De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  2. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  3. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  4. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  5. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  6. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  7. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  8. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  9. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  10. quod fieret naturali varieque volaret
  11. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  12. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  13. et genus humanum frustra plerumque probavit
  14. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  15. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  16. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  17. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  18. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  19. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  20. non radii solis nec lucida tela diei
  21. discutiant, sed naturae species ratioque.
  22. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  23. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  24. esse et nativo consistere corpore caelum,
  25. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  26. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  27. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  28. ---
  29. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  30. currenti spatium praemonstra, callida musa
  31. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  32. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  33. ---
  34. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  35. ---
  36. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  37. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  38. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  39. et faciunt animos humilis formidine divom
  40. depressosque premunt ad terram propterea quod
  41. ignorantia causarum conferre deorum
  42. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  43. quorum operum causas nulla ratione videre
  44. possunt ac fieri divino numine rentur.
  45. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  46. si tamen interea mirantur qua ratione
  47. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  48. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  49. rursus in antiquas referuntur religionis
  50. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  51. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  52. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  53. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  54. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  55. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  56. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  57. delibata deum per te tibi numina sancta
  58. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  59. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  60. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  61. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  62. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  63. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  64. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  65. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  66. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  67. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  68. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  69. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  70. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  71. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  72. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  73. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  74. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  75. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  76. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  77. quorum operum causas nulla ratione videre
  78. possunt ac fieri divino numine rentur.
  79. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  80. propterea quia concurrunt sublime volantes
  81. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  82. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  83. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  84. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  85. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  86. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  87. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  88. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  89. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  90. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  91. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  92. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  93. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  94. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  95. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  96. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  97. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  98. verberibus venti versant planguntque per auras.
  99. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  100. frontibus adversis possint quam de latere ire
  101. diverso motu radentes corpora tractim,
  102. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  103. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  104. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  105. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  106. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  107. cum subito validi venti conlecta procella
  108. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  109. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  110. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  111. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  112. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  113. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  114. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  115. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  116. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  117. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  118. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  119. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  120. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  121. perscindat nubem perfringens impete recto;
  122. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  123. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  124. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  125. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  126. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  127. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  128. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  129. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  130. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  131. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  132. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  133. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  134. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  135. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  136. turbine ventorum comburens impete magno;
  137. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  138. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  139. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  140. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  141. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  142. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  143. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  144. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  145. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  146. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  147. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  148. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  149. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  150. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  151. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  152. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  153. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  154. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  155. e simili causa, concursu natus eodem.
  156. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  157. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  158. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  159. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  160. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  161. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  162. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  163. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  164. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  165. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  166. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  167. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  168. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  169. extructis aliis alias super impete miro.
  170. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  171. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  172. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  173. nubila portabunt venti transversa per auras,
  174. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  175. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  176. in statione locata sepultis undique ventis;
  177. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  178. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  179. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  180. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  181. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  182. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  183. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  184. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  185. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  186. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  187. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  188. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  189. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  190. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  191. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  192. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  193. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  194. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  195. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  196. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  197. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  198. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  199. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  200. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  201. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  202. Quod superest, quali natura praedita constent
  203. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  204. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  205. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  206. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  207. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  208. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  209. constituit natura minutis mobilibusque
  210. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  211. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  212. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  213. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  214. curat item vasis integris vina repente
  215. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  216. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  217. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  218. mobiliter soluens differt primordia vini.
  219. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  220. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  221. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  222. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  223. fiant ut possint ictu discludere turris,
  224. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  225. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  226. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  227. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  228. expediam neque te in promissis plura morabor.
  229. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  230. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  231. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  232. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  233. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  234. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  235. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  236. adeo tetra nimborum nocte coorta
  237. inpendent atrae formidinis ora superne,
  238. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  239. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  240. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  241. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  242. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  243. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  244. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  245. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  246. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  247. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  248. multa forent multis exempto nubila sole;
  249. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  250. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  251. si non extructis foret alte nubibus aether.
  252. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  253. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  254. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  255. semina habere cavas nubes et multa necessest
  256. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  257. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  258. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  259. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  260. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  261. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  262. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  263. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  264. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  265. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  266. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  267. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  268. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  269. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  270. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  271. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  272. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  273. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  274. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  275. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  276. tantus discidio nubis ventique procella
  277. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  278. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  279. incidit in validam maturo culmine nubem;
  280. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  281. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  282. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  283. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  284. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  285. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  286. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  287. atque alia ex ipso conradens portat
  288. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  289. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  290. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  291. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  292. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  293. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  294. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  295. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  296. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  297. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  298. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  299. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  300. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  301. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  302. nec temere omnino plane vis frigida venti
  303. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  304. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  305. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  306. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  307. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  308. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  309. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  310. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  311. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  312. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  313. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  314. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  315. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  316. non igitur multis offensibus in remorando
  317. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  318. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  319. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  320. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  321. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  322. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  323. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  324. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  325. et validas auget viris et roborat ictum;
  326. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  327. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  328. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  329. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  330. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  331. incolumisque venit per res atque integra transit
  332. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  333. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  334. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  335. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  336. conferve facit, e parvis quia facta minute
  337. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  338. quae facile insinuantur et insinuata repente
  339. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  340. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  341. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  342. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  343. frigore enim desunt ignes ventique calore
  344. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  345. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  346. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  347. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  348. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  349. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  350. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  351. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  352. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  353. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  354. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  355. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  356. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  357. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  358. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  359. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  360. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  361. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  362. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  363. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  364. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  365. indicia occultae divum perquirere mentis,
  366. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  367. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  368. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  369. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  370. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  371. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  372. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  373. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  374. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  375. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  376. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  377. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  378. turbine caelesti subito correptus et igni?
  379. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  380. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  381. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  382. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  383. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  384. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  385. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  386. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  387. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  388. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  389. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  390. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  391. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  392. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  393. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  394. et simul in multas partis qui credere possis
  395. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  396. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  397. at saepest numero factum fierique necessest,
  398. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  399. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  400. postremo cur sancta deum delubra suasque
  401. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  402. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  403. demit imaginibus violento volnere honorem?
  404. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  405. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  406. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  407. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  408. in mare qua missi veniant ratione superne.
  409. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  410. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  411. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  412. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  413. navigia in summum veniant vexata periclum.
  414. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  415. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  416. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  417. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  418. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  419. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  420. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  421. versabundus enim turbo descendit et illam
  422. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  423. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  424. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  425. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.