De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  2. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  3. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  4. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  5. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  6. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  7. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  8. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  9. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  10. et robustus item curvi moderator aratri
  11. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  12. corpora paupertate et morbo dedita morti.