De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  2. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  3. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  4. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  5. an caelum nobis ultro natura corumptum
  6. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  7. quod nos adventu possit temptare recenti.
  8. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  9. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  10. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  11. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  12. permensus multum camposque natantis,
  13. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  14. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  15. principio caput incensum fervore gerebant
  16. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  17. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  18. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  19. atque animi interpres manabat lingua cruore
  20. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  21. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  22. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  23. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  24. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  25. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  26. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  27. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  28. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  29. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  30. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  31. corripere adsidue nervos et membra coactans
  32. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  33. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  34. corporis in summo summam fervescere partem,
  35. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  36. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  37. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  38. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  39. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.