De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  2. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  3. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  4. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  5. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  6. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  7. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  8. et robustus item curvi moderator aratri
  9. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  10. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  11. exanimis pueris super exanimata parentum
  12. corpora non numquam posses retroque videre
  13. matribus et patribus natos super edere vitam.
  14. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  15. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  16. copia conveniens ex omni morbida parte.
  17. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  18. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  19. multa siti prostrata viam per proque voluta
  20. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  21. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  22. multaque per populi passim loca prompta viasque
  23. languida semanimo cum corpore membra videres
  24. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  25. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  26. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  27. omnia denique sancta deum delubra replerat
  28. corporibus mors exanimis onerataque passim
  29. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  30. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  31. nec iam religio divom nec numina magni
  32. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  33. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  34. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  35. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  36. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  37. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  38. namque suos consanguineos aliena rogorum
  39. insuper extructa ingenti clamore locabant
  40. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  41. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  42. inque aliis alium populum sepelire suorum
  43. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  44. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  45. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  46. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.