De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  2. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  3. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  4. et graviter partim metuentes limina leti
  5. vivebant ferro privati parte virili,
  6. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  7. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  8. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  9. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  10. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  11. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  12. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  13. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  14. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  15. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  16. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  17. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  18. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  19. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  20. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  21. incomitata rapi certabant funera vasta
  22. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  23. nam quod ali dederat vitalis auras
  24. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  25. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  26. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  27. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  28. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  29. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  30. funera respectans animam amittebat ibidem.
  31. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  32. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  33. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  34. idque vel in primis cumulabat funere funus
  35. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  36. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  37. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  38. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  39. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  40. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  41. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.