De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  2. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  3. mobiliter soluens differt primordia vini.
  4. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  5. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  6. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  7. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  8. fiant ut possint ictu discludere turris,
  9. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  10. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  11. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  12. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  13. expediam neque te in promissis plura morabor.
  14. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  15. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  16. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  17. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  18. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  19. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  20. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  21. adeo tetra nimborum nocte coorta
  22. inpendent atrae formidinis ora superne,
  23. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  24. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  25. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  26. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  27. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  28. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  29. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  30. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  31. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  32. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  33. multa forent multis exempto nubila sole;
  34. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  35. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  36. si non extructis foret alte nubibus aether.
  37. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  38. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  39. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  40. semina habere cavas nubes et multa necessest
  41. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  42. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  43. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  44. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  45. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  46. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  47. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  48. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  49. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  50. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  51. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  52. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  53. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  54. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  55. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  56. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  57. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  58. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  59. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  60. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  61. tantus discidio nubis ventique procella
  62. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  63. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  64. incidit in validam maturo culmine nubem;
  65. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  66. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  67. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  68. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  69. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  70. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  71. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  72. atque alia ex ipso conradens portat
  73. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  74. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  75. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  76. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  77. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  78. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  79. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  80. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  81. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  82. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  83. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  84. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  85. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  86. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  87. nec temere omnino plane vis frigida venti
  88. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  89. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  90. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  91. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  92. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  93. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  94. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  95. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  96. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  97. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  98. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  99. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  100. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  101. non igitur multis offensibus in remorando
  102. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  103. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  104. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  105. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  106. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  107. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  108. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  109. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  110. et validas auget viris et roborat ictum;
  111. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  112. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  113. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  114. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  115. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  116. incolumisque venit per res atque integra transit
  117. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  118. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  119. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  120. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  121. conferve facit, e parvis quia facta minute
  122. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  123. quae facile insinuantur et insinuata repente
  124. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  125. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  126. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  127. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  128. frigore enim desunt ignes ventique calore
  129. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  130. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  131. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  132. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  133. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  134. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  135. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  136. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  137. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  138. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  139. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  140. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  141. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  142. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  143. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  144. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  145. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  146. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  147. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  148. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  149. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  150. indicia occultae divum perquirere mentis,
  151. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  152. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  153. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  154. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  155. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  156. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  157. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  158. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  159. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  160. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  161. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  162. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  163. turbine caelesti subito correptus et igni?
  164. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  165. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  166. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  167. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  168. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  169. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  170. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  171. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  172. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  173. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  174. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  175. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  176. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  177. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  178. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  179. et simul in multas partis qui credere possis
  180. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  181. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  182. at saepest numero factum fierique necessest,
  183. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  184. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  185. postremo cur sancta deum delubra suasque
  186. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  187. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  188. demit imaginibus violento volnere honorem?
  189. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  190. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  191. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  192. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  193. in mare qua missi veniant ratione superne.
  194. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  195. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  196. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  197. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  198. navigia in summum veniant vexata periclum.
  199. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  200. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  201. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  202. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  203. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  204. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  205. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  206. versabundus enim turbo descendit et illam
  207. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  208. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  209. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  210. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  211. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  212. vertex conradens ex semina nubis
  213. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  214. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  215. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  216. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  217. officere in terris, apparet crebrius idem
  218. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  219. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  220. hoc super in caeli spatio coiere repente
  221. asperiora, modis quae possint indupedita
  222. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  223. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  224. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  225. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  226. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  227. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  228. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  229. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  230. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  231. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  232. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  233. hic demum fit uti turba maiore coorta
  234. et condensa queant apparere et simul ipso
  235. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  236. nam loca declarat sursum ventosa patere
  237. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  238. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  239. corpora naturam declarant litore vestis
  240. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  241. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  242. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  243. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  244. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  245. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  246. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  247. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  248. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  249. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  250. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  251. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  252. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  253. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  254. esse infinitam docui, quantaque volarent
  255. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  256. immemorabile per spatium transire solerent.
  257. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  258. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  259. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  260. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  261. et quasi per magni circum spiracula mundi
  262. exitus introitusque elementis redditus extat.
  263. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  264. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  265. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  266. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  267. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  268. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  269. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  270. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  271. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  272. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  273. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  274. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  275. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  276. multa modis multis convenere undique adaucta,
  277. confertae nubes umorem mittere certant
  278. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  279. copia nimborum turba maiore coacta
  280. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  281. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  282. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  283. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  284. cera super calido tabescens multa liquescat.
  285. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  286. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  287. at retinere diu pluviae longumque morari
  288. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  289. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  290. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  291. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  292. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  293. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  294. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  295. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  296. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  297. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  298. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  299. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  300. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  301. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  302. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  303. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  304. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  305. supter item ut supera ventosis undique plenam
  306. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  307. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  308. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  309. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  310. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  311. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  312. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  313. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  314. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  315. concussu late disserpunt inde tremores.