De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  2. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  3. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  4. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  5. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  6. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  7. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  8. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  9. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  10. extructis aliis alias super impete miro.
  11. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  12. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  13. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  14. nubila portabunt venti transversa per auras,
  15. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  16. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  17. in statione locata sepultis undique ventis;
  18. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  19. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  20. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  21. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  22. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  23. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  24. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  25. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  26. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  27. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  28. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  29. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  30. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  31. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  32. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  33. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  34. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  35. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  36. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  37. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  38. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  39. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  40. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  41. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  42. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  43. Quod superest, quali natura praedita constent
  44. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  45. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  46. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  47. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  48. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  49. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  50. constituit natura minutis mobilibusque
  51. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  52. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  53. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  54. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  55. curat item vasis integris vina repente
  56. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  57. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  58. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  59. mobiliter soluens differt primordia vini.
  60. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  61. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  62. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  63. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  64. fiant ut possint ictu discludere turris,
  65. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  66. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  67. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  68. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  69. expediam neque te in promissis plura morabor.
  70. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  71. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  72. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  73. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  74. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  75. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  76. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  77. adeo tetra nimborum nocte coorta
  78. inpendent atrae formidinis ora superne,
  79. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  80. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  81. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  82. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  83. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  84. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  85. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  86. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  87. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  88. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  89. multa forent multis exempto nubila sole;
  90. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  91. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  92. si non extructis foret alte nubibus aether.
  93. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  94. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  95. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  96. semina habere cavas nubes et multa necessest
  97. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  98. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  99. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  100. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  101. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  102. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  103. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  104. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  105. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  106. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  107. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  108. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  109. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  110. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  111. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  112. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  113. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  114. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  115. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  116. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  117. tantus discidio nubis ventique procella
  118. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  119. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  120. incidit in validam maturo culmine nubem;
  121. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  122. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  123. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  124. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  125. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  126. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  127. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  128. atque alia ex ipso conradens portat
  129. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  130. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  131. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  132. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  133. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  134. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  135. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  136. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  137. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  138. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  139. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  140. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  141. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  142. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  143. nec temere omnino plane vis frigida venti
  144. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  145. quin, prius in cursu si non accenditur igni,