De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  2. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  3. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  4. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  5. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  6. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  7. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  8. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  9. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  10. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  11. Quod superest, quali natura praedita constent
  12. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  13. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  14. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  15. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  16. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  17. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  18. constituit natura minutis mobilibusque
  19. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  20. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  21. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  22. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  23. curat item vasis integris vina repente
  24. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  25. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  26. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  27. mobiliter soluens differt primordia vini.
  28. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  29. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  30. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  31. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  32. fiant ut possint ictu discludere turris,
  33. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  34. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  35. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  36. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  37. expediam neque te in promissis plura morabor.
  38. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  39. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  40. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  41. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  42. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  43. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  44. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  45. adeo tetra nimborum nocte coorta
  46. inpendent atrae formidinis ora superne,
  47. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  48. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  49. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  50. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  51. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  52. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  53. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  54. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  55. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  56. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  57. multa forent multis exempto nubila sole;
  58. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  59. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  60. si non extructis foret alte nubibus aether.
  61. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  62. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  63. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  64. semina habere cavas nubes et multa necessest
  65. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  66. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  67. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  68. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  69. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  70. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  71. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  72. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  73. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  74. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  75. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  76. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  77. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  78. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  79. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  80. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  81. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  82. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  83. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  84. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  85. tantus discidio nubis ventique procella
  86. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  87. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  88. incidit in validam maturo culmine nubem;
  89. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  90. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  91. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  92. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  93. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  94. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  95. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  96. atque alia ex ipso conradens portat
  97. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  98. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  99. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  100. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  101. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  102. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  103. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  104. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  105. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  106. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  107. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  108. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  109. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  110. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  111. nec temere omnino plane vis frigida venti
  112. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  113. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  114. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  115. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  116. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  117. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  118. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  119. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  120. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  121. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  122. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  123. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  124. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  125. non igitur multis offensibus in remorando
  126. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  127. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  128. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  129. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  130. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  131. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  132. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  133. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  134. et validas auget viris et roborat ictum;
  135. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  136. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  137. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  138. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  139. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  140. incolumisque venit per res atque integra transit
  141. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  142. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  143. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  144. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  145. conferve facit, e parvis quia facta minute
  146. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  147. quae facile insinuantur et insinuata repente
  148. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  149. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  150. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  151. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  152. frigore enim desunt ignes ventique calore
  153. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  154. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  155. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  156. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  157. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  158. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  159. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  160. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  161. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  162. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  163. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  164. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  165. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  166. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  167. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  168. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  169. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  170. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  171. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  172. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  173. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  174. indicia occultae divum perquirere mentis,
  175. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  176. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  177. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  178. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  179. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  180. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  181. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  182. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  183. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  184. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  185. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  186. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  187. turbine caelesti subito correptus et igni?
  188. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  189. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  190. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  191. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  192. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  193. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  194. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  195. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  196. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  197. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  198. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  199. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  200. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  201. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  202. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  203. et simul in multas partis qui credere possis
  204. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  205. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  206. at saepest numero factum fierique necessest,
  207. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  208. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  209. postremo cur sancta deum delubra suasque
  210. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  211. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  212. demit imaginibus violento volnere honorem?
  213. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  214. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  215. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  216. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  217. in mare qua missi veniant ratione superne.
  218. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  219. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  220. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  221. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  222. navigia in summum veniant vexata periclum.
  223. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  224. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  225. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  226. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  227. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  228. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  229. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  230. versabundus enim turbo descendit et illam
  231. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  232. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  233. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  234. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  235. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  236. vertex conradens ex semina nubis
  237. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  238. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  239. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  240. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  241. officere in terris, apparet crebrius idem
  242. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  243. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  244. hoc super in caeli spatio coiere repente
  245. asperiora, modis quae possint indupedita
  246. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  247. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  248. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  249. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  250. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  251. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  252. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  253. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  254. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  255. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  256. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  257. hic demum fit uti turba maiore coorta
  258. et condensa queant apparere et simul ipso
  259. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  260. nam loca declarat sursum ventosa patere
  261. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  262. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  263. corpora naturam declarant litore vestis
  264. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  265. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  266. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  267. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  268. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  269. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  270. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  271. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  272. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  273. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  274. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  275. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  276. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  277. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  278. esse infinitam docui, quantaque volarent
  279. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  280. immemorabile per spatium transire solerent.
  281. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  282. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  283. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  284. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  285. et quasi per magni circum spiracula mundi
  286. exitus introitusque elementis redditus extat.
  287. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  288. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  289. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  290. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  291. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  292. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  293. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  294. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  295. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  296. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  297. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  298. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  299. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  300. multa modis multis convenere undique adaucta,
  301. confertae nubes umorem mittere certant
  302. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  303. copia nimborum turba maiore coacta
  304. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  305. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  306. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  307. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  308. cera super calido tabescens multa liquescat.
  309. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  310. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  311. at retinere diu pluviae longumque morari
  312. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  313. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  314. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  315. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  316. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  317. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  318. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  319. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  320. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  321. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  322. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  323. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  324. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  325. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  326. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  327. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  328. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  329. supter item ut supera ventosis undique plenam
  330. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  331. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  332. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  333. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  334. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  335. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  336. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  337. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  338. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  339. concussu late disserpunt inde tremores.
  340. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  341. tecta viam propter non magno pondere tota,
  342. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  343. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  344. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  345. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  346. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  347. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  348. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  349. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  350. collectus parte ex una procumbit et urget
  351. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  352. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  353. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  354. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  355. inclinata minent in eandem prodita partem
  356. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  357. et metuunt magni naturam credere mundi
  358. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  359. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  360. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  361. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  362. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  363. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  364. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  365. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  366. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  367. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  368. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  369. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  370. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  371. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  372. in loca se cava terrai coniecit ibique
  373. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  374. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  375. exagitata foras erumpitur et simul altam
  376. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  377. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  378. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  379. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  380. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  381. motibus in terris et multae per mare pessum
  382. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  383. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  384. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  385. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  386. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  387. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  388. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  389. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  390. terrai ne dissoluat natura repente,
  391. neu distracta suum late dispandat hiatum
  392. idque suis confusa velit complere ruinis.
  393. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  394. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  395. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  396. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  397. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  398. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  399. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  400. ---
  401. Principio mare mirantur non reddere maius
  402. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  403. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  404. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  405. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  406. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  407. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  408. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  409. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  410. quippe videmus enim vestis umore madentis
  411. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  412. at pelage multa et late substrata videmus.
  413. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  414. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  415. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  416. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  417. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  418. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  419. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  420. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  421. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  422. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  423. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  424. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  425. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  426. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  427. in terras itidem manare ex aequore salso;
  428. percolatur enim virus retroque remanat
  429. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  430. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  431. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  432. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  433. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  434. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  435. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  436. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  437. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  438. cernentes pavida complebant pectora cura,
  439. quid moliretur rerum natura novarum.
  440. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  441. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  442. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  443. et videas caelum summai totius unum
  444. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  445. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  446. quod bene propositum si plane contueare
  447. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  448. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  449. accepit calido febrim fervore coortam
  450. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  451. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  452. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  453. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  454. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  455. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  456. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  457. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  458. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  459. ex infinito satis omnia suppeditare,
  460. unde repente queat tellus concussa moveri
  461. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  462. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  463. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  464. et tempestates pluviae graviore coortu
  465. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  466. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  467. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  468. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  469. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  470. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  471. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  472. nil sint ad summam summai totius omnem.
  473. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  474. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  475. expediam. primum totius subcava montis
  476. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  477. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  478. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  479. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  480. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  481. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  482. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  483. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  484. differt et crassa volvit caligine fumum
  485. extruditque simul mirando pondere saxa;
  486. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  487. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  488. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  489. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  490. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  491. ---
  492. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  493. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  494. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  495. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  496. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  497. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  498. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  499. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  500. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  501. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  502. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  503. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  504. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  505. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  506. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  507. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  508. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  509. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  510. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  511. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  512. cogentes sursus replent coguntque manere.
  513. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  514. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  515. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  516. inter nigra virum percocto saecla colore
  517. exoriens penitus media ab regione diei.
  518. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  519. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  520. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  521. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  522. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  523. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  524. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  525. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  526. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  527. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  528. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  529. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  530. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  531. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  532. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  533. expediam, quali natura praedita constent.
  534. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  535. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  536. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  537. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  538. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  539. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  540. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  541. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis