De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  2. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  3. e simili causa, concursu natus eodem.
  4. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  5. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  6. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  7. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  8. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  9. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  10. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  11. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  12. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  13. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  14. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  15. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  16. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  17. extructis aliis alias super impete miro.
  18. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  19. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  20. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  21. nubila portabunt venti transversa per auras,
  22. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  23. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  24. in statione locata sepultis undique ventis;
  25. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  26. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  27. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  28. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  29. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  30. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  31. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  32. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  33. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  34. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  35. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  36. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  37. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  38. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  39. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  40. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  41. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  42. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  43. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  44. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  45. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  46. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  47. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  48. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  49. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  50. Quod superest, quali natura praedita constent
  51. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  52. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  53. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  54. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  55. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  56. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  57. constituit natura minutis mobilibusque
  58. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  59. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  60. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  61. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  62. curat item vasis integris vina repente
  63. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  64. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  65. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  66. mobiliter soluens differt primordia vini.
  67. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  68. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  69. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  70. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  71. fiant ut possint ictu discludere turris,
  72. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  73. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  74. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  75. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  76. expediam neque te in promissis plura morabor.
  77. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  78. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  79. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  80. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  81. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  82. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  83. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  84. adeo tetra nimborum nocte coorta
  85. inpendent atrae formidinis ora superne,
  86. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  87. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  88. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  89. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  90. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  91. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  92. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  93. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  94. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  95. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  96. multa forent multis exempto nubila sole;
  97. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  98. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  99. si non extructis foret alte nubibus aether.
  100. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  101. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  102. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  103. semina habere cavas nubes et multa necessest
  104. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  105. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  106. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  107. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  108. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  109. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  110. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  111. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  112. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  113. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  114. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  115. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  116. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  117. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  118. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  119. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  120. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  121. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  122. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  123. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  124. tantus discidio nubis ventique procella
  125. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  126. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  127. incidit in validam maturo culmine nubem;
  128. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  129. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  130. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  131. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  132. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  133. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  134. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  135. atque alia ex ipso conradens portat
  136. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  137. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  138. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  139. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  140. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  141. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  142. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  143. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  144. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  145. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  146. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  147. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  148. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  149. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  150. nec temere omnino plane vis frigida venti
  151. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  152. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  153. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  154. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  155. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  156. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  157. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  158. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  159. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  160. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  161. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  162. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  163. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  164. non igitur multis offensibus in remorando
  165. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  166. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  167. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  168. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  169. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  170. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  171. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  172. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  173. et validas auget viris et roborat ictum;
  174. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  175. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  176. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  177. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  178. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  179. incolumisque venit per res atque integra transit
  180. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  181. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  182. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  183. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  184. conferve facit, e parvis quia facta minute
  185. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  186. quae facile insinuantur et insinuata repente
  187. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  188. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  189. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  190. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  191. frigore enim desunt ignes ventique calore
  192. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  193. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  194. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  195. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  196. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  197. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  198. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  199. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  200. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  201. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  202. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  203. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  204. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  205. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  206. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  207. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  208. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  209. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  210. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  211. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  212. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  213. indicia occultae divum perquirere mentis,
  214. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  215. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  216. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  217. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  218. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  219. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  220. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  221. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  222. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  223. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  224. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  225. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  226. turbine caelesti subito correptus et igni?
  227. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  228. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  229. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  230. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  231. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  232. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  233. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  234. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  235. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  236. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  237. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  238. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  239. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  240. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  241. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  242. et simul in multas partis qui credere possis
  243. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  244. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  245. at saepest numero factum fierique necessest,
  246. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  247. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  248. postremo cur sancta deum delubra suasque
  249. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  250. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  251. demit imaginibus violento volnere honorem?
  252. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  253. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  254. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  255. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  256. in mare qua missi veniant ratione superne.
  257. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  258. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  259. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  260. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  261. navigia in summum veniant vexata periclum.
  262. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  263. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  264. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  265. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  266. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  267. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  268. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  269. versabundus enim turbo descendit et illam
  270. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  271. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  272. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  273. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  274. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  275. vertex conradens ex semina nubis
  276. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  277. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  278. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  279. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  280. officere in terris, apparet crebrius idem
  281. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  282. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  283. hoc super in caeli spatio coiere repente
  284. asperiora, modis quae possint indupedita
  285. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  286. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  287. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  288. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  289. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  290. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  291. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  292. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  293. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  294. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  295. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  296. hic demum fit uti turba maiore coorta
  297. et condensa queant apparere et simul ipso
  298. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  299. nam loca declarat sursum ventosa patere
  300. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  301. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  302. corpora naturam declarant litore vestis
  303. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  304. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  305. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  306. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  307. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  308. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  309. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  310. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  311. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  312. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  313. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  314. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  315. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  316. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  317. esse infinitam docui, quantaque volarent
  318. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  319. immemorabile per spatium transire solerent.
  320. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  321. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  322. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  323. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  324. et quasi per magni circum spiracula mundi
  325. exitus introitusque elementis redditus extat.
  326. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  327. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  328. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  329. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  330. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  331. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  332. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  333. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  334. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  335. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  336. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  337. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  338. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  339. multa modis multis convenere undique adaucta,
  340. confertae nubes umorem mittere certant
  341. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  342. copia nimborum turba maiore coacta
  343. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  344. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  345. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  346. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  347. cera super calido tabescens multa liquescat.
  348. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  349. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  350. at retinere diu pluviae longumque morari
  351. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  352. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  353. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  354. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  355. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  356. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  357. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  358. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  359. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  360. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  361. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  362. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  363. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  364. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  365. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  366. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  367. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  368. supter item ut supera ventosis undique plenam
  369. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  370. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  371. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  372. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  373. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  374. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  375. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  376. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  377. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  378. concussu late disserpunt inde tremores.
  379. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  380. tecta viam propter non magno pondere tota,
  381. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  382. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  383. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  384. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  385. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  386. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  387. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  388. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  389. collectus parte ex una procumbit et urget
  390. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  391. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  392. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  393. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  394. inclinata minent in eandem prodita partem
  395. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  396. et metuunt magni naturam credere mundi
  397. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  398. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  399. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  400. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  401. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  402. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  403. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  404. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  405. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  406. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  407. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  408. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  409. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  410. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  411. in loca se cava terrai coniecit ibique
  412. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  413. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  414. exagitata foras erumpitur et simul altam
  415. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  416. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  417. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  418. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  419. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  420. motibus in terris et multae per mare pessum
  421. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  422. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  423. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  424. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  425. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  426. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  427. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  428. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  429. terrai ne dissoluat natura repente,
  430. neu distracta suum late dispandat hiatum
  431. idque suis confusa velit complere ruinis.
  432. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  433. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  434. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  435. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  436. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  437. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  438. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  439. ---
  440. Principio mare mirantur non reddere maius
  441. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  442. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  443. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  444. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  445. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  446. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  447. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  448. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  449. quippe videmus enim vestis umore madentis
  450. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  451. at pelage multa et late substrata videmus.
  452. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  453. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  454. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  455. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  456. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  457. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  458. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  459. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  460. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  461. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  462. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  463. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  464. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  465. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  466. in terras itidem manare ex aequore salso;
  467. percolatur enim virus retroque remanat
  468. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  469. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  470. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  471. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  472. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  473. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  474. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  475. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  476. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  477. cernentes pavida complebant pectora cura,
  478. quid moliretur rerum natura novarum.
  479. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  480. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  481. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  482. et videas caelum summai totius unum
  483. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  484. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  485. quod bene propositum si plane contueare
  486. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  487. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  488. accepit calido febrim fervore coortam
  489. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  490. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  491. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  492. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  493. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  494. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  495. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  496. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  497. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  498. ex infinito satis omnia suppeditare,
  499. unde repente queat tellus concussa moveri
  500. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  501. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  502. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  503. et tempestates pluviae graviore coortu
  504. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  505. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  506. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  507. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  508. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  509. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  510. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  511. nil sint ad summam summai totius omnem.
  512. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  513. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  514. expediam. primum totius subcava montis
  515. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  516. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  517. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  518. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  519. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  520. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  521. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  522. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  523. differt et crassa volvit caligine fumum
  524. extruditque simul mirando pondere saxa;
  525. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  526. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  527. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  528. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  529. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  530. ---
  531. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  532. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  533. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  534. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  535. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  536. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  537. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  538. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  539. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  540. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  541. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  542. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  543. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  544. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  545. Nilus in aestatem crescit campisque redundat
  546. unicus in terris, Aegypti totius amnis.
  547. is rigat Aegyptum medium per saepe calorem,
  548. aut quia sunt aestate aquilones ostia contra,
  549. anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur,
  550. et contra fluvium flantes remorantur et undas
  551. cogentes sursus replent coguntque manere.
  552. nam dubio procul haec adverso flabra feruntur
  553. flumine, quae gelidis ab stellis axis aguntur;
  554. ille ex aestifera parti venit amnis ab austro
  555. inter nigra virum percocto saecla colore
  556. exoriens penitus media ab regione diei.
  557. est quoque uti possit magnus congestus harenae
  558. fluctibus adversis oppilare ostia contra,
  559. cum mare permotum ventis ruit intus harenam;
  560. quo fit uti pacto liber minus exitus amnis
  561. et proclivis item fiat minus impetus undis.
  562. fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei
  563. tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum
  564. nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
  565. scilicet, ad mediam regionem eiecta diei
  566. cum convenerunt, ibi ad altos denique montis
  567. contrusae nubes coguntur vique premuntur.
  568. forsitan Aethiopum penitus de montibus altis
  569. crescat, ubi in campos albas descendere ningues
  570. tabificis subigit radiis sol omnia lustrans.
  571. Nunc age, Averna tibi quae sint loca cumque lacusque,
  572. expediam, quali natura praedita constent.
  573. principio, quod Averna vocantur nomine, id ab re
  574. inpositumst, quia sunt avibus contraria cunctis,
  575. e regione ea quod loca cum venere volantes,
  576. remigii oblitae pennarum vela remittunt
  577. praecipitesque cadunt molli cervice profusae
  578. in terram, si forte ita fert natura locorum,
  579. aut in aquam, si forte lacus substratus Averni.
  580. is locus est Cumas aput, acri sulpure montis
  581. oppleti calidis ubi fumant fontibus aucti.
  582. est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso
  583. vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae,
  584. quo numquam pennis appellunt corpora raucae
  585. cornices, non cum fumant altaria donis;
  586. usque adeo fugitant non iras Palladis acris
  587. pervigili causa, Graium ut cecinere ,
  588. sed natura loci opus efficit ipsa suapte.
  589. in Syria quoque fertur item locus esse videri,
  590. quadripedes quoque quo simul ac vestigia primum
  591. intulerint, graviter vis cogat concidere ipsa,
  592. manibus ut si sint divis mactata repente.
  593. omnia quae naturali ratione geruntur,
  594. et quibus e fiant causis apparet origo;
  595. ianua ne pote eis Orci regionibus esse
  596. credatur, post hinc animas Acheruntis in oras
  597. ducere forte deos manis inferne reamur,
  598. naribus alipedes ut cervi saepe putantur
  599. ducere de latebris serpentia saecla ferarum.
  600. quod procul a vera quam sit ratione repulsum
  601. percipe; nam de re nunc ipsa dicere conor.
  602. Principio hoc dico, quod dixi saepe quoque ante,
  603. in terra cuiusque modi rerum esse figuras;
  604. multa, cibo quae sunt, vitalia multaque, morbos
  605. incutere et mortem quae possint adcelerare.
  606. et magis esse aliis alias animantibus aptas
  607. res ad vitai rationem ostendimus ante
  608. propter dissimilem naturam dissimilisque
  609. texturas inter sese primasque figuras.
  610. multa meant inimica per auris, multa per ipsas
  611. insinuant naris infesta atque aspera tactu,
  612. nec sunt multa parum tactu vitanda neque autem
  613. aspectu fugienda saporeque tristia quae sint.
  614. Deinde videre licet quam multae sint homini res
  615. acriter infesto sensu spurcaeque gravisque;
  616. arboribus primum certis gravis umbra tributa
  617. usque adeo, capitis faciant ut saepe dolores,
  618. siquis eas subter iacuit prostratus in herbis.
  619. est etiam magnis Heliconis montibus arbos
  620. floris odore hominem taetro consueta necare.
  621. scilicet haec ideo terris ex omnia surgunt,
  622. multa modis multis multarum semina rerum
  623. quod permixta gerit tellus discretaque tradit.
  624. nocturnumque recens extinctum lumen ubi acri
  625. nidore offendit nares, consopit ibidem,
  626. concidere et spumas qui morbo mittere suevit.
  627. castoreoque gravi mulier sopita recumbit,
  628. et manibus nitidum teneris opus effluit ei,
  629. tempore eo si odoratast quo menstrua solvit.
  630. multaque praeterea languentia membra per artus
  631. solvunt atque animam labefactant sedibus intus.
  632. denique si calidis etiam cunctere lavabris
  633. plenior et lueris, solio ferventis aquai
  634. quam facile in medio fit uti des saepe ruinas!
  635. carbonumque gravis vis atque odor insinuatur
  636. quam facile in cerebrum, nisi aqua praecepimus ante!
  637. at cum membra domans percepit fervida febris,
  638. tum fit odor vini plagae mactabilis instar.
  639. nonne vides etiam terra quoque sulpur in ipsa
  640. gignier et taetro concrescere odore bitumen,
  641. denique ubi argenti venas aurique secuntur,
  642. terrai penitus scrutantes abdita ferro,
  643. qualis expiret Scaptensula subter odores?
  644. quidve mali fit ut exalent aurata metalla!
  645. quas hominum reddunt facies qualisque colores!
  646. nonne vides audisve perire in tempore parvo
  647. quam soleant et quam vitai copia desit,
  648. quos opere in tali cohibet vis magna necessis?
  649. hos igitur tellus omnis exaestuat aestus
  650. expiratque foras in apertum promptaque caeli.
  651. Sic et Averna loca alitibus summittere debent
  652. mortiferam vim. de terra quae surgit in auras,
  653. ut spatium caeli quadam de parte venenet;
  654. quo simul ac primum pennis delata sit ales,
  655. impediatur ibi caeco correpta veneno,
  656. ut cadat e regione loci, qua derigit aestus.
  657. quo cum conruit, hic eadem vis illius aestus
  658. reliquias vitae membris ex omnibus aufert.
  659. quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum;
  660. posterius fit uti. cum iam cecidere veneni
  661. in fontis ipsos, ibi sit quoque vita vomenda,
  662. propterea quod magna mali fit copia circum.
  663. Fit quoque ut inter dum vis haec atque aestus Averni
  664. , qui inter avis cumquest terramque locatus.
  665. discutiat, prope uti locus hic linquatur inanis.
  666. cuius ubi e regione loci venere volantis,
  667. claudicat extemplo pinnarum nisus inanis
  668. et conamen utrimque alarum proditur omne.
  669. hic ubi nixari nequeunt insistereque alis,
  670. scilicet in terram delabi pondere cogit
  671. natura, et vacuum prope iam per inane iacentes
  672. dispergunt animas per caulas corporis omnis.
  673. ---
  674. frigidior porro in puteis aestate fit umor,
  675. arescit quia terra calore et semina si qua
  676. forte vaporis habet proprie, dimittit in auras.
  677. quo magis est igitur tellus effeta calore,
  678. fit quoque frigidior qui in terrast abditus umor.
  679. frigore cum premitur porro omnis terra coitque
  680. et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo
  681. exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
  682. Esse apud Hammonis fanum fons luce diurna
  683. frigidus et calidus nocturno tempore fertur.