De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  2. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  3. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  4. fiant ut possint ictu discludere turris,
  5. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  6. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  7. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  8. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  9. expediam neque te in promissis plura morabor.
  10. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  11. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  12. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  13. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  14. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  15. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  16. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  17. adeo tetra nimborum nocte coorta
  18. inpendent atrae formidinis ora superne,
  19. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  20. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  21. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  22. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  23. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  24. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  25. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  26. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  27. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  28. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  29. multa forent multis exempto nubila sole;
  30. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  31. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  32. si non extructis foret alte nubibus aether.
  33. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  34. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  35. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  36. semina habere cavas nubes et multa necessest
  37. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  38. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  39. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  40. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  41. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  42. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  43. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  44. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  45. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  46. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  47. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  48. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  49. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  50. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  51. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  52. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  53. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  54. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  55. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  56. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  57. tantus discidio nubis ventique procella
  58. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  59. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  60. incidit in validam maturo culmine nubem;
  61. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  62. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  63. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  64. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  65. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  66. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  67. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  68. atque alia ex ipso conradens portat
  69. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  70. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  71. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  72. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  73. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  74. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  75. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  76. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  77. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  78. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  79. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  80. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  81. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  82. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  83. nec temere omnino plane vis frigida venti
  84. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  85. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  86. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  87. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  88. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  89. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  90. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  91. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  92. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  93. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  94. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  95. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  96. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  97. non igitur multis offensibus in remorando
  98. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  99. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  100. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  101. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  102. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  103. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  104. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  105. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  106. et validas auget viris et roborat ictum;
  107. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  108. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  109. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  110. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  111. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  112. incolumisque venit per res atque integra transit
  113. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  114. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  115. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  116. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  117. conferve facit, e parvis quia facta minute
  118. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  119. quae facile insinuantur et insinuata repente
  120. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  121. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  122. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  123. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  124. frigore enim desunt ignes ventique calore
  125. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  126. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  127. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  128. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  129. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  130. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  131. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  132. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  133. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  134. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  135. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  136. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  137. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  138. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  139. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  140. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  141. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  142. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  143. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  144. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  145. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  146. indicia occultae divum perquirere mentis,
  147. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  148. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  149. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  150. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  151. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  152. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  153. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  154. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  155. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  156. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  157. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  158. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  159. turbine caelesti subito correptus et igni?
  160. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  161. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  162. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  163. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  164. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  165. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  166. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  167. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  168. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  169. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  170. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  171. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  172. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  173. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  174. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  175. et simul in multas partis qui credere possis
  176. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  177. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  178. at saepest numero factum fierique necessest,
  179. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  180. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  181. postremo cur sancta deum delubra suasque
  182. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  183. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  184. demit imaginibus violento volnere honorem?
  185. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  186. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  187. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  188. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  189. in mare qua missi veniant ratione superne.
  190. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  191. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  192. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  193. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  194. navigia in summum veniant vexata periclum.
  195. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  196. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  197. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  198. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  199. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  200. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  201. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  202. versabundus enim turbo descendit et illam
  203. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  204. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  205. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  206. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  207. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  208. vertex conradens ex semina nubis
  209. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  210. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  211. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  212. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  213. officere in terris, apparet crebrius idem
  214. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  215. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  216. hoc super in caeli spatio coiere repente
  217. asperiora, modis quae possint indupedita
  218. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  219. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  220. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  221. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  222. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  223. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  224. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  225. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  226. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  227. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  228. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  229. hic demum fit uti turba maiore coorta
  230. et condensa queant apparere et simul ipso
  231. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  232. nam loca declarat sursum ventosa patere
  233. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  234. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  235. corpora naturam declarant litore vestis
  236. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  237. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  238. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  239. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  240. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  241. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  242. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  243. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  244. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  245. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  246. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  247. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  248. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  249. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  250. esse infinitam docui, quantaque volarent
  251. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  252. immemorabile per spatium transire solerent.
  253. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  254. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  255. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  256. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  257. et quasi per magni circum spiracula mundi
  258. exitus introitusque elementis redditus extat.
  259. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  260. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  261. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  262. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  263. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  264. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  265. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  266. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  267. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  268. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  269. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  270. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  271. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  272. multa modis multis convenere undique adaucta,
  273. confertae nubes umorem mittere certant
  274. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  275. copia nimborum turba maiore coacta
  276. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  277. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  278. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  279. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  280. cera super calido tabescens multa liquescat.
  281. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  282. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  283. at retinere diu pluviae longumque morari
  284. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  285. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  286. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  287. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  288. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  289. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  290. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  291. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  292. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  293. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  294. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  295. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  296. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  297. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  298. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  299. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  300. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  301. supter item ut supera ventosis undique plenam
  302. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  303. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  304. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  305. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  306. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  307. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  308. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  309. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  310. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  311. concussu late disserpunt inde tremores.
  312. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  313. tecta viam propter non magno pondere tota,
  314. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  315. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  316. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  317. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  318. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  319. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  320. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  321. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  322. collectus parte ex una procumbit et urget
  323. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  324. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  325. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  326. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  327. inclinata minent in eandem prodita partem
  328. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  329. et metuunt magni naturam credere mundi
  330. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  331. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  332. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  333. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  334. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  335. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  336. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  337. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  338. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  339. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  340. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  341. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  342. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  343. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  344. in loca se cava terrai coniecit ibique
  345. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  346. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  347. exagitata foras erumpitur et simul altam
  348. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  349. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  350. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  351. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  352. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  353. motibus in terris et multae per mare pessum
  354. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  355. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  356. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  357. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  358. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  359. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  360. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  361. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  362. terrai ne dissoluat natura repente,
  363. neu distracta suum late dispandat hiatum
  364. idque suis confusa velit complere ruinis.
  365. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  366. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  367. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  368. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  369. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  370. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  371. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  372. ---
  373. Principio mare mirantur non reddere maius
  374. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  375. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  376. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  377. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  378. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  379. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  380. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  381. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.