De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  2. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  3. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  4. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  5. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  6. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  7. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  8. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  9. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  10. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  11. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  12. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  13. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  14. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  15. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  16. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  17. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  18. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  19. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  20. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  21. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  22. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  23. Quod superest, quali natura praedita constent
  24. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  25. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  26. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  27. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  28. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  29. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  30. constituit natura minutis mobilibusque
  31. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  32. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  33. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  34. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  35. curat item vasis integris vina repente
  36. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  37. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  38. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  39. mobiliter soluens differt primordia vini.
  40. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  41. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  42. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  43. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  44. fiant ut possint ictu discludere turris,
  45. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  46. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  47. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  48. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  49. expediam neque te in promissis plura morabor.
  50. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  51. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  52. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  53. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  54. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  55. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  56. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  57. adeo tetra nimborum nocte coorta
  58. inpendent atrae formidinis ora superne,
  59. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  60. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  61. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  62. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  63. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  64. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  65. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  66. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  67. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  68. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  69. multa forent multis exempto nubila sole;
  70. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  71. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  72. si non extructis foret alte nubibus aether.
  73. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  74. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  75. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  76. semina habere cavas nubes et multa necessest
  77. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  78. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  79. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  80. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  81. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  82. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  83. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  84. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  85. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  86. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  87. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  88. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  89. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  90. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  91. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  92. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  93. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  94. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  95. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  96. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  97. tantus discidio nubis ventique procella
  98. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  99. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  100. incidit in validam maturo culmine nubem;
  101. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  102. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  103. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  104. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  105. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  106. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  107. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  108. atque alia ex ipso conradens portat
  109. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;