De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  2. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  3. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  4. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  5. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  6. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  7. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  8. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  9. Quod superest, quali natura praedita constent
  10. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  11. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  12. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  13. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  14. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  15. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  16. constituit natura minutis mobilibusque
  17. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  18. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  19. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  20. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  21. curat item vasis integris vina repente
  22. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  23. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  24. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  25. mobiliter soluens differt primordia vini.
  26. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  27. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  28. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  29. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  30. fiant ut possint ictu discludere turris,
  31. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  32. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  33. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  34. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  35. expediam neque te in promissis plura morabor.
  36. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  37. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  38. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  39. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  40. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  41. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  42. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  43. adeo tetra nimborum nocte coorta
  44. inpendent atrae formidinis ora superne,
  45. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  46. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  47. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  48. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  49. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  50. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  51. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  52. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  53. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  54. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  55. multa forent multis exempto nubila sole;
  56. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  57. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  58. si non extructis foret alte nubibus aether.
  59. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  60. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  61. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  62. semina habere cavas nubes et multa necessest
  63. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  64. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  65. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  66. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  67. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  68. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  69. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  70. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  71. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  72. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  73. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  74. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  75. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  76. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  77. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  78. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  79. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  80. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  81. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  82. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  83. tantus discidio nubis ventique procella
  84. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  85. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  86. incidit in validam maturo culmine nubem;
  87. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  88. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  89. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  90. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  91. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  92. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  93. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  94. atque alia ex ipso conradens portat
  95. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  96. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  97. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  98. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  99. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  100. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  101. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  102. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  103. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  104. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  105. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  106. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  107. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  108. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  109. nec temere omnino plane vis frigida venti
  110. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  111. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  112. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  113. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  114. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  115. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  116. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  117. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  118. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  119. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  120. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  121. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  122. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  123. non igitur multis offensibus in remorando
  124. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  125. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  126. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  127. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  128. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  129. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  130. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  131. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  132. et validas auget viris et roborat ictum;
  133. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  134. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  135. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  136. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  137. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  138. incolumisque venit per res atque integra transit
  139. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  140. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  141. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  142. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  143. conferve facit, e parvis quia facta minute
  144. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  145. quae facile insinuantur et insinuata repente
  146. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  147. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  148. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  149. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  150. frigore enim desunt ignes ventique calore
  151. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  152. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  153. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  154. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  155. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  156. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  157. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  158. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  159. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  160. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  161. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  162. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  163. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  164. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  165. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  166. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  167. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  168. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  169. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  170. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  171. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  172. indicia occultae divum perquirere mentis,
  173. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  174. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  175. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  176. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  177. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  178. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  179. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  180. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  181. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  182. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  183. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  184. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  185. turbine caelesti subito correptus et igni?
  186. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  187. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  188. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  189. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  190. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  191. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  192. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  193. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  194. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  195. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  196. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  197. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  198. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  199. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  200. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  201. et simul in multas partis qui credere possis
  202. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  203. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  204. at saepest numero factum fierique necessest,
  205. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  206. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  207. postremo cur sancta deum delubra suasque
  208. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  209. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  210. demit imaginibus violento volnere honorem?
  211. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  212. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  213. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  214. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  215. in mare qua missi veniant ratione superne.
  216. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  217. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  218. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  219. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  220. navigia in summum veniant vexata periclum.
  221. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  222. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  223. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  224. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  225. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  226. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  227. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  228. versabundus enim turbo descendit et illam
  229. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  230. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  231. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  232. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  233. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  234. vertex conradens ex semina nubis
  235. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  236. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  237. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  238. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  239. officere in terris, apparet crebrius idem
  240. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  241. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  242. hoc super in caeli spatio coiere repente
  243. asperiora, modis quae possint indupedita
  244. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  245. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  246. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  247. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  248. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  249. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  250. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  251. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  252. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  253. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  254. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  255. hic demum fit uti turba maiore coorta
  256. et condensa queant apparere et simul ipso
  257. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  258. nam loca declarat sursum ventosa patere
  259. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  260. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  261. corpora naturam declarant litore vestis
  262. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  263. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  264. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  265. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  266. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  267. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  268. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  269. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  270. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  271. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  272. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  273. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  274. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  275. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  276. esse infinitam docui, quantaque volarent
  277. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  278. immemorabile per spatium transire solerent.
  279. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  280. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  281. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  282. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  283. et quasi per magni circum spiracula mundi
  284. exitus introitusque elementis redditus extat.
  285. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  286. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  287. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  288. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  289. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  290. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  291. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  292. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  293. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  294. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  295. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  296. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  297. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  298. multa modis multis convenere undique adaucta,
  299. confertae nubes umorem mittere certant
  300. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  301. copia nimborum turba maiore coacta
  302. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  303. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  304. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  305. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  306. cera super calido tabescens multa liquescat.
  307. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  308. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  309. at retinere diu pluviae longumque morari
  310. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  311. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  312. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  313. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  314. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  315. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  316. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  317. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  318. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  319. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  320. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  321. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  322. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  323. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  324. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  325. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  326. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  327. supter item ut supera ventosis undique plenam
  328. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  329. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  330. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  331. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  332. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  333. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  334. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  335. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  336. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  337. concussu late disserpunt inde tremores.
  338. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  339. tecta viam propter non magno pondere tota,
  340. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  341. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  342. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  343. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  344. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  345. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  346. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  347. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  348. collectus parte ex una procumbit et urget
  349. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  350. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  351. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  352. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  353. inclinata minent in eandem prodita partem
  354. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  355. et metuunt magni naturam credere mundi
  356. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  357. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  358. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  359. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  360. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  361. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  362. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  363. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  364. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  365. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  366. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  367. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  368. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  369. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  370. in loca se cava terrai coniecit ibique
  371. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  372. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  373. exagitata foras erumpitur et simul altam
  374. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  375. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  376. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  377. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  378. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  379. motibus in terris et multae per mare pessum
  380. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  381. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  382. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  383. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  384. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  385. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  386. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  387. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  388. terrai ne dissoluat natura repente,
  389. neu distracta suum late dispandat hiatum
  390. idque suis confusa velit complere ruinis.
  391. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  392. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  393. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  394. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  395. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  396. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  397. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  398. ---
  399. Principio mare mirantur non reddere maius
  400. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  401. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  402. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  403. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  404. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  405. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  406. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  407. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  408. quippe videmus enim vestis umore madentis
  409. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  410. at pelage multa et late substrata videmus.
  411. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  412. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  413. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  414. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  415. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  416. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  417. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  418. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  419. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  420. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  421. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  422. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  423. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  424. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  425. in terras itidem manare ex aequore salso;
  426. percolatur enim virus retroque remanat
  427. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  428. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  429. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  430. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  431. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  432. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  433. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  434. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  435. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  436. cernentes pavida complebant pectora cura,
  437. quid moliretur rerum natura novarum.
  438. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  439. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  440. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  441. et videas caelum summai totius unum
  442. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  443. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  444. quod bene propositum si plane contueare
  445. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  446. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  447. accepit calido febrim fervore coortam
  448. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  449. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  450. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  451. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  452. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  453. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  454. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  455. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  456. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  457. ex infinito satis omnia suppeditare,
  458. unde repente queat tellus concussa moveri
  459. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  460. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  461. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  462. et tempestates pluviae graviore coortu
  463. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  464. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  465. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  466. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  467. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  468. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  469. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  470. nil sint ad summam summai totius omnem.
  471. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  472. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  473. expediam. primum totius subcava montis
  474. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  475. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  476. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  477. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  478. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  479. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  480. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  481. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  482. differt et crassa volvit caligine fumum
  483. extruditque simul mirando pondere saxa;
  484. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  485. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  486. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  487. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  488. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  489. ---
  490. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  491. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  492. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  493. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  494. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  495. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  496. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  497. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  498. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  499. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  500. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  501. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  502. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  503. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  504. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  505. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  506. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  507. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  508. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  509. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  510. cogentes sursus replent coguntque manere.
  511. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  512. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  513. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  514. inter nigra virum percocto saecla colore
  515. exoriens penitus media ab regione diei.
  516. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  517. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  518. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  519. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  520. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  521. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  522. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  523. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  524. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  525. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  526. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  527. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  528. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  529. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  530. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  531. expediam, quali natura praedita constent.
  532. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  533. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  534. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  535. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  536. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  537. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  538. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  539. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  540. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.