De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multa siti prostrata viam per proque voluta
  2. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  3. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  4. multaque per populi passim loca prompta viasque
  5. languida semanimo cum corpore membra videres
  6. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  7. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  8. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  9. omnia denique sancta deum delubra replerat
  10. corporibus mors exanimis onerataque passim
  11. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  12. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  13. nec iam religio divom nec numina magni
  14. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.