De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  2. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  3. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  4. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  5. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  6. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  7. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  8. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  9. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  10. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  11. incomitata rapi certabant funera vasta
  12. nec ratio remedii communis certa dabatur;