De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. saepe haud dat parvum sonitum displosa repente.
  2. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant,
  3. ut sonitus faciant; etenim ramosa videmus
  4. nubila saepe modis multis atque aspera ferri;
  5. scilicet ut, crebram silvam cum flamina cauri
  6. perflant, dant sonitum frondes ramique fragorem.
  7. Fit quoque ut inter dum validi vis incita venti
  8. perscindat nubem perfringens impete recto;
  9. nam quid possit ibi flatus manifesta docet res,
  10. hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta
  11. arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.
  12. sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur
  13. dant in frangendo graviter; quod item fit in altis
  14. fluminibus magnoque mari, cum frangitur aestus.
  15. Fit quoque, ubi e nubi in nubem vis incidit ardens
  16. fulminis; haec multo si forte umore recepit
  17. ignem, continuo magno clamore trucidat;
  18. ut calidis candens ferrum e fornacibus olim
  19. stridit, ubi in gelidum propter demersimus imbrem.
  20. Aridior porro si nubes accipit ignem,
  21. uritur ingenti sonitu succensa repente,
  22. lauricomos ut si per montis flamma vagetur
  23. turbine ventorum comburens impete magno;
  24. nec res ulla magis quam Phoebi Delphica laurus
  25. terribili sonitu flamma crepitante crematur.
  26. Denique saepe geli multus fragor atque ruina
  27. grandinis in magnis sonitum dat nubibus alte;
  28. ventus enim cum confercit, franguntur in artum
  29. concreti montes nimborum et grandine mixti.
  30. Fulgit item, nubes ignis cum semina multa
  31. excussere suo concursu, ceu lapidem si
  32. percutiat lapis aut ferrum; nam tum quoque lumen
  33. exilit et claras scintillas dissipat ignis.
  34. sed tonitrum fit uti post auribus accipiamus,
  35. fulgere quam cernant oculi, quia semper ad auris
  36. tardius adveniunt quam visum quae moveant res.
  37. id licet hinc etiam cognoscere: caedere si quem
  38. ancipiti videas ferro procul arboris auctum,
  39. ante fit ut cernas ictum quam plaga per auris
  40. det sonitum; sic fulgorem quoque cernimus ante
  41. quam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni
  42. e simili causa, concursu natus eodem.
  43. Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt
  44. nubes et tremulo tempestas impete fulgit.
  45. ventus ubi invasit nubem et versatus ibidem
  46. fecit ut ante cavam docui spissescere nubem,
  47. mobilitate sua fervescit; ut omnia motu
  48. percalefacta vides ardescere, plumbea vero
  49. glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
  50. ergo fervidus hic nubem cum perscidit atram,
  51. dissipat ardoris quasi per vim expressa repente
  52. semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae;
  53. inde sonus sequitur, qui tardius adlicit auris
  54. quam quae perveniunt oculorum ad lumina nostra.
  55. scilicet hoc densis fit nubibus et simul alte
  56. extructis aliis alias super impete miro.
  57. ne tibi sit frudi quod nos inferne videmus
  58. quam sint lata magis quam sursum extructa quid extent.
  59. contemplator enim, cum montibus adsimulata
  60. nubila portabunt venti transversa per auras,
  61. aut ubi per magnos montis cumulata videbis
  62. insuper esse aliis alia atque urguere superna
  63. in statione locata sepultis undique ventis;
  64. tum poteris magnas moles cognoscere eorum
  65. speluncasque vel ut saxis pendentibus structas
  66. cernere, quas venti cum tempestate coorta
  67. conplerunt, magno indignantur murmure clausi
  68. nubibus in caveisque ferarum more minantur,
  69. nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt,
  70. quaerentesque viam circum versantur et ignis
  71. semina convolvunt e nubibus atque ita cogunt
  72. multa rotantque cavis flammam fornacibus intus,
  73. donec divolsa fulserunt nube corusci.
  74. Hac etiam fit uti de causa mobilis ille
  75. devolet in terram liquidi color aureus ignis,
  76. semina quod nubes ipsas permulta necessust
  77. ignis habere; etenim cum sunt umore sine ullo,
  78. flammeus est plerumque colos et splendidus ollis.
  79. quippe etenim solis de lumine multa necessest
  80. concipere, ut merito rubeant ignesque profundant.
  81. hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum
  82. compressitque locum cogens, expressa profundunt
  83. semina, quae faciunt flammae fulgere colores.
  84. Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila caeli;
  85. nam cum ventus eas leviter diducit euntis
  86. dissoluitque, cadant ingratius illa necessest
  87. semina quae faciunt fulgorem. tum sine taetro
  88. terrore atque sonis fulgit nulloque tumultu.
  89. Quod superest, quali natura praedita constent
  90. fulmina, declarant ictus et inusta vaporis
  91. signa notaeque gravis halantis sulpuris auras;
  92. ignis enim sunt haec non venti signa neque imbris.
  93. praeterea saepe accendunt quoque tecta domorum
  94. et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis.
  95. hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem
  96. constituit natura minutis mobilibusque
  97. corporibus, cui nil omnino obsistere possit.
  98. transit enim validum fulmen per saepta domorum
  99. clamor ut ac voces, transit per saxa, per aera
  100. et liquidum puncto facit aes in tempore et aurum.
  101. curat item vasis integris vina repente
  102. diffugiant, quia ni mirum facile omnia circum
  103. conlaxat rareque facit lateramina vasis
  104. adveniens calor eius et insinuatus in ipsum
  105. mobiliter soluens differt primordia vini.
  106. quod solis vapor aetatem non posse videtur
  107. efficere usque adeo pollens fervore corusco.
  108. tanto mobilior vis et dominantior haec est.
  109. Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto
  110. fiant ut possint ictu discludere turris,
  111. disturbare domos, avellere tigna trabesque
  112. et monimenta virum commoliri atque ciere,
  113. exanimare homines, pecudes prosternere passim,
  114. cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint,
  115. expediam neque te in promissis plura morabor.
  116. Fulmina gignier e crassis alteque putandumst
  117. nubibus extructis; nam caelo nulla sereno
  118. nec leviter densis mittuntur nubibus umquam.
  119. nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res;
  120. quod tunc per totum concrescunt nubes,
  121. undique uti tenebras omnis Acherunta reamur
  122. liquisse et magnas caeli complesse cavernas,
  123. adeo tetra nimborum nocte coorta
  124. inpendent atrae formidinis ora superne,
  125. cum commoliri tempestas fulmina coeptat.
  126. praeterea persaepe niger quoque per mare nimbus,
  127. ut picis e caelo demissum flumen, in undas
  128. sic cadit effertus tenebris procul et trahit atram
  129. fulminibus gravidam tempestatem atque procellis,
  130. ignibus ac ventis cum primis ipse repletus,
  131. in terra quoque ut horrescant ac tecta requirant.
  132. sic igitur supera nostrum caput esse putandumst
  133. tempestatem altam; neque enim caligine tanta
  134. obruerent terras, nisi inaedificata superne
  135. multa forent multis exempto nubila sole;
  136. nec tanto possent venientes opprimere imbri,
  137. flumina abundare ut facerent camposque natare,
  138. si non extructis foret alte nubibus aether.
  139. hic igitur ventis atque ignibus omnia plena
  140. sunt; ideo passim fremitus et fulgura fiunt.
  141. quippe etenim supra docui permulta vaporis
  142. semina habere cavas nubes et multa necessest
  143. concipere ex solis radiis ardoreque eorum.
  144. hoc ubi ventus eas idem qui cogit in unum
  145. forte locum quemvis, expressit multa vaporis
  146. semina seque simul cum eo commiscuit igni,
  147. insinuatus ibi vortex versatur in arto
  148. et calidis acuit fulmen fornacibus intus;
  149. nam duplici ratione accenditur: ipse sua cum
  150. mobilitate calescit et e contagibus ignis.
  151. inde ubi percaluit venti vis et gravis ignis
  152. impetus incessit, maturum tum quasi fulmen
  153. perscindit subito nubem ferturque coruscis
  154. omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
  155. quem gravis insequitur sonitus, displosa repente
  156. opprimere ut caeli videantur templa superne.
  157. inde tremor terras graviter pertemptat et altum
  158. murmura percurrunt caelum; nam tota fere tum
  159. tempestas concussa tremit fremitusque moventur.
  160. quo de concussu sequitur gravis imber et uber,
  161. omnis uti videatur in imbrem vertier aether
  162. atque ita praecipitans ad diluviem revocare;
  163. tantus discidio nubis ventique procella
  164. mittitur, ardenti sonitus cum provolat ictu.
  165. Est etiam cum vis extrinsecus incita venti
  166. incidit in validam maturo culmine nubem;
  167. quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille
  168. vertex, quem patrio vocitamus nomine fulmen.
  169. hoc fit idem in partis alias, quo cumque tulit vis.
  170. Fit quoque ut inter dum venti vis missa sine igni
  171. igniscat tamen in spatio longoque meatu,
  172. dum venit amittens in cursu corpora quaedam
  173. grandia, quae nequeunt pariter penetrare per auras,
  174. atque alia ex ipso conradens portat
  175. parvola, quae faciunt ignem commixta volando;
  176. non alia longe ratione ac plumbea saepe
  177. fervida fit glans in cursu, cum multa rigoris
  178. corpora dimittens ignem concepit in auris.
  179. Fit quoque ut ipsius plagae vis excitet ignem,
  180. frigida cum venti pepulit vis missa sine igni,
  181. ni mirum quia, cum vehementi perculit ictu,
  182. confluere ex ipso possunt elementa vaporis
  183. et simul ex illa quae tum res excipit ictum;
  184. ut, lapidem ferro cum caedimus, evolat ignis,
  185. nec, quod frigida vis ferrist, hoc setius illi
  186. semina concurrunt calidi fulgoris ad ictum.
  187. sic igitur quoque res accendi fulmine debet,
  188. opportuna fuit si forte et idonea flammis.
  189. nec temere omnino plane vis frigida venti
  190. esse potest, ea quae tanta vi missa supernest,
  191. quin, prius in cursu si non accenditur igni,
  192. at tepefacta tamen veniat commixta calore.
  193. Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus
  194. et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu,
  195. nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis
  196. colligit et magnum conamen sumit eundi,
  197. inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum,
  198. exprimitur vis atque ideo volat impete miro,
  199. ut validis quae de tormentis missa feruntur.
  200. Adde quod e parvis et levibus est elementis,
  201. nec facilest tali naturae obsistere quicquam;
  202. inter enim fugit ac penetrat per rara viarum,
  203. non igitur multis offensibus in remorando
  204. haesitat, hanc ob rem celeri volat impete labens.
  205. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum
  206. omnia nituntur, cum plagast addita vero,
  207. mobilitas duplicatur et impetus ille gravescit,
  208. ut vehementius et citius quae cumque morantur
  209. obvia discutiat plagis itinerque sequatur.
  210. Denique quod longo venit impete, sumere debet
  211. mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo
  212. et validas auget viris et roborat ictum;
  213. nam facit ut quae sint illius semina cumque
  214. e regione locum quasi in unum cuncta ferantur,
  215. omnia coniciens in eum volventia cursum.
  216. Forsitan ex ipso veniens trahat quaedam
  217. corpora, quae plagis incendunt mobilitatem.
  218. incolumisque venit per res atque integra transit
  219. multa, foraminibus liquidus quia transviat ignis.
  220. multaque perfringit, cum corpora fulminis ipsa
  221. corporibus rerum inciderunt, qua texta tenentur.
  222. dissoluit porro facile aes aurumque repente
  223. conferve facit, e parvis quia facta minute
  224. corporibus vis est et levibus ex elementis,
  225. quae facile insinuantur et insinuata repente
  226. dissoluont nodos omnis et vincla relaxant.
  227. Autumnoque magis stellis fulgentibus alta
  228. concutitur caeli domus undique totaque tellus,
  229. et cum tempora se veris florentia pandunt.
  230. frigore enim desunt ignes ventique calore
  231. deficiunt neque sunt tam denso corpore nubes.
  232. interutrasque igitur cum caeli tempora constant,
  233. tum variae causae concurrunt fulminis omnes.
  234. nam fretus ipse anni permiscet frigus ad aestum.
  235. quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nubi,
  236. ut discordia sit rerum magnoque tumultu
  237. ignibus et ventis furibundus fluctuet .
  238. prima caloris enim pars est postrema rigoris;
  239. tempus id est vernum; quare pugnare necessest
  240. dissimilis res inter se turbareque mixtas.
  241. et calor extremus primo cum frigore mixtus
  242. volvitur, autumni quod fertur nomine tempus,
  243. hic quoque confligunt hiemes aestatibus acres.
  244. propterea freta sunt haec anni nominitanda,
  245. nec mirumst, in eo si tempore plurima fiunt
  246. fulmina tempestasque cietur turbida caelo,
  247. ancipiti quoniam bello turbatur utrimque,
  248. hinc flammis, illinc ventis umoreque mixto.
  249. Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam
  250. perspicere et qua vi faciat rem quamque videre,
  251. non Tyrrhena retro volventem carmina frustra
  252. indicia occultae divum perquirere mentis,
  253. unde volans ignis pervenerit aut in utram se
  254. verterit hinc partim, quo pacto per loca saepta
  255. insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se,
  256. quidve nocere queat de caelo fulminis ictus.
  257. quod si Iuppiter atque alii fulgentia divi
  258. terrifico quatiunt sonitu caelestia templa
  259. et iaciunt ignem quo cuiquest cumque voluntas,
  260. cur quibus incautum scelus aversabile cumquest
  261. non faciunt icti flammas ut fulguris halent
  262. pectore perfixo, documen mortalibus acre,
  263. et potius nulla sibi turpi conscius in re
  264. volvitur in flammis innoxius inque peditur
  265. turbine caelesti subito correptus et igni?
  266. cur etiam loca sola petunt frustraque laborant?
  267. an tum bracchia consuescunt firmantque lacertos?
  268. in terraque patris cur telum perpetiuntur
  269. optundi? cur ipse sinit neque parcit in hostis?
  270. denique cur numquam caelo iacit undique puro
  271. Iuppiter in terras fulmen sonitusque profundit?
  272. an simul ac nubes successere, ipse in eas tum
  273. descendit, prope ut hinc teli determinet ictus?
  274. in mare qua porro mittit ratione? quid undas
  275. arguit et liquidam molem camposque natantis?
  276. praeterea si vult caveamus fulminis ictum,
  277. cur dubitat facere ut possimus cernere missum?
  278. si nec opinantis autem volt opprimere igni,
  279. cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus,
  280. cur tenebras ante et fremitus et murmura concit?
  281. et simul in multas partis qui credere possis
  282. mittere? an hoc ausis numquam contendere factum,
  283. ut fierent ictus uno sub tempore plures?
  284. at saepest numero factum fierique necessest,
  285. ut pluere in multis regionibus et cadere imbris,
  286. fulmina sic uno fieri sub tempore multa.
  287. postremo cur sancta deum delubra suasque
  288. discutit infesto praeclaras fulmine sedes
  289. et bene facta deum frangit simulacra suisque
  290. demit imaginibus violento volnere honorem?
  291. altaque cur plerumque petit loca plurimaque eius
  292. montibus in summis vestigia cernimus ignis?
  293. Quod super est, facilest ex his cognoscere rebus,
  294. presteras Graii quos ab re nominitarunt,
  295. in mare qua missi veniant ratione superne.
  296. nam fit ut inter dum tam quam demissa columna
  297. in mare de caelo descendat, quam freta circum
  298. fervescunt graviter spirantibus incita flabris,
  299. et quae cumque in eo tum sint deprensa tumultu
  300. navigia in summum veniant vexata periclum.
  301. hoc fit ubi inter dum non quit vis incita venti
  302. rumpere quam coepit nubem, sed deprimit, ut sit
  303. in mare de caelo tam quam demissa columna,
  304. paulatim, quasi quid pugno bracchique superne
  305. coniectu trudatur et extendatur in undas;
  306. quam cum discidit, hinc prorumpitur in mare venti
  307. vis et fervorem mirum concinnat in undis;
  308. versabundus enim turbo descendit et illam
  309. deducit pariter lento cum corpore nubem;
  310. quam simul ac gravidam detrusit ad aequora ponti,
  311. ille in aquam subito totum se inmittit et omne
  312. excitat ingenti sonitu mare fervere cogens.
  313. Fit quoque ut involvat venti se nubibus ipse
  314. vertex conradens ex semina nubis
  315. et quasi demissum caelo prestera imitetur;
  316. hic ubi se in terras demisit dissoluitque,
  317. turbinis immanem vim provomit atque procellae.
  318. sed quia fit raro omnino montisque necessest
  319. officere in terris, apparet crebrius idem
  320. prospectu maris in magno caeloque patenti.
  321. Nubila concrescunt, ubi corpora multa volando
  322. hoc super in caeli spatio coiere repente
  323. asperiora, modis quae possint indupedita
  324. exiguis tamen inter se compressa teneri.
  325. haec faciunt primum parvas consistere nubes;
  326. inde ea comprendunt inter se conque gregantur
  327. et coniungendo crescunt ventisque feruntur
  328. usque adeo donec tempestas saeva coortast.
  329. Fit quoque uti montis vicina cacumina caelo
  330. quam sint quoque magis, tanto magis edita fument
  331. adsidue fulvae nubis caligine crassa
  332. propterea quia, cum consistunt nubila primum,
  333. ante videre oculi quam possint tenvia, venti
  334. portantes cogunt ad summa cacumina montis;
  335. hic demum fit uti turba maiore coorta
  336. et condensa queant apparere et simul ipso
  337. vertice de montis videantur surgere in aethram.
  338. nam loca declarat sursum ventosa patere
  339. res ipsa et sensus, montis cum ascendimus altos.
  340. Praeterea permulta mari quoque tollere toto
  341. corpora naturam declarant litore vestis
  342. suspensae, cum concipiunt umoris adhaesum.
  343. quo magis ad nubis augendas multa videntur
  344. posse quoque e salso consurgere momine ponti;
  345. nam ratio consanguineast umoribus omnis.
  346. Praeterea fluviis ex omnibus et simul ipsa
  347. surgere de terra nebulas aestumque videmus,
  348. quae vel ut halitus hinc ita sursum expressa feruntur
  349. suffunduntque sua caelum caligine et altas
  350. sufficiunt nubis paulatim conveniundo;
  351. urget enim quoque signiferi super aetheris aestus
  352. et quasi densendo subtexit caerula nimbis.
  353. Fit quoque ut hunc veniant in caelum extrinsecus illa
  354. corpora quae faciunt nubis nimbosque volantis;
  355. innumerabilem enim numerum summamque profundi
  356. esse infinitam docui, quantaque volarent
  357. corpora mobilitate ostendi quamque repente
  358. immemorabile per spatium transire solerent.
  359. haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe
  360. tam magnis ventis tempestas atque tenebrae
  361. coperiant maria ac terras inpensa superne,
  362. undique quandoquidem per caulas aetheris omnis
  363. et quasi per magni circum spiracula mundi
  364. exitus introitusque elementis redditus extat.
  365. Nunc age, quo pacto pluvius concrescat in altis
  366. nubibus umor et in terras demissus ut imber
  367. decidat, expediam. primum iam semina aquai
  368. multa simul vincam consurgere nubibus ipsis
  369. omnibus ex rebus pariterque ita crescere utrumque
  370. et nubis et aquam, quae cumque in nubibus extat,
  371. ut pariter nobis corpus cum sanguine crescit,
  372. sudor item atque umor qui cumque est denique membris.
  373. concipiunt etiam multum quoque saepe marinum
  374. umorem, vel uti pendentia vellera lanae,
  375. cum supera magnum mare venti nubila portant.
  376. consimili ratione ex omnibus amnibus umor
  377. tollitur in nubis. quo cum bene semina aquarum
  378. multa modis multis convenere undique adaucta,
  379. confertae nubes umorem mittere certant
  380. dupliciter; nam vis venti contrudit et ipsa
  381. copia nimborum turba maiore coacta
  382. urget et e supero premit ac facit effluere imbris.
  383. praeterea cum rarescunt quoque nubila ventis
  384. aut dissolvuntur solis super icta calore,
  385. mittunt umorem pluvium stillantque, quasi igni
  386. cera super calido tabescens multa liquescat.
  387. sed vehemens imber fit, ubi vehementer utraque
  388. nubila vi cumulata premuntur et impete venti.
  389. at retinere diu pluviae longumque morari
  390. consuerunt, ubi multa cientur semina aquarum
  391. atque aliis aliae nubes nimbique rigantes
  392. insuper atque omni vulgo de parte feruntur,
  393. terraque cum fumans umorem tota redhalat.
  394. hic ubi sol radiis tempestatem inter opacam
  395. adversa fulsit nimborum aspargine contra,
  396. tum color in nigris existit nubibus arqui.
  397. Cetera quae sursum crescunt sursumque creantur,
  398. et quae concrescunt in nubibus, omnia, prorsum
  399. omnia, nix venti grando gelidaeque pruinae
  400. et vis magna geli, magnum duramen aquarum,
  401. et mora quae fluvios passim refrenat aventis,
  402. perfacilest tamen haec reperire animoque videre,
  403. omnia quo pacto fiant quareve creentur,
  404. cum bene cognoris elementis reddita quae sint.
  405. Nunc age, quae ratio terrai motibus extet
  406. percipe. et in primis terram fac ut esse rearis
  407. supter item ut supera ventosis undique plenam
  408. speluncis multosque lacus multasque lucunas
  409. in gremio gerere et rupes deruptaque saxa;
  410. multaque sub tergo terrai flumina tecta
  411. volvere vi fluctus summersos caeca putandumst;
  412. undique enim similem esse sui res postulat ipsa.
  413. his igitur rebus subiunctis suppositisque
  414. terra superne tremit magnis concussa ruinis,
  415. subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
  416. quippe cadunt toti montes magnoque repente
  417. concussu late disserpunt inde tremores.
  418. et merito, quoniam plaustris concussa tremescunt
  419. tecta viam propter non magno pondere tota,
  420. nec minus exultant, si quidvis cumque viai
  421. ferratos utrimque rotarum succutit orbes.
  422. Fit quoque, ubi in magnas aquae vastasque lucunas
  423. gleba vetustate e terra provolvitur ingens,
  424. ut iactetur aquae fluctu quoque terra vacillans;
  425. ut vas inter aquas non quit constare, nisi umor
  426. destitit in dubio fluctu iactarier intus.
  427. Praeterea ventus cum per loca subcava terrae
  428. collectus parte ex una procumbit et urget
  429. obnixus magnis speluncas viribus altas,
  430. incumbit tellus quo venti prona premit vis.
  431. tum supera terram quae sunt extructa domorum
  432. ad caelumque magis quanto sunt edita quaeque,
  433. inclinata minent in eandem prodita partem
  434. protractaeque trabes inpendent ire paratae.
  435. et metuunt magni naturam credere mundi
  436. exitiale aliquod tempus clademque manere,
  437. cum videant tantam terrarum incumbere molem!
  438. quod nisi respirent venti, vis nulla refrenet
  439. res neque ab exitio possit reprehendere euntis;
  440. nunc quia respirant alternis inque gravescunt
  441. et quasi collecti redeunt ceduntque repulsi,
  442. saepius hanc ob rem minitatur terra ruinas
  443. quam facit; inclinatur enim retroque recellit
  444. et recipit prolapsa suas in pondere sedes.
  445. hac igitur ratione vacillant omnia tecta,
  446. summa magis mediis, media imis, ima perhilum.
  447. Est haec eiusdem quoque magni causa tremoris.
  448. ventus ubi atque animae subito vis maxima quaedam
  449. aut extrinsecus aut ipsa tellure coorta
  450. in loca se cava terrai coniecit ibique
  451. speluncas inter magnas fremit ante tumultu
  452. versabundaQUE portatur, post incita cum vis
  453. exagitata foras erumpitur et simul altam
  454. diffindens terram magnum concinnat hiatum.
  455. in Syria Sidone quod accidit et fuit Aegi
  456. in Peloponneso, quas exitus hic animai
  457. disturbat urbes et terrae motus obortus.
  458. multaque praeterea ceciderunt moenia magnis
  459. motibus in terris et multae per mare pessum
  460. subsedere suis pariter cum civibus urbes.
  461. quod nisi prorumpit, tamen impetus ipse animai
  462. et fera vis venti per crebra foramina terrae
  463. dispertitur ut horror et incutit inde tremorem;
  464. frigus uti nostros penitus cum venit in artus,
  465. concutit invitos cogens tremere atque movere.
  466. ancipiti trepidant igitur terrore per urbis,
  467. tecta superne timent, metuunt inferne cavernas
  468. terrai ne dissoluat natura repente,
  469. neu distracta suum late dispandat hiatum
  470. idque suis confusa velit complere ruinis.
  471. proinde licet quamvis caelum terramque reantur
  472. incorrupta fore aeternae mandata saluti:
  473. et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli
  474. subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris,
  475. ne pedibus raptim tellus subtracta feratur
  476. in barathrum rerumque sequatur prodita summa
  477. funditus et fiat mundi confusa ruina.
  478. ---
  479. Principio mare mirantur non reddere maius
  480. naturam, quo sit tantus decursus aquarum,
  481. omnia quo veniant ex omni flumina parte.
  482. adde vagos imbris tempestatesque volantes,
  483. omnia quae maria ac terras sparguntque rigantque;
  484. adde suos fontis; tamen ad maris omnia summam
  485. guttai vix instar erunt unius adaugmen;
  486. quo minus est mirum mare non augescere magnum.
  487. Praeterea magnam sol partem detrahit aestu.
  488. quippe videmus enim vestis umore madentis
  489. exsiccare suis radiis ardentibus solem;
  490. at pelage multa et late substrata videmus.
  491. proinde licet quamvis ex uno quoque loco sol
  492. umoris parvam delibet ab aequore partem,
  493. largiter in tanto spatio tamen auferet undis.
  494. Tum porro venti quoque magnam tollere partem
  495. umoris possunt verrentes aequora, ventis
  496. una nocte vias quoniam persaepe videmus
  497. siccari mollisque luti concrescere crustas.
  498. Praeterea docui multum quoque tollere nubes
  499. umorem magno conceptum ex aequore ponti
  500. et passim toto terrarum spargere in orbi,
  501. cum pluit in terris et venti nubila portant.
  502. Postremo quoniam raro cum corpore tellus
  503. est et coniunctast oras maris undique cingens,
  504. debet, ut in mare de terris venit umor aquai,
  505. in terras itidem manare ex aequore salso;
  506. percolatur enim virus retroque remanat
  507. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  508. confluit, inde super terras redit agmine dulci
  509. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  510. Nunc ratio quae sit, per fauces montis ut Aetnae
  511. expirent ignes inter dum turbine tanto,
  512. expediam; neque enim mediocri clade coorta
  513. flammae tempestas Siculum dominata per agros
  514. finitimis ad se convertit gentibus ora,
  515. fumida cum caeli scintillare omnia templa
  516. cernentes pavida complebant pectora cura,
  517. quid moliretur rerum natura novarum.
  518. Hisce tibi in rebus latest alteque videndum
  519. et longe cunctas in partis dispiciendum,
  520. ut reminiscaris summam rerum esse profundam
  521. et videas caelum summai totius unum
  522. quam sit parvula pars et quam multesima constet
  523. nec tota pars, homo terrai quota totius unus.
  524. quod bene propositum si plane contueare
  525. ac videas plane, mirari multa relinquas.
  526. numquis enim nostrum miratur, siquis in artus
  527. accepit calido febrim fervore coortam
  528. aut alium quemvis morbi per membra dolorem?
  529. opturgescit enim subito pes, arripit acer
  530. saepe dolor dentes, oculos invadit in ipsos,
  531. existit sacer ignis et urit corpore serpens
  532. quam cumque arripuit partem repitque per artus,
  533. ni mirum quia sunt multarum semina rerum
  534. et satis haec tellus morbi caelumque mali fert,
  535. unde queat vis immensi procrescere morbi.
  536. sic igitur toti caelo terraeque putandumst
  537. ex infinito satis omnia suppeditare,
  538. unde repente queat tellus concussa moveri
  539. perque mare ac terras rapidus percurrere turbo,
  540. ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
  541. id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa
  542. et tempestates pluviae graviore coortu
  543. sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
  544. 'at nimis est ingens incendi turbidus ardor.'
  545. scilicet et fluvius qui visus maximus ei,
  546. qui non ante aliquem maiorem vidit, et ingens
  547. arbor homoque videtur et omnia de genere omni
  548. maxima quae vidit quisque, haec ingentia fingit,
  549. cum tamen omnia cum caelo terraque marique
  550. nil sint ad summam summai totius omnem.
  551. Nunc tamen illa modis quibus inritata repente
  552. flamma foras vastis Aetnae fornacibus efflet,
  553. expediam. primum totius subcava montis
  554. est natura fere silicum suffulta cavernis.
  555. omnibus est porro in speluncis ventus et .
  556. ventus enim fit, ubi est agitando percitus .
  557. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum
  558. saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis
  559. excussit calidum flammis velocibus ignem,
  560. tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
  561. fert itaque ardorem longe longeque favillam
  562. differt et crassa volvit caligine fumum
  563. extruditque simul mirando pondere saxa;
  564. ne dubites quin haec animai turbida sit vis.
  565. praeterea magna ex parti mare montis ad eius
  566. radices frangit fluctus aestumque resolvit.
  567. ex hoc usque mari speluncae montis ad altas
  568. perveniunt subter fauces. hac ire fatendumst
  569. ---
  570. et penetrare mari penitus res cogit aperto
  571. atque efflare foras ideoque extollere flammam
  572. saxaque subiectare et arenae tollere nimbos.
  573. in summo sunt vertice enim crateres, ut ipsi
  574. nominitant, nos quod fauces perhibemus et ora.
  575. Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam
  576. non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
  577. corpus ut exanimum siquod procul ipse iacere
  578. conspicias hominis, fit ut omnis dicere causas
  579. conveniat leti, dicatur ut illius una;
  580. nam neque eum ferro nec frigore vincere possis