De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque animi interpres manabat lingua cruore
  2. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  3. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  4. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  5. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  6. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  7. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  8. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  9. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  10. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  11. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  12. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  13. corripere adsidue nervos et membra coactans
  14. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  15. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  16. corporis in summo summam fervescere partem,
  17. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  18. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  19. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  20. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  21. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  22. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  23. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  24. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  25. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  26. multi praecipites nymphis putealibus alte
  27. inciderunt ipso venientes ore patente:
  28. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  29. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  30. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  31. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  32. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  33. lumina versarent oculorum expertia somno.
  34. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  35. perturbata animi mens in maerore metuque,
  36. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  37. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  38. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  39. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  40. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  41. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  42. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  43. a pedibusque minutatim succedere frigus
  44. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  45. conpressae nares, nasi primoris acumen
  46. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis