De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. divitiis homines et honore et laude potentis
  2. affluere atque bona gnatorum excellere fama,
  3. nec minus esse domi cuiquam tamen anxia cordi,
  4. atque animi ingratis vitam vexare sine ulla
  5. pausa atque infestis cogi saevire querellis,
  6. intellegit ibi vitium vas efficere ipsum
  7. omniaque illius vitio corrumpier intus,
  8. quae conlata foris et commoda cumque venirent;
  9. partim quod fluxum pertusumque esse videbat,
  10. ut nulla posset ratione explerier umquam,
  11. partim quod taetro quasi conspurcare sapore
  12. omnia cernebat, quae cumque receperat, intus.
  13. veridicis igitur purgavit pectora dictis
  14. et finem statuit cuppedinis atque timoris
  15. exposuitque bonum summum, quo tendimus omnes,
  16. quid foret, atque viam monstravit, tramite parvo
  17. qua possemus ad id recto contendere cursu,
  18. quidve mali foret in rebus mortalibus passim,
  19. quod fieret naturali varieque volaret
  20. seu casu seu vi, quod sic natura parasset,
  21. et quibus e portis occurri cuique deceret,
  22. et genus humanum frustra plerumque probavit
  23. volvere curarum tristis in pectore fluctus.
  24. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  25. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  26. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  27. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  28. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  29. non radii solis nec lucida tela diei
  30. discutiant, sed naturae species ratioque.
  31. quo magis inceptum pergam pertexere dictis.
  32. Et quoniam docui mundi mortalia templa
  33. esse et nativo consistere corpore caelum,
  34. et quae cumque in eo fiunt fierique necessest
  35. pleraque dissolui, qui restant percipe porro,
  36. quandoquidem semel insignem conscendere currum
  37. ---
  38. tu mihi supremae praescripta ad candida callis
  39. currenti spatium praemonstra, callida musa
  40. Calliope, requies hominum divomque voluptas,
  41. te duce ut insigni capiam cum laude coronam.
  42. ---
  43. ventorum existant, placentur ut omnia rursum
  44. ---
  45. quae fuerint, sint placato conversa furore.
  46. cetera quae fieri in terris caeloque tuentur
  47. mortales, pavidis cum pendent mentibus saepe
  48. et faciunt animos humilis formidine divom
  49. depressosque premunt ad terram propterea quod
  50. ignorantia causarum conferre deorum
  51. cogit ad imperium res et concedere regnum.
  52. quorum operum causas nulla ratione videre
  53. possunt ac fieri divino numine rentur.
  54. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  55. si tamen interea mirantur qua ratione
  56. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  57. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  58. rursus in antiquas referuntur religionis
  59. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  60. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  61. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  62. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens;
  63. quo magis errantes caeca ratione feruntur.
  64. quae nisi respuis ex animo longeque remittis
  65. dis indigna putare alienaque pacis eorum,
  66. delibata deum per te tibi numina sancta
  67. saepe oberunt; non quo violari summa deum vis
  68. possit, ut ex ira poenas petere inbibat acris,
  69. sed quia tute tibi placida cum pace quietos
  70. constitues magnos irarum volvere fluctus,
  71. nec delubra deum placido cum pectore adibis,
  72. nec de corpore quae sancto simulacra feruntur
  73. in mentes hominum divinae nuntia formae,
  74. suscipere haec animi tranquilla pace valebis.
  75. inde videre licet qualis iam vita sequatur.
  76. quam quidem ut a nobis ratio verissima longe
  77. reiciat, quamquam sunt a me multa profecta,
  78. multa tamen restant et sunt ornanda politis