De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  2. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  3. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  4. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  5. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  6. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  7. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  8. turbine ventorum comburens impete magno;
  9. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  10. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  11. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  12. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  13. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  14. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  15. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  16. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  17. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  18. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  19. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  20. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  21. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  22. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  23. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  24. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  25. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  26. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  27. e simili causa, concursu natus eodem.
  28. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  29. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  30. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  31. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  32. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  33. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  34. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  35. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  36. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  37. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  38. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  39. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  40. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  41. extructis aliis alias super impete miro.
  42. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  43. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  44. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  45. nubila portabunt venti transversa per auras,
  46. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  47. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  48. in statione locata sepultis undique ventis;
  49. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  50. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  51. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  52. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  53. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  54. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  55. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  56. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  57. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  58. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  59. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  60. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  61. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  62. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  63. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  64. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  65. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  66. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  67. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  68. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  69. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  70. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  71. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  72. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  73. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  74. Quod superest, quali natura praedita constent
  75. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  76. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  77. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  78. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  79. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  80. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  81. constituit natura minutis mobilibusque
  82. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  83. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  84. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  85. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  86. curat item vasis integris vina repente
  87. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  88. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  89. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  90. mobiliter soluens differt primordia vini.
  91. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  92. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  93. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  94. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  95. fiant ut possint ictu discludere turris,
  96. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  97. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  98. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  99. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  100. expediam neque te in promissis plura morabor.
  101. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  102. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  103. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  104. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  105. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  106. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  107. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  108. adeo tetra nimborum nocte coorta
  109. inpendent atrae formidinis ora superne,
  110. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  111. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  112. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  113. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  114. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  115. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  116. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  117. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  118. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  119. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  120. multa forent multis exempto nubila sole;
  121. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  122. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  123. si non extructis foret alte nubibus aether.
  124. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  125. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  126. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  127. semina habere cavas nubes et multa necessest
  128. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  129. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  130. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  131. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  132. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  133. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  134. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  135. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  136. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  137. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  138. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  139. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  140. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  141. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  142. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  143. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  144. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  145. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  146. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  147. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  148. tantus discidio nubis ventique procella
  149. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  150. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  151. incidit in validam maturo culmine nubem;
  152. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  153. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  154. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  155. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  156. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  157. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  158. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  159. atque alia ex ipso conradens portat
  160. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  161. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  162. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  163. corpora dimittens ignem concepit in auris.