De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  2. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  3. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  4. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  5. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  6. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  7. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  8. adeo tetra nimborum nocte coorta
  9. inpendent atrae formidinis ora superne,
  10. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  11. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  12. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  13. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  14. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  15. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  16. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  17. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  18. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  19. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  20. multa forent multis exempto nubila sole;
  21. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  22. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  23. si non extructis foret alte nubibus aether.
  24. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  25. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  26. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  27. semina habere cavas nubes et multa necessest
  28. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  29. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  30. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  31. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  32. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  33. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  34. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  35. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  36. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  37. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  38. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  39. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  40. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  41. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  42. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  43. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  44. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  45. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  46. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  47. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  48. tantus discidio nubis ventique procella
  49. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  50. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  51. incidit in validam maturo culmine nubem;
  52. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  53. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  54. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  55. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  56. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  57. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  58. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  59. atque alia ex ipso conradens portat
  60. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  61. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  62. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  63. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  64. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  65. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  66. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  67. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  68. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  69. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  70. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  71. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  72. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  73. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  74. nec temere omnino plane vis frigida venti
  75. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  76. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  77. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  78. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  79. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  80. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  81. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  82. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  83. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  84. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  85. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  86. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  87. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  88. non igitur multis offensibus in remorando
  89. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  90. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  91. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  92. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  93. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  94. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  95. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  96. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  97. et validas auget viris et roborat ictum;
  98. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  99. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  100. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  101. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  102. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  103. incolumisque venit per res atque integra transit
  104. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  105. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  106. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  107. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  108. conferve facit, e parvis quia facta minute
  109. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  110. quae facile insinuantur et insinuata repente
  111. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  112. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  113. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  114. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  115. frigore enim desunt ignes ventique calore
  116. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  117. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  118. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  119. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  120. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  121. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  122. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  123. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  124. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  125. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  126. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  127. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  128. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  129. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  130. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  131. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  132. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  133. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  134. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  135. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  136. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  137. indicia occultae divum perquirere mentis,
  138. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  139. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  140. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  141. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  142. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  143. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  144. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  145. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  146. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  147. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  148. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  149. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  150. turbine caelesti subito correptus et igni?
  151. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  152. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  153. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  154. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  155. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  156. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  157. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  158. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  159. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  160. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  161. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  162. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  163. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  164. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  165. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  166. et simul in multas partis qui credere possis
  167. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  168. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  169. at saepest numero factum fierique necessest,
  170. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  171. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  172. postremo cur sancta deum delubra suasque
  173. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  174. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  175. demit imaginibus violento volnere honorem?
  176. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  177. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  178. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  179. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  180. in mare qua missi veniant ratione superne.
  181. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  182. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  183. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  184. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  185. navigia in summum veniant vexata periclum.
  186. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  187. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  188. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  189. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  190. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  191. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  192. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  193. versabundus enim turbo descendit et illam
  194. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  195. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  196. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  197. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  198. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  199. vertex conradens ex semina nubis
  200. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  201. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  202. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  203. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  204. officere in terris, apparet crebrius idem
  205. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  206. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  207. hoc super in caeli spatio coiere repente
  208. asperiora, modis quae possint indupedita
  209. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  210. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  211. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  212. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  213. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  214. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  215. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  216. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  217. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  218. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  219. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  220. hic demum fit uti turba maiore coorta
  221. et condensa queant apparere et simul ipso
  222. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  223. nam loca declarat sursum ventosa patere
  224. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  225. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  226. corpora naturam declarant litore vestis
  227. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  228. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  229. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  230. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  231. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  232. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  233. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  234. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  235. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  236. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  237. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  238. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  239. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  240. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  241. esse infinitam docui, quantaque volarent
  242. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  243. immemorabile per spatium transire solerent.
  244. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  245. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  246. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  247. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  248. et quasi per magni circum spiracula mundi
  249. exitus introitusque elementis redditus extat.
  250. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  251. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  252. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  253. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  254. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  255. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  256. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  257. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  258. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  259. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  260. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  261. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  262. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  263. multa modis multis convenere undique adaucta,
  264. confertae nubes umorem mittere certant
  265. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  266. copia nimborum turba maiore coacta
  267. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  268. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  269. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  270. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  271. cera super calido tabescens multa liquescat.
  272. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  273. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  274. at retinere diu pluviae longumque morari
  275. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  276. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  277. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  278. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  279. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  280. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  281. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  282. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  283. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  284. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  285. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  286. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  287. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  288. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  289. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  290. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  291. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  292. supter item ut supera ventosis undique plenam
  293. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  294. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  295. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  296. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  297. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  298. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  299. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  300. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  301. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  302. concussu late disserpunt inde tremores.
  303. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  304. tecta viam propter non magno pondere tota,
  305. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  306. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  307. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  308. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  309. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  310. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  311. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  312. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  313. collectus parte ex una procumbit et urget
  314. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  315. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  316. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  317. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  318. inclinata minent in eandem prodita partem
  319. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  320. et metuunt magni naturam credere mundi
  321. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  322. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  323. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  324. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  325. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  326. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  327. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  328. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  329. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  330. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  331. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  332. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  333. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  334. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  335. in loca se cava terrai coniecit ibique
  336. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  337. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  338. exagitata foras erumpitur et simul altam
  339. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  340. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  341. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  342. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  343. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  344. motibus in terris et multae per mare pessum
  345. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  346. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  347. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  348. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  349. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  350. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  351. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  352. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  353. terrai ne dissoluat natura repente,
  354. neu distracta suum late dispandat hiatum
  355. idque suis confusa velit complere ruinis.
  356. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  357. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  358. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  359. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,