De Rerum Natura
Lucretius
-
- nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
- permensus multum camposque natantis,
- incubuit tandem populo Pandionis omni.
- inde catervatim morbo mortique dabantur.
- principio caput incensum fervore gerebant
- et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
- sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
- sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
- atque animi interpres manabat lingua cruore
- debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
- inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
- morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
- omnia tum vero vitai claustra lababant.
- spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
- rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
- atque animi prorsum tum vires totius, omne
- languebat corpus leti iam limine in ipso.
- intolerabilibusque malis erat anxius angor
- adsidue comes et gemitu commixta querella,
- singultusque frequens noctem per saepe diemque