De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  2. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  3. adeo tetra nimborum nocte coorta
  4. inpendent atrae formidinis ora superne,
  5. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  6. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  7. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  8. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  9. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  10. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  11. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  12. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  13. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  14. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  15. multa forent multis exempto nubila sole;
  16. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  17. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  18. si non extructis foret alte nubibus aether.
  19. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  20. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  21. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  22. semina habere cavas nubes et multa necessest
  23. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  24. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  25. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  26. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  27. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  28. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;