347. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  348. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  349. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  350. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  351. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  352. ---
  353. Principio mare mirantur non reddere maius
  354. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  355. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  356. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  357. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  358. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  359. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  360. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  361. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  362. quippe videmus enim vestis umore madentis
  363. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  364. at pelage multa et late substrata videmus.
  365. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  366. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  367. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  368. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  369. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  370. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  371. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  372. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  373. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  374. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  375. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  376. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  377. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  378. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  379. in terras itidem manare ex aequore salso;
  380. percolatur enim virus retroque remanat
  381. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  382. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  383. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  384. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  385. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  386. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  387. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  388. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  389. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  390. cernentes pavida complebant pectora cura,
  391. quid moliretur rerum natura novarum.
  392. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  393. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  394. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  395. et videas caelum summai totius unum
  396. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  397. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  398. quod bene propositum si plane contueare
  399. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  400. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  401. accepit calido febrim fervore coortam
  402. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  403. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  404. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  405. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  406. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  407. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  408. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  409. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  410. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  411. ex infinito satis omnia suppeditare,
  412. unde repente queat tellus concussa moveri
  413. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  414. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  415. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  416. et tempestates pluviae graviore coortu
  417. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  418. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  419. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  420. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  421. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  422. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  423. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  424. nil sint ad summam summai totius omnem.
  425. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  426. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  427. expediam. primum totius subcava montis
  428. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  429. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  430. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  431. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  432. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  433. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  434. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  435. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  436. differt et crassa volvit caligine fumum
  437. extruditque simul mirando pondere saxa;
  438. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  439. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  440. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  441. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  442. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  443. ---
  444. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  445. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  446. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  447. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  448. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  449. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  450. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  451. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  452. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  453. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  454. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  455. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  456. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  457. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  458. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  459. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  460. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  461. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  462. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  463. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  464. cogentes sursus replent coguntque manere.
  465. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  466. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  467. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  468. inter nigra virum percocto saecla colore
  469. exoriens penitus media ab regione diei.
  470. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  471. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  472. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  473. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  474. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  475. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  476. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  477. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  478. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  479. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  480. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  481. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  482. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  483. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  484. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  485. expediam, quali natura praedita constent.
  486. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  487. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  488. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  489. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  490. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  491. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  492. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  493. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  494. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  495. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  496. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  497. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  498. cornices, non cum fumant altaria donis;
  499. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  500. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  501. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  502. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  503. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  504. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  505. manibus ut si sint divis mactata repente.
  506. omnia quae naturali ratione geruntur,
  507. et quibus e fiant causis apparet origo;
  508. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  509. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  510. ducere forte deos manis inferne reamur,
  511. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  512. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  513. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  514. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  515. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  516. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  517. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos