De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  2. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  3. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  4. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  5. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  6. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  7. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  8. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  9. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  10. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  11. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  12. an caelum nobis ultro natura corumptum
  13. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  14. quod nos adventu possit temptare recenti.
  15. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  16. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  17. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  18. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  19. permensus multum camposque natantis,
  20. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  21. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  22. principio caput incensum fervore gerebant
  23. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  24. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  25. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  26. atque animi interpres manabat lingua cruore
  27. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  28. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  29. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  30. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  31. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  32. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  33. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  34. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  35. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  36. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  37. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  38. corripere adsidue nervos et membra coactans
  39. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  40. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  41. corporis in summo summam fervescere partem,
  42. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  43. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere