De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  2. extructis aliis alias super impete miro.
  3. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  4. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  5. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  6. nubila portabunt venti transversa per auras,
  7. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  8. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  9. in statione locata sepultis undique ventis;
  10. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  11. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  12. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  13. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  14. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  15. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  16. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  17. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  18. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  19. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  20. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  21. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  22. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  23. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  24. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  25. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  26. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  27. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  28. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  29. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  30. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  31. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  32. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  33. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  34. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  35. Quod superest, quali natura praedita constent
  36. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  37. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  38. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  39. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  40. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  41. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  42. constituit natura minutis mobilibusque
  43. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  44. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  45. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  46. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  47. curat item vasis integris vina repente
  48. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  49. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  50. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  51. mobiliter soluens differt primordia vini.
  52. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  53. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  54. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  55. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  56. fiant ut possint ictu discludere turris,
  57. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  58. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  59. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  60. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  61. expediam neque te in promissis plura morabor.
  62. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  63. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  64. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  65. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  66. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  67. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  68. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  69. adeo tetra nimborum nocte coorta
  70. inpendent atrae formidinis ora superne,
  71. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  72. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  73. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  74. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  75. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  76. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  77. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  78. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  79. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  80. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  81. multa forent multis exempto nubila sole;
  82. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  83. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  84. si non extructis foret alte nubibus aether.
  85. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  86. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  87. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  88. semina habere cavas nubes et multa necessest
  89. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  90. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  91. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  92. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  93. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  94. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  95. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  96. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  97. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  98. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  99. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  100. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  101. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  102. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  103. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  104. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  105. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  106. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  107. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  108. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  109. tantus discidio nubis ventique procella
  110. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  111. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  112. incidit in validam maturo culmine nubem;
  113. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  114. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  115. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  116. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  117. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  118. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  119. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  120. atque alia ex ipso conradens portat
  121. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  122. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  123. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  124. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  125. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  126. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  127. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  128. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  129. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  130. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  131. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  132. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  133. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  134. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  135. nec temere omnino plane vis frigida venti
  136. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  137. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  138. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  139. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  140. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  141. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  142. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  143. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  144. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  145. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  146. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  147. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  148. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  149. non igitur multis offensibus in remorando
  150. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  151. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  152. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  153. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  154. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  155. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  156. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  157. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  158. et validas auget viris et roborat ictum;
  159. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  160. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  161. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  162. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  163. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  164. incolumisque venit per res atque integra transit
  165. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  166. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  167. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  168. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  169. conferve facit, e parvis quia facta minute
  170. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  171. quae facile insinuantur et insinuata repente
  172. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  173. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  174. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  175. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  176. frigore enim desunt ignes ventique calore
  177. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  178. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  179. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  180. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  181. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  182. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  183. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  184. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  185. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  186. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  187. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  188. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  189. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  190. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  191. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  192. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  193. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  194. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  195. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  196. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  197. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  198. indicia occultae divum perquirere mentis,
  199. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  200. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  201. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  202. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  203. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  204. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  205. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  206. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  207. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  208. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  209. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  210. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  211. turbine caelesti subito correptus et igni?
  212. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  213. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  214. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  215. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  216. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  217. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  218. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  219. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  220. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  221. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  222. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  223. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  224. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  225. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  226. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  227. et simul in multas partis qui credere possis
  228. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  229. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  230. at saepest numero factum fierique necessest,
  231. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  232. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  233. postremo cur sancta deum delubra suasque
  234. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  235. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  236. demit imaginibus violento volnere honorem?
  237. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  238. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  239. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  240. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  241. in mare qua missi veniant ratione superne.
  242. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  243. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  244. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  245. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  246. navigia in summum veniant vexata periclum.
  247. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  248. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  249. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  250. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  251. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  252. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  253. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  254. versabundus enim turbo descendit et illam
  255. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  256. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  257. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  258. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  259. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  260. vertex conradens ex semina nubis
  261. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  262. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  263. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  264. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  265. officere in terris, apparet crebrius idem
  266. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  267. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  268. hoc super in caeli spatio coiere repente
  269. asperiora, modis quae possint indupedita
  270. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  271. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  272. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  273. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  274. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  275. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  276. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  277. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  278. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  279. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  280. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  281. hic demum fit uti turba maiore coorta
  282. et condensa queant apparere et simul ipso
  283. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  284. nam loca declarat sursum ventosa patere
  285. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  286. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  287. corpora naturam declarant litore vestis
  288. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  289. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  290. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  291. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  292. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  293. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  294. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  295. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  296. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  297. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  298. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  299. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  300. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  301. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  302. esse infinitam docui, quantaque volarent
  303. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  304. immemorabile per spatium transire solerent.
  305. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  306. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  307. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  308. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  309. et quasi per magni circum spiracula mundi
  310. exitus introitusque elementis redditus extat.
  311. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  312. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  313. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  314. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  315. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  316. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  317. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  318. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  319. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  320. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  321. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  322. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  323. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  324. multa modis multis convenere undique adaucta,
  325. confertae nubes umorem mittere certant
  326. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  327. copia nimborum turba maiore coacta
  328. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  329. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  330. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  331. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  332. cera super calido tabescens multa liquescat.
  333. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  334. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  335. at retinere diu pluviae longumque morari
  336. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  337. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  338. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  339. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  340. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  341. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  342. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  343. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  344. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  345. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  346. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  347. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  348. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  349. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  350. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  351. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet