De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  2. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  3. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  4. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  5. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  6. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  7. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  8. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  9. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  10. quod fieret naturali varieque volaret
  11. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  12. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  13. et genus humanum frustra plerumque probavit
  14. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  15. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  16. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  17. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  18. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  19. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  20. non radii solis nec lucida tela diei
  21. discutiant, sed naturae species ratioque.
  22. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  23. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  24. esse et nativo consistere corpore caelum,
  25. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  26. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  27. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  28. ---
  29. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  30. currenti spatium praemonstra, callida musa
  31. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  32. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  33. ---
  34. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  35. ---
  36. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  37. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  38. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  39. et faciunt animos humilis formidine divom
  40. depressosque premunt ad terram propterea quod
  41. ignorantia causarum conferre deorum
  42. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  43. quorum operum causas nulla ratione videre
  44. possunt ac fieri divino numine rentur.
  45. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  46. si tamen interea mirantur qua ratione
  47. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  48. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  49. rursus in antiquas referuntur religionis
  50. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  51. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  52. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  53. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  54. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  55. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  56. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  57. delibata deum per te tibi numina sancta
  58. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  59. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  60. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  61. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  62. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  63. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  64. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  65. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  66. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  67. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  68. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  69. multa tamen restant et sunt ornanda politis
  70. versibus; est ratio caeliQUE ignisque tenenda,
  71. sunt tempestates et fulmina clara canenda,
  72. quid faciant et qua de causa cumque ferantur;
  73. ne trepides caeli divisis partibus amens,
  74. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  75. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  76. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se.
  77. quorum operum causas nulla ratione videre
  78. possunt ac fieri divino numine rentur.
  79. Principio tonitru quatiuntur caerula caeli
  80. propterea quia concurrunt sublime volantes
  81. aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.
  82. nec fit enim sonitus caeli de parte serena,
  83. verum ubi cumque magis denso sunt agmine nubes,
  84. tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe.
  85. praeterea neque tam condenso corpore nubes
  86. esse queunt quam sunt lapides ac ligna, neque autem
  87. tam tenues quam sunt nebulae fumique volantes;
  88. nam cadere aut bruto deberent pondere pressae
  89. ut lapides, aut ut fumus constare nequirent
  90. nec cohibere nives gelidas et grandinis imbris.
  91. Dant etiam sonitum patuli super aequora mundi,
  92. carbasus ut quondam magnis intenta theatris
  93. dat crepitum malos inter iactata trabesque,
  94. inter dum perscissa furit petulantibus auris
  95. et fragilis sonitus chartarum commeditatur;
  96. id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis,
  97. aut ubi suspensam vestem chartasque volantis
  98. verberibus venti versant planguntque per auras.
  99. fit quoque enim inter dum ut non tam concurrere nubes
  100. frontibus adversis possint quam de latere ire
  101. diverso motu radentes corpora tractim,
  102. aridus unde auris terget sonus ille diuque
  103. ducitur, exierunt donec regionibus artis.
  104. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur
  105. omnia saepe gravi tremere et divolsa repente
  106. maxima dissiluisse capacis moenia mundi,
  107. cum subito validi venti conlecta procella
  108. nubibus intorsit sese conclusaque ibidem
  109. turbine versanti magis ac magis undique nubem
  110. cogit uti fiat spisso cava corpore circum,
  111. post ubi conminuit vis eius et impetus acer,
  112. tum perterricrepo sonitu dat scissa fragorem.
  113. nec mirum, cum plena animae vensicula parva
  114. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  115. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  116. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  117. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  118. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  119. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  120. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  121. perscindat nubem perfringens impete recto;
  122. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  123. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  124. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  125. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  126. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  127. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  128. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  129. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  130. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  131. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  132. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  133. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  134. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  135. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  136. turbine ventorum comburens impete magno;
  137. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  138. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  139. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  140. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  141. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  142. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  143. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  144. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  145. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  146. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  147. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  148. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  149. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  150. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  151. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  152. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  153. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  154. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  155. e simili causa, concursu natus eodem.
  156. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  157. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  158. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  159. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  160. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  161. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  162. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  163. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  164. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  165. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  166. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  167. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  168. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  169. extructis aliis alias super impete miro.
  170. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  171. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  172. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  173. nubila portabunt venti transversa per auras,
  174. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  175. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  176. in statione locata sepultis undique ventis;
  177. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  178. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  179. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  180. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  181. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  182. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  183. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  184. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt