De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  2. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  3. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  4. constituit natura minutis mobilibusque
  5. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  6. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  7. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  8. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  9. curat item vasis integris vina repente
  10. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  11. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  12. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  13. mobiliter soluens differt primordia vini.
  14. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  15. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  16. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  17. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  18. fiant ut possint ictu discludere turris,
  19. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  20. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  21. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  22. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  23. expediam neque te in promissis plura morabor.
  24. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  25. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  26. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  27. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  28. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  29. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  30. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  31. adeo tetra nimborum nocte coorta
  32. inpendent atrae formidinis ora superne,
  33. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  34. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  35. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  36. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  37. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  38. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  39. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  40. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  41. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  42. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  43. multa forent multis exempto nubila sole;
  44. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  45. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  46. si non extructis foret alte nubibus aether.
  47. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  48. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  49. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  50. semina habere cavas nubes et multa necessest
  51. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  52. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  53. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  54. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  55. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  56. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  57. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  58. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  59. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  60. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  61. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  62. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  63. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  64. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  65. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  66. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  67. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  68. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  69. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  70. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  71. tantus discidio nubis ventique procella
  72. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  73. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  74. incidit in validam maturo culmine nubem;
  75. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  76. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  77. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  78. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  79. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  80. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  81. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  82. atque alia ex ipso conradens portat
  83. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  84. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  85. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  86. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  87. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  88. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  89. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  90. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  91. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  92. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  93. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  94. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  95. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  96. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  97. nec temere omnino plane vis frigida venti
  98. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  99. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  100. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  101. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  102. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  103. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  104. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  105. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  106. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  107. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  108. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  109. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  110. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  111. non igitur multis offensibus in remorando
  112. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  113. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  114. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  115. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  116. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  117. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  118. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  119. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  120. et validas auget viris et roborat ictum;
  121. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  122. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  123. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  124. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  125. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  126. incolumisque venit per res atque integra transit
  127. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  128. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  129. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  130. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  131. conferve facit, e parvis quia facta minute
  132. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  133. quae facile insinuantur et insinuata repente
  134. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  135. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  136. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  137. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  138. frigore enim desunt ignes ventique calore
  139. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  140. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  141. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  142. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  143. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  144. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  145. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  146. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  147. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  148. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  149. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  150. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  151. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  152. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  153. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  154. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  155. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  156. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  157. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  158. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  159. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  160. indicia occultae divum perquirere mentis,
  161. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  162. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  163. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  164. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  165. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  166. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  167. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  168. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  169. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  170. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  171. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  172. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  173. turbine caelesti subito correptus et igni?
  174. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  175. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  176. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  177. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  178. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  179. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  180. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  181. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  182. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  183. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  184. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  185. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  186. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  187. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  188. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  189. et simul in multas partis qui credere possis
  190. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  191. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  192. at saepest numero factum fierique necessest,
  193. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  194. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  195. postremo cur sancta deum delubra suasque
  196. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  197. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  198. demit imaginibus violento volnere honorem?
  199. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  200. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  201. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  202. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  203. in mare qua missi veniant ratione superne.
  204. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  205. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  206. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  207. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  208. navigia in summum veniant vexata periclum.
  209. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  210. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  211. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  212. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  213. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  214. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  215. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  216. versabundus enim turbo descendit et illam
  217. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  218. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  219. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  220. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  221. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  222. vertex conradens ex semina nubis
  223. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  224. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  225. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  226. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  227. officere in terris, apparet crebrius idem
  228. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  229. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  230. hoc super in caeli spatio coiere repente
  231. asperiora, modis quae possint indupedita
  232. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  233. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  234. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  235. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  236. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  237. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  238. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  239. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  240. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  241. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  242. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  243. hic demum fit uti turba maiore coorta
  244. et condensa queant apparere et simul ipso
  245. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  246. nam loca declarat sursum ventosa patere
  247. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  248. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  249. corpora naturam declarant litore vestis
  250. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  251. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  252. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  253. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  254. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  255. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  256. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  257. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  258. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  259. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  260. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  261. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  262. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  263. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  264. esse infinitam docui, quantaque volarent
  265. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  266. immemorabile per spatium transire solerent.
  267. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  268. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  269. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  270. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  271. et quasi per magni circum spiracula mundi
  272. exitus introitusque elementis redditus extat.
  273. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  274. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  275. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  276. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  277. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  278. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  279. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  280. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  281. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  282. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  283. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  284. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  285. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  286. multa modis multis convenere undique adaucta,
  287. confertae nubes umorem mittere certant
  288. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  289. copia nimborum turba maiore coacta
  290. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  291. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  292. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  293. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  294. cera super calido tabescens multa liquescat.
  295. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  296. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  297. at retinere diu pluviae longumque morari
  298. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  299. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  300. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  301. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  302. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  303. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  304. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  305. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  306. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  307. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  308. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  309. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  310. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  311. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  312. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  313. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  314. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  315. supter item ut supera ventosis undique plenam
  316. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  317. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  318. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  319. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  320. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  321. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  322. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  323. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  324. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  325. concussu late disserpunt inde tremores.
  326. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  327. tecta viam propter non magno pondere tota,
  328. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  329. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  330. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  331. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  332. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  333. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  334. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  335. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  336. collectus parte ex una procumbit et urget
  337. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  338. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  339. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  340. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  341. inclinata minent in eandem prodita partem
  342. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  343. et metuunt magni naturam credere mundi
  344. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  345. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  346. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  347. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  348. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  349. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  350. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  351. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  352. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  353. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  354. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  355. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  356. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  357. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  358. in loca se cava terrai coniecit ibique
  359. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  360. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  361. exagitata foras erumpitur et simul altam
  362. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  363. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  364. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  365. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  366. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  367. motibus in terris et multae per mare pessum
  368. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  369. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  370. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  371. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  372. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  373. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  374. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  375. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  376. terrai ne dissoluat natura repente,
  377. neu distracta suum late dispandat hiatum
  378. idque suis confusa velit complere ruinis.
  379. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  380. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  381. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  382. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  383. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  384. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  385. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  386. ---
  387. Principio mare mirantur non reddere maius
  388. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  389. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  390. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  391. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  392. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  393. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  394. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  395. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  396. quippe videmus enim vestis umore madentis
  397. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  398. at pelage multa et late substrata videmus.
  399. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  400. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  401. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  402. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  403. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  404. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  405. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  406. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  407. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  408. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  409. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  410. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  411. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  412. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  413. in terras itidem manare ex aequore salso;
  414. percolatur enim virus retroque remanat
  415. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  416. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  417. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  418. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  419. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  420. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  421. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  422. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  423. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  424. cernentes pavida complebant pectora cura,
  425. quid moliretur rerum natura novarum.
  426. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  427. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  428. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  429. et videas caelum summai totius unum
  430. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  431. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  432. quod bene propositum si plane contueare
  433. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  434. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  435. accepit calido febrim fervore coortam
  436. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  437. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  438. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  439. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  440. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  441. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  442. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  443. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  444. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  445. ex infinito satis omnia suppeditare,
  446. unde repente queat tellus concussa moveri
  447. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  448. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  449. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa