De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod nos adventu possit temptare recenti.
  2. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  3. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  4. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  5. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  6. permensus multum camposque natantis,
  7. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  8. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  9. principio caput incensum fervore gerebant
  10. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  11. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  12. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  13. atque animi interpres manabat lingua cruore
  14. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  15. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  16. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  17. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  18. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  19. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  20. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  21. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  22. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  23. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  24. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  25. corripere adsidue nervos et membra coactans
  26. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  27. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  28. corporis in summo summam fervescere partem,
  29. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  30. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  31. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  32. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  33. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  34. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  35. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  36. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  37. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  38. multi praecipites nymphis putealibus alte
  39. inciderunt ipso venientes ore patente:
  40. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  41. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  42. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  43. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  44. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  45. lumina versarent oculorum expertia somno.
  46. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  47. perturbata animi mens in maerore metuque,
  48. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  49. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  50. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  51. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  52. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  53. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  54. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  55. a pedibusque minutatim succedere frigus
  56. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  57. conpressae nares, nasi primoris acumen
  58. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  59. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  60. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  61. octavoque fere candenti lumine solis
  62. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  63. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  64. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  65. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  66. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  67. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  68. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  69. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  70. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  71. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  72. et graviter partim metuentes limina leti
  73. vivebant ferro privati parte virili,
  74. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  75. in vita tamen et perdebant lumina partim.