De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  2. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  3. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  4. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  5. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  6. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  7. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  8. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  9. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  10. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  11. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  12. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  13. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  14. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  15. turbine ventorum comburens impete magno;
  16. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  17. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  18. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  19. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  20. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  21. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  22. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  23. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  24. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  25. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  26. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  27. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  28. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  29. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  30. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  31. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  32. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  33. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  34. e simili causa, concursu natus eodem.
  35. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  36. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  37. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  38. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  39. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  40. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  41. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  42. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  43. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  44. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  45. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  46. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  47. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  48. extructis aliis alias super impete miro.
  49. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  50. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  51. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  52. nubila portabunt venti transversa per auras,
  53. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  54. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  55. in statione locata sepultis undique ventis;
  56. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  57. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  58. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  59. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  60. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  61. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  62. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  63. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  64. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  65. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  66. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  67. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  68. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  69. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  70. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  71. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  72. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  73. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  74. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  75. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  76. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  77. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  78. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  79. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  80. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  81. Quod superest, quali natura praedita constent
  82. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  83. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  84. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  85. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  86. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  87. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  88. constituit natura minutis mobilibusque
  89. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  90. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  91. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  92. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  93. curat item vasis integris vina repente
  94. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  95. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  96. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  97. mobiliter soluens differt primordia vini.
  98. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  99. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  100. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  101. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  102. fiant ut possint ictu discludere turris,
  103. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  104. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  105. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  106. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  107. expediam neque te in promissis plura morabor.
  108. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  109. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  110. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  111. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  112. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  113. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  114. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  115. adeo tetra nimborum nocte coorta
  116. inpendent atrae formidinis ora superne,
  117. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  118. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  119. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  120. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  121. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  122. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  123. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  124. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  125. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  126. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  127. multa forent multis exempto nubila sole;
  128. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  129. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  130. si non extructis foret alte nubibus aether.
  131. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  132. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  133. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  134. semina habere cavas nubes et multa necessest
  135. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  136. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  137. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  138. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  139. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  140. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  141. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  142. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  143. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  144. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  145. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  146. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  147. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  148. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  149. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  150. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  151. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  152. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  153. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  154. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  155. tantus discidio nubis ventique procella
  156. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  157. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  158. incidit in validam maturo culmine nubem;
  159. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  160. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  161. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  162. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  163. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  164. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  165. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  166. atque alia ex ipso conradens portat
  167. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  168. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  169. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  170. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  171. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  172. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  173. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  174. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  175. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  176. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  177. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  178. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  179. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  180. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  181. nec temere omnino plane vis frigida venti
  182. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  183. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  184. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  185. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  186. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  187. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  188. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  189. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  190. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  191. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  192. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  193. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  194. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  195. non igitur multis offensibus in remorando
  196. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  197. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  198. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  199. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  200. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  201. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  202. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  203. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  204. et validas auget viris et roborat ictum;
  205. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  206. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  207. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  208. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  209. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  210. incolumisque venit per res atque integra transit
  211. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  212. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  213. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  214. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  215. conferve facit, e parvis quia facta minute
  216. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  217. quae facile insinuantur et insinuata repente
  218. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  219. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  220. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  221. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  222. frigore enim desunt ignes ventique calore
  223. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  224. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  225. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  226. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  227. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  228. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  229. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  230. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  231. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  232. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  233. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  234. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  235. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  236. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  237. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  238. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  239. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  240. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  241. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  242. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  243. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  244. indicia occultae divum perquirere mentis,
  245. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  246. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  247. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  248. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  249. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  250. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  251. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  252. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  253. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  254. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  255. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  256. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  257. turbine caelesti subito correptus et igni?
  258. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  259. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  260. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  261. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  262. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  263. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  264. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  265. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  266. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  267. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  268. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  269. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  270. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  271. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  272. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  273. et simul in multas partis qui credere possis
  274. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  275. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  276. at saepest numero factum fierique necessest,
  277. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  278. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  279. postremo cur sancta deum delubra suasque
  280. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  281. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  282. demit imaginibus violento volnere honorem?
  283. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  284. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  285. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  286. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  287. in mare qua missi veniant ratione superne.
  288. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  289. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  290. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  291. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  292. navigia in summum veniant vexata periclum.
  293. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  294. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  295. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  296. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  297. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  298. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  299. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  300. versabundus enim turbo descendit et illam
  301. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  302. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  303. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  304. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  305. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  306. vertex conradens ex semina nubis
  307. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  308. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  309. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  310. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  311. officere in terris, apparet crebrius idem
  312. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  313. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  314. hoc super in caeli spatio coiere repente
  315. asperiora, modis quae possint indupedita
  316. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  317. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  318. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  319. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  320. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  321. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  322. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  323. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  324. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  325. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  326. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  327. hic demum fit uti turba maiore coorta
  328. et condensa queant apparere et simul ipso
  329. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  330. nam loca declarat sursum ventosa patere
  331. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  332. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  333. corpora naturam declarant litore vestis
  334. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  335. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  336. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  337. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  338. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  339. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  340. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  341. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  342. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  343. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  344. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  345. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  346. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  347. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  348. esse infinitam docui, quantaque volarent
  349. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  350. immemorabile per spatium transire solerent.
  351. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  352. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  353. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  354. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  355. et quasi per magni circum spiracula mundi
  356. exitus introitusque elementis redditus extat.
  357. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  358. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  359. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  360. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  361. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  362. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  363. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  364. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  365. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  366. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  367. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  368. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  369. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  370. multa modis multis convenere undique adaucta,
  371. confertae nubes umorem mittere certant
  372. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  373. copia nimborum turba maiore coacta
  374. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  375. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  376. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  377. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  378. cera super calido tabescens multa liquescat.
  379. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  380. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  381. at retinere diu pluviae longumque morari
  382. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  383. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  384. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  385. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  386. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  387. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  388. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  389. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  390. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  391. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  392. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  393. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  394. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  395. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  396. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  397. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  398. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  399. supter item ut supera ventosis undique plenam
  400. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  401. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  402. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  403. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  404. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  405. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  406. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  407. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  408. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  409. concussu late disserpunt inde tremores.
  410. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  411. tecta viam propter non magno pondere tota,
  412. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  413. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  414. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  415. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  416. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  417. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  418. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  419. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  420. collectus parte ex una procumbit et urget
  421. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  422. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  423. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  424. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  425. inclinata minent in eandem prodita partem
  426. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  427. et metuunt magni naturam credere mundi
  428. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  429. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  430. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  431. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  432. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  433. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  434. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  435. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  436. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  437. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  438. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  439. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  440. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  441. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  442. in loca se cava terrai coniecit ibique
  443. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  444. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  445. exagitata foras erumpitur et simul altam
  446. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  447. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  448. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  449. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  450. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  451. motibus in terris et multae per mare pessum
  452. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  453. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  454. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  455. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  456. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  457. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  458. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  459. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  460. terrai ne dissoluat natura repente,
  461. neu distracta suum late dispandat hiatum
  462. idque suis confusa velit complere ruinis.
  463. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  464. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  465. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  466. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  467. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  468. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  469. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  470. ---
  471. Principio mare mirantur non reddere maius
  472. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  473. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  474. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  475. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  476. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  477. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  478. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  479. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  480. quippe videmus enim vestis umore madentis
  481. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  482. at pelage multa et late substrata videmus.
  483. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  484. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  485. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  486. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  487. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  488. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  489. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  490. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  491. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  492. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  493. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  494. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  495. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  496. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  497. in terras itidem manare ex aequore salso;
  498. percolatur enim virus retroque remanat
  499. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  500. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  501. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  502. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  503. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  504. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  505. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  506. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  507. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  508. cernentes pavida complebant pectora cura,
  509. quid moliretur rerum natura novarum.
  510. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  511. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  512. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  513. et videas caelum summai totius unum
  514. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  515. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  516. quod bene propositum si plane contueare
  517. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  518. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  519. accepit calido febrim fervore coortam
  520. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  521. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  522. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  523. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  524. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  525. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  526. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  527. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  528. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  529. ex infinito satis omnia suppeditare,
  530. unde repente queat tellus concussa moveri
  531. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  532. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  533. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  534. et tempestates pluviae graviore coortu
  535. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  536. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  537. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  538. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  539. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  540. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  541. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  542. nil sint ad summam summai totius omnem.
  543. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  544. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  545. expediam. primum totius subcava montis
  546. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  547. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  548. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  549. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  550. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  551. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  552. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  553. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  554. differt et crassa volvit caligine fumum
  555. extruditque simul mirando pondere saxa;
  556. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  557. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  558. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  559. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  560. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  561. ---
  562. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  563. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  564. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  565. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  566. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  567. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  568. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  569. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  570. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  571. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  572. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis
  573. interiisse neque a morbo neque forte veneno,
  574. verum aliquid genere esse ex hoc quod contigit ei
  575. scimus. item in multis hoc rebus dicere habemus.
  576. Nilus in aestatem crescit campisque redundat