De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  2. commovet atque inimicus serpere coepit,
  3. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  4. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  5. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  6. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  7. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  8. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  9. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  10. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  11. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  12. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  13. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  14. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  15. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  16. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  17. an caelum nobis ultro natura corumptum
  18. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  19. quod nos adventu possit temptare recenti.
  20. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  21. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  22. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  23. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  24. permensus multum camposque natantis,
  25. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  26. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  27. principio caput incensum fervore gerebant
  28. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  29. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  30. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  31. atque animi interpres manabat lingua cruore
  32. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  33. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  34. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  35. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  36. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  37. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  38. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  39. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  40. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  41. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  42. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  43. corripere adsidue nervos et membra coactans
  44. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  45. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  46. corporis in summo summam fervescere partem,
  47. sed potius tepidum manibus proponere tactum
  48. et simul ulceribus quasi inustis omne rubere
  49. corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis.
  50. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa,
  51. flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus.
  52. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris
  53. vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper.
  54. in fluvios partim gelidos ardentia morbo
  55. membra dabant nudum iacientes corpus in undas.
  56. multi praecipites nymphis putealibus alte
  57. inciderunt ipso venientes ore patente:
  58. insedabiliter sitis arida corpora mersans
  59. aequabat multum parvis umoribus imbrem.
  60. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant
  61. corpora. mussabat tacito medicina timore,
  62. quippe patentia cum totiens ardentia morbis
  63. lumina versarent oculorum expertia somno.
  64. multaque praeterea mortis tum signa dabantur:
  65. perturbata animi mens in maerore metuque,
  66. triste supercilium, furiosus voltus et acer,
  67. sollicitae porro plenaeque sonoribus aures,
  68. creber spiritus aut ingens raroque coortus,
  69. sudorisque madens per collum splendidus umor,
  70. tenvia sputa minuta, croci contacta colore
  71. salsaque per fauces rauca vix edita tussi.
  72. in manibus vero nervi trahere et tremere artus
  73. a pedibusque minutatim succedere frigus
  74. non dubitabat. item ad supremum denique tempus
  75. conpressae nares, nasi primoris acumen
  76. tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
  77. duraque in ore, iacens rictu, frons tenta manebat.
  78. nec nimio rigida post artus morte iacebant.
  79. octavoque fere candenti lumine solis
  80. aut etiam nona reddebant lampade vitam.
  81. quorum siquis, ut est, vitarat funera leti,
  82. ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
  83. posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
  84. aut etiam multus capitis cum saepe dolore
  85. corruptus sanguis expletis naribus ibat.
  86. huc hominis totae vires corpusque fluebat.
  87. profluvium porro qui taetri sanguinis acre
  88. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  89. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  90. et graviter partim metuentes limina leti
  91. vivebant ferro privati parte virili,
  92. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  93. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  94. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  95. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  96. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  97. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  98. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  99. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  100. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  101. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  102. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  103. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  104. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  105. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  106. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  107. incomitata rapi certabant funera vasta
  108. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  109. nam quod ali dederat vitalis auras
  110. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  111. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  112. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  113. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  114. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  115. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  116. funera respectans animam amittebat ibidem.
  117. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  118. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  119. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  120. idque vel in primis cumulabat funere funus
  121. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  122. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  123. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  124. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  125. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  126. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  127. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  128. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  129. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  130. et robustus item curvi moderator aratri
  131. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  132. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  133. exanimis pueris super exanimata parentum
  134. corpora non numquam posses retroque videre
  135. matribus et patribus natos super edere vitam.
  136. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  137. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  138. copia conveniens ex omni morbida parte.
  139. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  140. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  141. multa siti prostrata viam per proque voluta
  142. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  143. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  144. multaque per populi passim loca prompta viasque
  145. languida semanimo cum corpore membra videres
  146. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  147. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  148. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  149. omnia denique sancta deum delubra replerat
  150. corporibus mors exanimis onerataque passim
  151. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  152. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  153. nec iam religio divom nec numina magni
  154. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  155. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  156. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  157. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  158. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  159. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  160. namque suos consanguineos aliena rogorum
  161. insuper extructa ingenti clamore locabant
  162. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  163. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  164. inque aliis alium populum sepelire suorum
  165. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  166. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  167. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  168. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.