De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  2. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  3. in statione locata sepultis undique ventis;
  4. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  5. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  6. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  7. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  8. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  9. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  10. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  11. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  12. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  13. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  14. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  15. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  16. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  17. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  18. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  19. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  20. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  21. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  22. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  23. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  24. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  25. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  26. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  27. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  28. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  29. Quod superest, quali natura praedita constent
  30. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  31. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  32. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  33. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  34. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  35. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  36. constituit natura minutis mobilibusque
  37. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  38. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  39. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  40. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  41. curat item vasis integris vina repente
  42. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  43. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  44. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  45. mobiliter soluens differt primordia vini.
  46. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  47. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  48. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  49. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  50. fiant ut possint ictu discludere turris,
  51. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  52. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  53. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  54. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  55. expediam neque te in promissis plura morabor.
  56. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  57. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  58. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  59. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  60. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  61. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  62. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  63. adeo tetra nimborum nocte coorta
  64. inpendent atrae formidinis ora superne,
  65. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  66. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  67. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  68. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  69. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  70. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  71. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  72. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  73. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  74. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  75. multa forent multis exempto nubila sole;
  76. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  77. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  78. si non extructis foret alte nubibus aether.
  79. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  80. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  81. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  82. semina habere cavas nubes et multa necessest
  83. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  84. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  85. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  86. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  87. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  88. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  89. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  90. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  91. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  92. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  93. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  94. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  95. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  96. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  97. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  98. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  99. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  100. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  101. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  102. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  103. tantus discidio nubis ventique procella
  104. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  105. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  106. incidit in validam maturo culmine nubem;
  107. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  108. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  109. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  110. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  111. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  112. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  113. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  114. atque alia ex ipso conradens portat
  115. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  116. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  117. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  118. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  119. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  120. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  121. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  122. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  123. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  124. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  125. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  126. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  127. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  128. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  129. nec temere omnino plane vis frigida venti
  130. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  131. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  132. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  133. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  134. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  135. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  136. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  137. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  138. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  139. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  140. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  141. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  142. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  143. non igitur multis offensibus in remorando
  144. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  145. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  146. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  147. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  148. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  149. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  150. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  151. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  152. et validas auget viris et roborat ictum;
  153. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  154. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  155. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  156. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  157. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  158. incolumisque venit per res atque integra transit
  159. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  160. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  161. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  162. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  163. conferve facit, e parvis quia facta minute
  164. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  165. quae facile insinuantur et insinuata repente
  166. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  167. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  168. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  169. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  170. frigore enim desunt ignes ventique calore
  171. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  172. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  173. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  174. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  175. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  176. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  177. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  178. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  179. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  180. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  181. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  182. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  183. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  184. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  185. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  186. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  187. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  188. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  189. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  190. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  191. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  192. indicia occultae divum perquirere mentis,
  193. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  194. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  195. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  196. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  197. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  198. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  199. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  200. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  201. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  202. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  203. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  204. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  205. turbine caelesti subito correptus et igni?
  206. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  207. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  208. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  209. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  210. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  211. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  212. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  213. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  214. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  215. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  216. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  217. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  218. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  219. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  220. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  221. et simul in multas partis qui credere possis
  222. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  223. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  224. at saepest numero factum fierique necessest,
  225. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  226. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  227. postremo cur sancta deum delubra suasque
  228. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  229. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  230. demit imaginibus violento volnere honorem?
  231. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  232. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  233. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  234. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  235. in mare qua missi veniant ratione superne.
  236. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  237. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  238. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  239. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  240. navigia in summum veniant vexata periclum.
  241. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  242. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  243. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  244. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  245. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  246. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  247. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  248. versabundus enim turbo descendit et illam
  249. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  250. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  251. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  252. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  253. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  254. vertex conradens ex semina nubis
  255. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  256. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  257. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  258. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  259. officere in terris, apparet crebrius idem
  260. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  261. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  262. hoc super in caeli spatio coiere repente
  263. asperiora, modis quae possint indupedita
  264. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  265. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  266. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  267. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  268. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  269. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  270. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  271. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  272. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  273. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  274. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  275. hic demum fit uti turba maiore coorta
  276. et condensa queant apparere et simul ipso
  277. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  278. nam loca declarat sursum ventosa patere
  279. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  280. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  281. corpora naturam declarant litore vestis
  282. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  283. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  284. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  285. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  286. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  287. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  288. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  289. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  290. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  291. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  292. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  293. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  294. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  295. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  296. esse infinitam docui, quantaque volarent
  297. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  298. immemorabile per spatium transire solerent.
  299. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  300. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  301. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  302. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  303. et quasi per magni circum spiracula mundi
  304. exitus introitusque elementis redditus extat.
  305. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  306. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  307. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  308. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  309. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  310. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  311. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  312. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  313. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  314. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  315. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  316. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  317. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  318. multa modis multis convenere undique adaucta,
  319. confertae nubes umorem mittere certant
  320. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  321. copia nimborum turba maiore coacta
  322. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  323. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  324. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  325. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  326. cera super calido tabescens multa liquescat.
  327. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  328. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  329. at retinere diu pluviae longumque morari
  330. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  331. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  332. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  333. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  334. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  335. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  336. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  337. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  338. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  339. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  340. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  341. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  342. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  343. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  344. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  345. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  346. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  347. supter item ut supera ventosis undique plenam
  348. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  349. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  350. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  351. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  352. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  353. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  354. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  355. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  356. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  357. concussu late disserpunt inde tremores.
  358. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  359. tecta viam propter non magno pondere tota,
  360. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  361. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  362. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  363. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  364. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  365. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  366. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  367. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  368. collectus parte ex una procumbit et urget
  369. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  370. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  371. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  372. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  373. inclinata minent in eandem prodita partem
  374. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  375. et metuunt magni naturam credere mundi
  376. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  377. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  378. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  379. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  380. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  381. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  382. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  383. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  384. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  385. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  386. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  387. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  388. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  389. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  390. in loca se cava terrai coniecit ibique
  391. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  392. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  393. exagitata foras erumpitur et simul altam
  394. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  395. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  396. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  397. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  398. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  399. motibus in terris et multae per mare pessum
  400. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  401. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  402. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  403. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  404. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  405. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  406. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  407. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  408. terrai ne dissoluat natura repente,
  409. neu distracta suum late dispandat hiatum
  410. idque suis confusa velit complere ruinis.
  411. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  412. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  413. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  414. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  415. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  416. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  417. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  418. ---
  419. Principio mare mirantur non reddere maius
  420. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  421. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  422. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  423. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  424. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  425. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  426. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  427. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  428. quippe videmus enim vestis umore madentis
  429. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  430. at pelage multa et late substrata videmus.
  431. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  432. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  433. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  434. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  435. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  436. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  437. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  438. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  439. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  440. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  441. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  442. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  443. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  444. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  445. in terras itidem manare ex aequore salso;
  446. percolatur enim virus retroque remanat
  447. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  448. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  449. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  450. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  451. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  452. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  453. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  454. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  455. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  456. cernentes pavida complebant pectora cura,
  457. quid moliretur rerum natura novarum.
  458. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  459. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  460. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  461. et videas caelum summai totius unum
  462. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  463. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  464. quod bene propositum si plane contueare
  465. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  466. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  467. accepit calido febrim fervore coortam
  468. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  469. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  470. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  471. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  472. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  473. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  474. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  475. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  476. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  477. ex infinito satis omnia suppeditare,
  478. unde repente queat tellus concussa moveri
  479. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  480. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  481. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  482. et tempestates pluviae graviore coortu
  483. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  484. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  485. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  486. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  487. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  488. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  489. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  490. nil sint ad summam summai totius omnem.
  491. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  492. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  493. expediam. primum totius subcava montis
  494. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  495. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  496. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  497. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  498. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  499. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  500. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  501. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  502. differt et crassa volvit caligine fumum
  503. extruditque simul mirando pondere saxa;
  504. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  505. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  506. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  507. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  508. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  509. ---
  510. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  511. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  512. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  513. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  514. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  515. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  516. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  517. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  518. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  519. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  520. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  521. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  522. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  523. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  524. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  525. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  526. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  527. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  528. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  529. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  530. cogentes sursus replent coguntque manere.
  531. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  532. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  533. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  534. inter nigra virum percocto saecla colore
  535. exoriens penitus media ab regione diei.
  536. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  537. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  538. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  539. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  540. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  541. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  542. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  543. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  544. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  545. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  546. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  547. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  548. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  549. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  550. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  551. expediam, quali natura praedita constent.
  552. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  553. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  554. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  555. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  556. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  557. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  558. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  559. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  560. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  561. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  562. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  563. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  564. cornices, non cum fumant altaria donis;
  565. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  566. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  567. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  568. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  569. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  570. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  571. manibus ut si sint divis mactata repente.
  572. omnia quae naturali ratione geruntur,
  573. et quibus e fiant causis apparet origo;
  574. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  575. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  576. ducere forte deos manis inferne reamur,
  577. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  578. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  579. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  580. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  581. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  582. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  583. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  584. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  585. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  586. res ad vitai rationem ostendimus ante
  587. propter dissimilem naturam dissimilisque
  588. texturas inter sese primasque figuras.
  589. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  590. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  591. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  592. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  593. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  594. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  595. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  596. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  597. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  598. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  599. floris odore hominem taetro consueta necare.
  600. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  601. multa modis multis multarum semina rerum
  602. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  603. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  604. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  605. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  606. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  607. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  608. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  609. multaque praeterea languentia membra per artus
  610. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  611. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  612. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  613. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  614. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  615. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  616. at cum membra domans percepit fervida febris,
  617. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  618. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  619. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  620. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  621. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  622. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  623. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  624. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  625. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  626. quam soleant et quam vitai copia desit,
  627. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  628. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  629. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  630. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  631. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  632. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  633. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  634. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  635. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  636. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  637. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  638. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  639. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  640. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  641. propterea quod magna mali fit copia circum.
  642. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  643. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  644. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  645. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  646. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  647. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  648. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  649. scilicet in terram delabi pondere cogit
  650. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  651. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  652. ---
  653. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  654. arescit quia terra calore et semina si qua
  655. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  656. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  657. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  658. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  659. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  660. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  661. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  662. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.
  663. hunc homines fontem nimis admirantur et acri
  664. sole putant subter terras fervescere partim,
  665. nox ubi terribili terras caligine texit.
  666. quod nimis a verast longe ratione remotum.
  667. quippe ubi sol nudum contractans corpus aquai
  668. non quierit calidum supera de reddere parte,
  669. cum superum lumen tanto fervore fruatur,
  670. qui queat hic supter tam crasso corpore terram
  671. perquoquere umorem et calido focilare vapore?
  672. praesertim cum vix possit per saepta domorum
  673. insinuare suum radiis ardentibus aestum.
  674. quae ratiost igitur? ni mirum terra magis quod
  675. rara tenet circum fontem quam cetera tellus
  676. multaque sunt ignis prope semina corpus aquai.
  677. hoc ubi roriferis terram nox obruit undis,
  678. extemplo penitus frigescit terra coitque.
  679. hac ratione fit ut, tam quam compressa manu sit,
  680. exprimat in fontem quae semina cumque habet ignis,
  681. quae calidum faciunt laticis tactum atque vaporem.
  682. inde ubi sol radiis terram dimovit obortus
  683. et rare fecit calido miscente vapore,
  684. rursus in antiquas redeunt primordia sedes
  685. ignis et in terram cedit calor omnis aquai.
  686. frigidus hanc ob rem fit fons in luce diurna.
  687. praeterea solis radiis iactatur aquai
  688. umor et in lucem tremulo rarescit ab aestu;
  689. propterea fit uti quae semina cumque habet ignis
  690. dimittat; quasi saepe gelum, quod continet in se,
  691. mittit et exsolvit glaciem nodosque relaxat.
  692. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe
  693. stuppa iacit flammam concepto protinus igni,
  694. taedaque consimili ratione accensa per undas
  695. conlucet, quo cumque natans impellitur auris.
  696. ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis
  697. semina de terraque necessest funditus ipsa
  698. ignis corpora per totum consurgere fontem
  699. et simul exspirare foras exireque in auras,
  700. non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
  701. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  702. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  703. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  704. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  705. et multis aliis praebet regionibus aequor
  706. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  707. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  708. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  709. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  710. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  711. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  712. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  713. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  714. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  715. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  716. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  717. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  718. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  719. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  720. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  721. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  722. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  723. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  724. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.