De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  2. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  3. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  4. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  5. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  6. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  7. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  8. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  9. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  10. corripere adsidue nervos et membra coactans
  11. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  12. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  13. corporis in summo summam fervescere partem,
  14. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  15. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  16. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  17. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  18. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  19. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  20. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  21. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  22. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  23. multi praecipites nymphis putealibus alte
  24. inciderunt ipso venientes ore patente:
  25. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  26. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  27. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  28. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  29. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  30. lumina versarent oculorum expertia somno.
  31. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  32. perturbata animi mens in maerore metuque,
  33. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  34. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  35. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  36. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  37. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  38. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  39. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  40. a pedibusque minutatim succedere frigus
  41. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  42. conpressae nares, nasi primoris acumen
  43. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  44. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  45. nec nimio rigida post artus morte iacebant.