De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  2. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  3. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  4. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  5. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  6. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  7. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  8. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  9. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  10. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  11. turbine ventorum comburens impete magno;
  12. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  13. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  14. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  15. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  16. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  17. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  18. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  19. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  20. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  21. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  22. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  23. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  24. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  25. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  26. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  27. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  28. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  29. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  30. e simili causa, concursu natus eodem.
  31. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  32. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  33. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  34. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  35. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  36. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  37. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  38. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  39. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  40. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  41. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  42. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  43. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  44. extructis aliis alias super impete miro.
  45. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  46. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  47. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  48. nubila portabunt venti transversa per auras,
  49. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  50. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  51. in statione locata sepultis undique ventis;
  52. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  53. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  54. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  55. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  56. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  57. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  58. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  59. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  60. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  61. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  62. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  63. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  64. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  65. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  66. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  67. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  68. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  69. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  70. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  71. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  72. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  73. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  74. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  75. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  76. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  77. Quod superest, quali natura praedita constent
  78. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  79. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  80. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  81. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  82. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  83. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  84. constituit natura minutis mobilibusque
  85. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  86. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  87. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  88. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  89. curat item vasis integris vina repente
  90. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  91. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  92. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  93. mobiliter soluens differt primordia vini.
  94. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  95. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  96. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  97. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  98. fiant ut possint ictu discludere turris,
  99. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  100. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  101. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  102. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  103. expediam neque te in promissis plura morabor.
  104. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  105. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  106. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  107. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  108. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  109. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  110. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  111. adeo tetra nimborum nocte coorta
  112. inpendent atrae formidinis ora superne,
  113. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  114. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  115. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  116. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  117. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  118. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  119. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  120. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  121. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  122. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  123. multa forent multis exempto nubila sole;
  124. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  125. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  126. si non extructis foret alte nubibus aether.
  127. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  128. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  129. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  130. semina habere cavas nubes et multa necessest
  131. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  132. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  133. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  134. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  135. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  136. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  137. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  138. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  139. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  140. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  141. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  142. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  143. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente