De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vivebant ferro privati parte virili,
  2. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  3. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  4. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  5. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  6. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  7. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  8. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  9. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  10. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  11. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  12. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  13. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  14. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  15. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  16. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  17. incomitata rapi certabant funera vasta
  18. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  19. nam quod ali dederat vitalis auras
  20. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  21. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  22. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  23. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  24. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  25. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  26. funera respectans animam amittebat ibidem.
  27. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  28. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  29. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  30. idque vel in primis cumulabat funere funus
  31. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  32. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  33. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  34. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  35. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  36. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  37. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  38. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  39. Praeterea iam pastor et armentarius omnis