De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  2. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  3. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  4. mobiliter soluens differt primordia vini.
  5. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  6. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  7. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  8. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  9. fiant ut possint ictu discludere turris,
  10. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  11. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  12. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  13. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  14. expediam neque te in promissis plura morabor.
  15. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  16. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  17. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  18. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  19. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  20. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  21. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  22. adeo tetra nimborum nocte coorta
  23. inpendent atrae formidinis ora superne,
  24. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  25. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  26. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  27. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  28. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  29. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  30. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  31. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  32. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  33. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  34. multa forent multis exempto nubila sole;
  35. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  36. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  37. si non extructis foret alte nubibus aether.
  38. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  39. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  40. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  41. semina habere cavas nubes et multa necessest
  42. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  43. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  44. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  45. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  46. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  47. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  48. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  49. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  50. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  51. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  52. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  53. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  54. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  55. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  56. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  57. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  58. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  59. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  60. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  61. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  62. tantus discidio nubis ventique procella
  63. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  64. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  65. incidit in validam maturo culmine nubem;
  66. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  67. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  68. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  69. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  70. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  71. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  72. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  73. atque alia ex ipso conradens portat
  74. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  75. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  76. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  77. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  78. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  79. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  80. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  81. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  82. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  83. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  84. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  85. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  86. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  87. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  88. nec temere omnino plane vis frigida venti
  89. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  90. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  91. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  92. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  93. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  94. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  95. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  96. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  97. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  98. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  99. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  100. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  101. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  102. non igitur multis offensibus in remorando
  103. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  104. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  105. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  106. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  107. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  108. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  109. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  110. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  111. et validas auget viris et roborat ictum;
  112. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  113. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  114. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  115. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  116. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  117. incolumisque venit per res atque integra transit
  118. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  119. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  120. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  121. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  122. conferve facit, e parvis quia facta minute
  123. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  124. quae facile insinuantur et insinuata repente
  125. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  126. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  127. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  128. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  129. frigore enim desunt ignes ventique calore
  130. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  131. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  132. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  133. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  134. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  135. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  136. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  137. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  138. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  139. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  140. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  141. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  142. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  143. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  144. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  145. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  146. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  147. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  148. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  149. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  150. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  151. indicia occultae divum perquirere mentis,
  152. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  153. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  154. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  155. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  156. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  157. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  158. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  159. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  160. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  161. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  162. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  163. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  164. turbine caelesti subito correptus et igni?
  165. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  166. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  167. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  168. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  169. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  170. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  171. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  172. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  173. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  174. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  175. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,