De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  2. nam quod ali dederat vitalis auras
  3. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  4. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  5. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  6. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  7. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  8. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  9. funera respectans animam amittebat ibidem.
  10. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  11. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  12. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  13. idque vel in primis cumulabat funere funus
  14. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  15. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  16. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  17. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  18. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  19. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  20. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  21. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  22. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  23. et robustus item curvi moderator aratri
  24. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  25. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  26. exanimis pueris super exanimata parentum
  27. corpora non numquam posses retroque videre
  28. matribus et patribus natos super edere vitam.
  29. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  30. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  31. copia conveniens ex omni morbida parte.
  32. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  33. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  34. multa siti prostrata viam per proque voluta
  35. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  36. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  37. multaque per populi passim loca prompta viasque
  38. languida semanimo cum corpore membra videres
  39. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  40. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  41. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  42. omnia denique sancta deum delubra replerat
  43. corporibus mors exanimis onerataque passim
  44. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  45. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  46. nec iam religio divom nec numina magni
  47. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  48. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  49. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  50. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  51. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  52. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  53. namque suos consanguineos aliena rogorum
  54. insuper extructa ingenti clamore locabant
  55. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  56. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  57. inque aliis alium populum sepelire suorum
  58. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  59. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  60. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  61. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.