De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  2. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  3. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  4. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  5. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  6. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  7. Quod superest, quali natura praedita constent
  8. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  9. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  10. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  11. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  12. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  13. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  14. constituit natura minutis mobilibusque
  15. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  16. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  17. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  18. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  19. curat item vasis integris vina repente
  20. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  21. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  22. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  23. mobiliter soluens differt primordia vini.
  24. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  25. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  26. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  27. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  28. fiant ut possint ictu discludere turris,
  29. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  30. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  31. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  32. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  33. expediam neque te in promissis plura morabor.
  34. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  35. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  36. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  37. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  38. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  39. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  40. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  41. adeo tetra nimborum nocte coorta
  42. inpendent atrae formidinis ora superne,
  43. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  44. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  45. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  46. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  47. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  48. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  49. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  50. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  51. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  52. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  53. multa forent multis exempto nubila sole;
  54. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  55. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  56. si non extructis foret alte nubibus aether.
  57. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  58. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  59. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  60. semina habere cavas nubes et multa necessest
  61. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  62. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  63. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  64. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  65. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  66. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  67. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  68. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  69. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  70. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  71. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  72. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  73. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  74. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  75. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  76. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  77. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  78. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  79. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  80. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  81. tantus discidio nubis ventique procella
  82. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  83. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  84. incidit in validam maturo culmine nubem;
  85. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  86. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  87. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  88. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  89. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  90. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  91. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  92. atque alia ex ipso conradens portat
  93. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  94. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  95. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  96. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  97. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  98. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  99. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  100. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  101. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  102. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  103. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  104. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  105. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  106. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  107. nec temere omnino plane vis frigida venti
  108. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  109. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  110. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  111. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  112. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  113. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  114. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  115. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  116. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  117. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  118. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  119. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  120. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  121. non igitur multis offensibus in remorando
  122. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  123. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  124. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  125. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  126. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  127. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  128. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  129. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  130. et validas auget viris et roborat ictum;
  131. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  132. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  133. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  134. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  135. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  136. incolumisque venit per res atque integra transit
  137. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  138. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  139. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  140. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  141. conferve facit, e parvis quia facta minute
  142. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  143. quae facile insinuantur et insinuata repente
  144. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  145. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  146. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  147. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  148. frigore enim desunt ignes ventique calore
  149. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  150. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  151. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  152. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  153. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  154. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  155. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  156. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  157. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  158. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  159. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  160. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  161. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  162. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  163. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  164. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  165. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  166. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  167. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  168. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  169. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  170. indicia occultae divum perquirere mentis,
  171. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  172. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  173. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  174. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  175. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  176. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  177. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  178. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  179. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  180. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  181. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  182. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  183. turbine caelesti subito correptus et igni?
  184. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  185. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  186. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  187. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  188. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  189. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  190. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  191. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  192. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  193. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  194. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  195. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  196. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  197. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  198. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  199. et simul in multas partis qui credere possis
  200. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  201. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  202. at saepest numero factum fierique necessest,
  203. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  204. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  205. postremo cur sancta deum delubra suasque
  206. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  207. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  208. demit imaginibus violento volnere honorem?
  209. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  210. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  211. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  212. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  213. in mare qua missi veniant ratione superne.
  214. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  215. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  216. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  217. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  218. navigia in summum veniant vexata periclum.
  219. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  220. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  221. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  222. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  223. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  224. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  225. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  226. versabundus enim turbo descendit et illam
  227. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  228. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  229. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  230. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  231. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  232. vertex conradens ex semina nubis
  233. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  234. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  235. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  236. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  237. officere in terris, apparet crebrius idem
  238. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  239. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  240. hoc super in caeli spatio coiere repente
  241. asperiora, modis quae possint indupedita
  242. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  243. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  244. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  245. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  246. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  247. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  248. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  249. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  250. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  251. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  252. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  253. hic demum fit uti turba maiore coorta
  254. et condensa queant apparere et simul ipso
  255. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  256. nam loca declarat sursum ventosa patere
  257. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  258. Praeterea permulta mari quoque tollere toto