De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  2. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  3. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  4. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  5. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  6. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  7. et robustus item curvi moderator aratri
  8. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  9. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  10. exanimis pueris super exanimata parentum
  11. corpora non numquam posses retroque videre
  12. matribus et patribus natos super edere vitam.
  13. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  14. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  15. copia conveniens ex omni morbida parte.
  16. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  17. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  18. multa siti prostrata viam per proque voluta
  19. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  20. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  21. multaque per populi passim loca prompta viasque
  22. languida semanimo cum corpore membra videres
  23. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  24. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  25. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  26. omnia denique sancta deum delubra replerat
  27. corporibus mors exanimis onerataque passim
  28. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  29. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  30. nec iam religio divom nec numina magni
  31. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  32. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  33. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  34. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  35. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  36. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  37. namque suos consanguineos aliena rogorum
  38. insuper extructa ingenti clamore locabant
  39. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  40. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  41. inque aliis alium populum sepelire suorum
  42. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  43. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  44. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  45. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.