De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  2. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  3. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  4. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  5. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  6. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  7. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  8. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  9. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  10. an caelum nobis ultro natura corumptum
  11. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  12. quod nos adventu possit temptare recenti.
  13. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  14. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  15. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  16. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  17. permensus multum camposque natantis,
  18. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  19. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  20. principio caput incensum fervore gerebant
  21. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  22. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  23. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  24. atque animi interpres manabat lingua cruore
  25. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  26. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  27. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  28. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  29. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  30. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  31. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  32. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  33. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  34. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  35. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  36. corripere adsidue nervos et membra coactans
  37. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  38. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  39. corporis in summo summam fervescere partem,
  40. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  41. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  42. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  43. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  44. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  45. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  46. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  47. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  48. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  49. multi praecipites nymphis putealibus alte
  50. inciderunt ipso venientes ore patente:
  51. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  52. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  53. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  54. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  55. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  56. lumina versarent oculorum expertia somno.
  57. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  58. perturbata animi mens in maerore metuque,
  59. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  60. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  61. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  62. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  63. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  64. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  65. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  66. a pedibusque minutatim succedere frigus
  67. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  68. conpressae nares, nasi primoris acumen
  69. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  70. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  71. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  72. octavoque fere candenti lumine solis
  73. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  74. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  75. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  76. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  77. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  78. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  79. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  80. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  81. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  82. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  83. et graviter partim metuentes limina leti
  84. vivebant ferro privati parte virili,
  85. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  86. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  87. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  88. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  89. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  90. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  91. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  92. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  93. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  94. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  95. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  96. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  97. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  98. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  99. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  100. incomitata rapi certabant funera vasta
  101. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  102. nam quod ali dederat vitalis auras
  103. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  104. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  105. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  106. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  107. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  108. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  109. funera respectans animam amittebat ibidem.
  110. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  111. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  112. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  113. idque vel in primis cumulabat funere funus
  114. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  115. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  116. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  117. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  118. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  119. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  120. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  121. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  122. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  123. et robustus item curvi moderator aratri
  124. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  125. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  126. exanimis pueris super exanimata parentum
  127. corpora non numquam posses retroque videre
  128. matribus et patribus natos super edere vitam.
  129. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  130. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  131. copia conveniens ex omni morbida parte.
  132. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  133. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  134. multa siti prostrata viam per proque voluta
  135. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  136. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  137. multaque per populi passim loca prompta viasque
  138. languida semanimo cum corpore membra videres
  139. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  140. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  141. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  142. omnia denique sancta deum delubra replerat
  143. corporibus mors exanimis onerataque passim
  144. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  145. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  146. nec iam religio divom nec numina magni
  147. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  148. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  149. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  150. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  151. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  152. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  153. namque suos consanguineos aliena rogorum
  154. insuper extructa ingenti clamore locabant
  155. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  156. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  157. inque aliis alium populum sepelire suorum
  158. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  159. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  160. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  161. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.