De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  2. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  3. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  4. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  5. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  6. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  7. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  8. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  9. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  10. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  11. e simili causa, concursu natus eodem.
  12. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  13. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  14. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  15. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  16. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  17. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  18. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  19. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  20. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  21. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  22. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  23. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  24. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  25. extructis aliis alias super impete miro.
  26. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  27. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  28. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  29. nubila portabunt venti transversa per auras,
  30. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  31. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  32. in statione locata sepultis undique ventis;
  33. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  34. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  35. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  36. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  37. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  38. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  39. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  40. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  41. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  42. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  43. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  44. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  45. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  46. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  47. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  48. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  49. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  50. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  51. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  52. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  53. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  54. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  55. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  56. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  57. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  58. Quod superest, quali natura praedita constent
  59. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  60. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  61. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  62. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  63. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  64. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  65. constituit natura minutis mobilibusque
  66. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  67. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  68. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  69. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  70. curat item vasis integris vina repente
  71. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  72. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  73. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  74. mobiliter soluens differt primordia vini.
  75. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  76. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  77. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  78. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  79. fiant ut possint ictu discludere turris,
  80. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  81. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  82. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  83. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  84. expediam neque te in promissis plura morabor.
  85. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  86. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  87. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  88. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  89. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  90. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  91. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  92. adeo tetra nimborum nocte coorta
  93. inpendent atrae formidinis ora superne,
  94. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  95. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  96. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  97. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  98. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  99. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  100. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  101. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  102. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  103. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  104. multa forent multis exempto nubila sole;
  105. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  106. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  107. si non extructis foret alte nubibus aether.
  108. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  109. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  110. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  111. semina habere cavas nubes et multa necessest
  112. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  113. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  114. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  115. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  116. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  117. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  118. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  119. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  120. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  121. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  122. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  123. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  124. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  125. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  126. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  127. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  128. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  129. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  130. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  131. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  132. tantus discidio nubis ventique procella
  133. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  134. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  135. incidit in validam maturo culmine nubem;
  136. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  137. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  138. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  139. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  140. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  141. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  142. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  143. atque alia ex ipso conradens portat
  144. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  145. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  146. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  147. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  148. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  149. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  150. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  151. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  152. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  153. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  154. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  155. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  156. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  157. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  158. nec temere omnino plane vis frigida venti
  159. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  160. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  161. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  162. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  163. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  164. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  165. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  166. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  167. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  168. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  169. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  170. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  171. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  172. non igitur multis offensibus in remorando
  173. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  174. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  175. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  176. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  177. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  178. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  179. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  180. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  181. et validas auget viris et roborat ictum;
  182. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  183. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  184. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  185. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  186. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  187. incolumisque venit per res atque integra transit
  188. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  189. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  190. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  191. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  192. conferve facit, e parvis quia facta minute
  193. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  194. quae facile insinuantur et insinuata repente
  195. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  196. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  197. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  198. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  199. frigore enim desunt ignes ventique calore
  200. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  201. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  202. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  203. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  204. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  205. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  206. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  207. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  208. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  209. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  210. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  211. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  212. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  213. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  214. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  215. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  216. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  217. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  218. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  219. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  220. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  221. indicia occultae divum perquirere mentis,
  222. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  223. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  224. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  225. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  226. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  227. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  228. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  229. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  230. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  231. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  232. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  233. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  234. turbine caelesti subito correptus et igni?
  235. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  236. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  237. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  238. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  239. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  240. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  241. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  242. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  243. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  244. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  245. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  246. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  247. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  248. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  249. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  250. et simul in multas partis qui credere possis
  251. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  252. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  253. at saepest numero factum fierique necessest,
  254. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  255. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  256. postremo cur sancta deum delubra suasque
  257. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  258. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  259. demit imaginibus violento volnere honorem?
  260. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  261. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  262. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  263. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  264. in mare qua missi veniant ratione superne.
  265. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  266. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  267. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  268. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  269. navigia in summum veniant vexata periclum.
  270. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  271. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  272. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  273. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  274. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  275. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  276. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  277. versabundus enim turbo descendit et illam
  278. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  279. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  280. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  281. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  282. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  283. vertex conradens ex semina nubis
  284. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  285. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  286. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  287. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  288. officere in terris, apparet crebrius idem
  289. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  290. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  291. hoc super in caeli spatio coiere repente
  292. asperiora, modis quae possint indupedita
  293. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  294. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  295. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  296. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  297. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  298. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  299. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  300. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  301. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  302. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  303. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  304. hic demum fit uti turba maiore coorta
  305. et condensa queant apparere et simul ipso
  306. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  307. nam loca declarat sursum ventosa patere
  308. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  309. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  310. corpora naturam declarant litore vestis
  311. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  312. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  313. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  314. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  315. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  316. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  317. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  318. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  319. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  320. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  321. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  322. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  323. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  324. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  325. esse infinitam docui, quantaque volarent
  326. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  327. immemorabile per spatium transire solerent.
  328. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  329. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  330. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  331. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  332. et quasi per magni circum spiracula mundi
  333. exitus introitusque elementis redditus extat.
  334. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  335. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  336. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  337. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  338. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  339. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  340. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  341. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  342. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  343. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  344. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  345. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  346. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  347. multa modis multis convenere undique adaucta,
  348. confertae nubes umorem mittere certant
  349. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  350. copia nimborum turba maiore coacta
  351. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  352. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  353. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  354. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  355. cera super calido tabescens multa liquescat.
  356. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  357. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  358. at retinere diu pluviae longumque morari
  359. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  360. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  361. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  362. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  363. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  364. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  365. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  366. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  367. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  368. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  369. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  370. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  371. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  372. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  373. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  374. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  375. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis